- Quo sensu distinguere liceat corpus et animam ecclesiae. Ecclesia, ut ex dictis claret, assimilatur corpori organico, i. e. vivo sive animato. Hinc corpus ecclesiae semper et necessario informatur anima, sicut corpus humanum, ut sit corpus humanum, semper et necessario anima humana informatur. Ergo corpus ecclesiae ad animam ecclesiae relatum distinguere non licet eo sensu, acsi illud sine ista vel ista sine illo exsistat. Anima et corpus ecclesiae non sunt duae ecclesiae, altera invisibilis, altera visibilis, sed constituunt unam ecclesiam visibilem simul et vivam.
Tamen hoc non obstante in ecclesia, sicut in individuo humano, duplex elementum distinguere possumus: elementum materiale, visibile, determinabile, quod corpus ecclesiae significanter vocant, et elementum formale, invisibile, determinans, quod est anima ecclesiae. Si autem quaeritur:
- Quid pertineat ad corpus, quid ad animam ecclesiae sic intellecta, respondent theologi:
a) Quidquid in ecclesia externum, visibile, veluti determinabile est, id ipsius corpori tribuendum est, scil.: α) homines, qui visibilem coetum ecclesiae efficiunt; β) vincula et media externa, quibus isti homines mutuo in visibilem coetum colligantur et ad eundem finem prosequendum conspirant, nempe fidei praedicatio et confessio, sacramentorum administratio et susceptio, regimen et obedientia erga praepositos; γ) denique ipsa externa interiorum charismatum manifestatio.
b) Quidquid in ecclesia est internum, invisibile, veluti determinans, id ad ipsius animam pertinere dicendum est, scil.: α) gratia sanctificans, quae est principium formale vitae supernaturalis; β) fides, spes, caritas, quae gratiam sanctificantem semper comitantur, quaeque sunt principia proxima operationum vitae supernaturalis; γ) ceteri habitus (virtutes) supernaturales, necnon gratia actualis, sine qua operatio supernaturalis fieri nequit; δ) quaecumque dona et charismata Spiritus Sancti, quibus supernaturalis sanctitas et activitas amplificatur et efficacior redditur.1