-
Notio. Argumenta ea, quibus factum seu exsistentia seu origo divina revelationis probari debet, vocantur motiva credibilitatis sive criteria revelationis. Motiva credibilitatis1 dicuntur ratione finis ultimi, quia ipsis factum revelationis redditur rationabiliter certum, ex qua certitudine singulae veritates revelatae fiunt evidenter credibiles. Criteria revelationis appellantur ratione finis proximi, quia ex iis vera revelatio agnoscitur et a spuria dignoscitur.
-
Dotes. Ut autem criteria fini suo respondeant, debent esse certa et clara.
Certa, i. e. quae omnem sanam rationem convincant, excludentia quodcumque dubium prudens de origine divina propositae revelationis. In concreto quidem non requiritur, ut singula quaeque absolute certa sint, quia pro diversitate hominum diversa seu relativa certitudo sufficit. Puer rationabiliter assentit simplici auctoritati parentum vel magistrorum; indoctus testimonio hominum fide dignorum; docti vero et imprimis sceptici vix convincuntur maximis rationibus. Cum tamen criteria omnibus apta esse debeant, oportet, ut saltem omnia simul sumpta polleant non tantum relativa, sed absoluta certitudine.2
Clara, i. e. quae ab omni sana ratione capi possint. Non quidem omnia tantae claritatis esse debent, ut ab omnibus et singulis hominibus facile cognoscantur, quoniam iudicandi facultas varia est pro varietate ingenii et scientiae. Attamen aliquot saltem criteria eiusmodi sint, ut quivis veritatis studiosus inde discere possit divinae revelationis exsistentiam.
Certitudo ergo criteriorum simul sumptorum tanta sit oportet, ut absolute etiam maxime doctis conveniat; claritas vero tanta, ut relative etiam maxime indoctis pateat. Et quo maior certitudo et claritas singulorum criteriorum, eo magis rationem vimque criteriorum habent.
- Divisio. Criteria revelationis dividuntur ratione fontis, a quo emanant, et ratione finis, quem attingunt.
Ratione fontis criteria sunt vel interna (intrinseca) vel externa (extrinseca). Illa petuntur ex indole philosophica doctrinae ipsius, quae revelata perhibetur; haec consistunt in factis historicis, quae comitantur manifestationem doctrinae.
Ratione finis utraque rursus sunt aut negativa aut positiva. Negativa sunt ea, quae negative probant, i. e. nil obstare, quominus talis doctrina sit revelata; positiva autem sunt ea, quae positive probant, i. e. talem doctrinam revera revelatam esse.