Etymologice prophetia dicitur a verbo graeco: προφητεία = vice alicuius loqui.1 Unde prophetia vi vocis significat "interpretationem", propheta autem "interpretem". In libris sacris nomine prophetarum ii tantum vocantur, qui vice Dei loquuntur.
Et quidem sensu latissimo prophetae dicuntur, quicumque instinctu divino vel interpretantur Scripturam sacram vel exhor tantur populum vel laudant Deum.2
Sensu strictiore prophetia est manifestatio rerum hominibus occultarum. Triplici vero ratione aliqua res hominibus occultari potest: psychologice seu quoad animum; topologice seu quoad locum; chronologice seu quoad tempus. Unde ad prophetiam spectant manifestatio cogitationum aliorum hominum sive scrutatio cordium (καρδιογνωσία); manifestatio rerum loco ita distantium, ut sensibus percipi nequeant (κρυπτογνωσία); manifestatio eventuum tempore absentium, i. e. simpliciter futurorum (vaticinium, μαντεία).
Patet autem rationem prophetiae maxime convenire manifestationi eventuum simpliciter futurorum. Eventus enim psychologice occulti uni saltem homini, eventus topologice occulti pluribus plerumque hominibus noti sunt; res vero simpliciter futurae cunctos omnino homines latent. Ergo prophetia sensu strictissimo est de rebus futuris. Idcirco definitur: Praedictio certa et determinata futuri eventus, qui ex causis naturalibus innotescere nequit.
Dicitur: Praedictio certa, scil. quae verbis exprimitur indubiis. Ideo excluduntur merae suspiciones (Ahnungen, pressentiments) atque assertiones plus minusve probabiles.
Praedictio determinata, quae exprimitur verbis haud flexiloquis. Unde excluduntur ambiguitates et aequivocationes, quae in omnem partem flecti possunt. Huc spectant carmina sibyllina gentilium et oracula delphica Apollinis.3 Necesse tamen non est, ut futuri eventus maxima et omnimoda claritate, historiae instar, annuntientur. Quamvis enim praedictio sit determinata, potest nihilominus esse obscura propter metaphoras et typos adhibita, propter circumstantias celatas, propter lumen propheticum plus minusve clarum. Cum prophetiae sint adumbrationes rerum futurarum, tantum debent dicere, quantum satis est, ut cum evenerit quod praedictum est, appareat id fuisse praedictum.
Futuri eventus, non praesentis aut praeteriti. Unde excluduntur vaticinia post eventum vel etiam ipso tempore eventus facta, qualia sunt vaticinia in Aeneide Vergilii relata, necnon multa oracula sibyllina et delphica.
Qui naturaliter innotescere nequit, scil. qui ex causis naturalibus nullo modo inferri potest. Horum eventuum tres sunt species: libera Dei opera atque decreta ad extra, e. g. incarnatio; liberae hominum actiones et decisiones, e. g. proditio Iudae, negatio Petri; eventus demum mundi physici, qui tantum in causa omnibus hominibus ignota exsistunt, e. g. terrae motus, qui post centum annos cum his vel illis adiunctis accidet. Tamen praedictio eventuum triplicis istius speciei diverso modo ad prophetiam pertinet. Libera Dei hominumque decreta, cum nulla in causa naturali praeexsistant, sunt obiectum prophetiae absolutae seu primi ordinis. Eventus futuri naturae physicae, cum in causa naturali, licet occulta, praeexsistant, sunt obiectum prophetiae relativae seu secundi ordinis. Per se patet obiectum
prophetiae nulla ratione esse res futuras, quae praevideri possunt naturali instinctu, acuitate sensuum vel ingenii, divinatione eruditorum et artificum.