Sepulcrum Iesu vacuum argumentum ineluctabile est resurrectionis Domini. Ideo increduli omnes nervos intendunt, ut sepulcrum Iesu vacuum negent.1 Quos tamen redarguit testimonium evangeliorum, Pauli, aequalium christianorum et iudaeorum.
- Testimonium evangeliorum. Evangelistae sepulcrum inventum et cognitum esse „vacuum" sic narrant:2 Una sabbati (i. e. prima die hebdomadae = dominica) Maria Magdalena et aliae mulieres venerunt mane ad monumentum (Omnes evangelistae), ut ungerent corpus Iesu (Mc, Lc). Invenerunt autem lapidem revolutum (Omnes) et angelum Domini, qui dixit eis (Synoptici)3 Iesum resurrexisse (Synoptici) et discipulos in Galilaeam praecedere (Mt, Mc). Hunc nuntium mulieres primo reticuerunt (Mc), dein solis apostolis tulerunt (Mt, Lc). Apostoli non quidem crediderunt sermoni mulierum (Lc); attamen Petrus (Lc) et Ioannes (Io) festinanter venerunt ad sepulcrum. Ioannes „praecucurrit citius Petro et venit primus ad monumentum. Et cum se inclinasset, vidit posita linteamina, non tamen introivit" (Io). Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita (Lc, Io) „et sudarium, quod fuerat super caput eius, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. Tunc ergo introivit et ille discipulus, qui venerat primus ad monumentum, et vidit et credidit" (Io).4
Textus isti harmonice collati monstrant evangelistas singulos variis sub adiunctis idem factum principale testari: inventionem et cognitionem monumenti vacui. Qui autem hoc factum testantur, illud noverunt vel ex ore testium oculatorum, Marcus nempe et Lucas, vel ex propria experientia oculata, nempe Matthaeus et Ioannes. Ergo testimonium eorum de monumento tertia die vacuo est certissimum. Accedit:
-
Testimonium Pauli. Quamvis apostolus gentium numquam explicitis verbis dicat sepulcrum Iesu inventum esse vacuum, implicite tamen hoc praedicat, quotiescumque resurrectionem Domini enuntiat. Semper docet Iesum crucifixum, mortuum, sepultum esse atque tertia die resurrexisse. „Tradidi enim vobis in primis quod et accepi: quoniam Christus mortuus est ... et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die."5 „Cumque consummassent omnia, quae de eo scripta erant, deponentes eum de ligno, posuerunt eum in monumento. Deus vero suscitavit eum a mortuis tertia die ... Quem vero Deus suscitavit a mortuis, non vidit corruptionem."6 His et similibus locutionibus s. Paulus aperte supponit monumentum Iesu tertia die vacuum inventum esse.7 Consonat:
-
Testimonium aequalium christianorum et iudaeorum. Iam ostendimus omnes christianos primorum dierum resurrectionem Iesu et credidisse et praedicasse. Sed quomodo, quaeso, persuasio de resurrectione gigni potuisset monumento coram oculis omnium occluso? Vel quomodo, inquam, persuasio illa iamiam nata non fuisset retusa detecto monumento occluso? Vel quomodo denique hac condicione discipuli publice ausi essent praedicare Iesum crucifixum et sepultum e monumento vivum prodiisse?
Eis autem nihilominus praedicantibus et iudaeos quotidie ad resurrectionem provocantibus,8 numquid plebs et princeps Israel non obiecissent et digito monstrassent monumentum adhuc clausum et munitum? Non tamen obiecerunt, neque monstrarunt, neque umquam contenderunt corpus Christi adhuc in monumento esse, sed potius divulgaverunt discipulos cadaver Iesu effracto monumento furatos esse.9 Adeo iudaei convicti erant Iesum non amplius esse in monumento.
Clarissime ergo constat monumentum Iesu tertia die fuisse vacuum. Hoc factum, testimonio evangeliorum explicito, testimonio Pauli implicito, testimonio omnium christianorum et iudaeorum tacito iam stabilitum, etiam apparitionibus Iesu redivivi sancitur.