a) A die resurrectionis discipuli divinitatem Iesu firmiter et inconcusse crediderunt. Solus Thomas Didymus, de ipsa resurrectione dubitans, incredulus mansit: "Nisi videro in manibus eius fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus eius, non credam." Post dies octo duodecim apostolis congregatis iterum apparuit Iesus et stetit in medio et dixit Thomae: "Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum: et noli esse incredulus, sed fidelis. Respondit Thomas exclamans: "Dominus meus et Deus meus!"1
Dubium esse nequit, quin ceteri discipuli eandem fidem habuerint. Praesumendum enim est eos Thoma incredulo minime fuisse fide inferiores. Insuper eandem, ac Thomas, fidem a die pentecostes omnes praedicant.2 Ergo haec eorum fides antea nata est, scil. statim post resurrectionem.
Iam verba "Dominus meus et Deus meus", hebraice "Adonai Elohim" divinitatem Iesu plenissime enuntiant. Duplici enim hoc nomine israelitae deitatem veram emphatice vocabant. "Elohim" est pluralis maiestatis, quo hebraei ab initio divinitatem ab ipsis adoratam opponebant diis gentilibus.
Item "Adonai" est pluralis maiestatis unum Deum eatenus designans, quatenus toto mundo dominatur. Ante captivitatem israelitae rarius utebantur appellatione divina "Adonai", praeferentes nomen "Iahve" ipsis a Deo revelatum. Cursu vero temporis putarunt nomen Iahve esse nomen ineffabile. Unde ubicumque illud in textu hebraico scriptum inveniebant, non legebant Iahve, sed Adonai. Massoretae tetragrammati Iahve (יהוה) adiiciebant puncta vocalia vocis Adonai (אֲדֹנָי), ut lectorem monerent, nomen ineffabile Iahve pronuntiandum esse Adonai. Atque ita etiam in versione Septuaginta graeca et in Vulgata latina vox Iahve ubique vertitur "ὁ κύριος" et "Dominus". Ideo sive discipuli Iesum resuscitatum profitentur "Dominum Deum" sive etiam "Dominum" simpliciter, divinitatem Salvatoris sine dubio proclamant.
b) Hanc fidem Iesus ipse tum resurrectione sua tum revelatione subsequenti enixe fovit.
Resurrectionem suam Iesus saepe annuntiaverat tamquam criterium summum suae messianitatis et divinitatis. Propria vi a mortuis resurgens Iesus probavit se esse Messiam triumphantem atque Dominum mundi, omnes astutias hominum eludentem. Unde apostoli dicunt resurrectione Iesum factum esse Messiam et Dominum, non quod antea non fuerit Messias et Dominus, sed quia resurrectione sua gloriam Messiae et Domino mundi debitam evidenter adeptus est.
Post resurrectionem quavis occasione Iesus discipulis se praebet Adonai Elohim, Dominum Deum. Apostolis per Magdalenae nuntium affert potentia divina se ascensurum esse ad Patrem suum: "Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum."3 Apostolis potentia divina confert potestatem remittendi peccata: "Accipite Spiritum Sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt."4 Thomae aliorumque discipulorum fidem evocat et approbat: "Noli esse incredulus, sed fidelis ... Dominus meus et Deus meus ... Beati, qui non viderunt, et crediderunt."5 Discipulis auctoritate propria mittit Spiritum Sanctum eosque iubet facere miracula nomine ipsius: "Ego mitto promissum Patris mei in vos."6 "In nomine meo daemonia eiicient ..."7 Hora demum ascensionis maximo cum pondere et gravitate dicit se omnipotentem Dominum caeli et terrae esse atque cum Patre et Spiritu Sancto unum Deum in Trinitate personarum: "Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ... Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi."8 Itaque Iesus Christus ante reditum ad Patrem divinitatem suam clarissime manifestat.9