Adversarii perpetuitatis ecclesiae non solum sunt omnes rationalistae, sed etiam sociniani, quorum auctor Faustus Socinus († 1604)1 scripsit: "Neque veram ecclesiae faciem perpetuo exstituram usquam revera praedictum aut absolute promissum est … quin prae hominum malitia fieri potuerit, ut aliquando, idque per longissimum etiam tempus, nulla visibilis ecclesia exstiterit."2 E contra, assentientibus fere omnibus christianis, catholici semper professi sunt et profitentur ecclesiam usque ad finem mundi permansuram. Quae quidem ecclesiae perpetuitas praedicatur tum a Christo, tum ab apostolis, tum a patribus.
- Christus diversis modis annuntiat ecclesiam numquam interituram:
a) Ecclesiam adaequat regno Dei, uti iam ostendimus. Atqui regnum Dei in terris secundum prophetias messianas aeternum stabit, dum ei successerit regnum gloriae in caelis.3 Quare angelus de Christo, ecclesiae capite, praedicit: "Regnabit in domo Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis."4
b) Ecclesiam comparat agro et sagenae: agro, in quo concrescunt triticum et zizania, homines mali et boni usque ad messem, i. e. ultimum iudicium;5 sagenae, in quam intrant pisces boni et mali usque ad consummationem saeculi.6
c) Ecclesiae statuit finem salvandi omnes homines. Cum extra ecclesiam non sit salus, ecclesia tamdiu manere debet, quamdiu erunt homines salvandi. Alioqui Christus hominibus aliam viam consequendae salutis providere debebat.
d) Ecclesiae diserte promittit perennitatem: "Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam."7 Igitur ecclesia Christi, super fundamentum saxeum aedificata, tam firma tamque stabilis erit, ut nulla vel inferorum vi umquam possit destrui.
-
Apostoli eandem perpetuitatem ecclesiae proponunt tum metaphoris tum verbis explicitis. a) Ecclesiam describunt sub metaphora corporis et sponsae Christi. Ecclesia est corpus Christi, Christus vero caput eius.8 Atqui Christi corpus certo non potest a capite separari interitu. Item ecclesia est sponsa Christi. Atqui Christus numquam relinquere potest sponsam suam dilectissimam.9 b) Unde verbis explicitis Paulus de Christo ait: "Oportet illum regnare, donec ponat [Deus] omnes inimicos sub pedibus eius. Novissima autem inimica destruetur mors."10 Atqui non ante mundi huius finem mors destruetur; ergo regnum sive ecclesia Christi in terris usque ad finem mundi durabit. Alio loco apostolus gentium veteri foederi "mobili" et "translato" opponit "regnum immobile" foederis novi.11 Demum eucharistiam in ecclesia celebratum iri pronuntiat, "donec veniat" ad iudicium Christus.12
-
Patres eandem doctrinam inculcant. Ambrosius: "Ecclesia tempora sua habet, persecutionis scilicet et pacis. Nam videtur sicut luna deficere, sed non deficit. Obumbrari potest, deficere non potest."13 Hieronymus: "Super quam [petram] fundata ecclesia nulla tempestate concutitur, nullo turbine ventisque subvertitur."14 Augustinus: "Nemo delet de caelo constitutionem Dei, nemo delet de terra ecclesiam Dei."15 Chrysostomus: "Facilius est solem exstingui, quam ecclesiam deleri."16
Ergo ecclesia Christi usque ad finem mundi perpetuo existet. Existet autem substantialiter sive essentialiter talis, qualis a Christo instituta est.