Quis me separabit a charitate tua, Domine Deus meus? Non timor mortis, quia tu es vita mea: non amor mundi, quia ipsum sperno et omnes pompas eius: non tribulatio, quia tu, dum tribulor, mecum es: non fames, non nuditas, non paupertas, quia tu es cibus meus, operimentum meum, et divitiae meae: non persecutio, non gladius, quia haec dulcia mihi sunt propter te: non creaturae, quia ante te nihil sunt.
Quando educes me de isto carcere, cui te relicto adhaesit anima mea? Quando trahes me post te captum specie tua et pulchritudine tua? Quando mihi et toti mundo mortuus ero, ut in te solo vivam, et tu vivas in me?
O si semper te amarem, te semper possiderem, a te nunquam discederem, in te prorsus converterer!
Quid possum extra te desiderare, cum in te sint omnia bona? Nimis avarus est, cui tu non sufficis.
O amor qui omnia potes, quando facies ut diligam te toto corde, tota anima, totis viribus.
Quid mihi est in coelo, et a te quid volui super terram? Iam plenum est desiderium meum, plenum gaudium cordis mei, quia tu es plenitudo mea, omne bonum, et desiderium meum.
Refice, Domine, esurientem animam meam: accende frigiditatem meam igne amoris tui: illumina caecitatem meam claritate praesentiae tuae.
Verte mihi omnia terrena in amaritudinem; omnia infima et creata in contemptum et oblivionem.
Erige cor meum ad te in coelum, et ne permittas me vagari super terram.
Penetret, quaeso, huius Sacramenti virtus omnia intima mea, et quidquid in me pravum, quidquid vitiosum est, mortificet et eradicet.
In te, Iesu suavissime, sit omnis delectatio mea: taedeat me gaudii quod est sine te: amara mihi sit omnis quies quae non est in te.
Emitte ex te, benignissime Iesu, amoris tui radios qui me succendant, et quidquid terrenum in me est comburant et consumant, ut igne inextinguibili charitatis tuae ardeam, et vetus in me homo totus deficiat.
Utinam me rapiat ignita vis amoris tui, quae me transformet in te, et in te absorbeat, ac me tecum unum efficiat!
LAUDA, Sion, Salvatorem, lauda ducem et Pastorem in hymnis et canticis.
Quantum potes, tantum aude: quia maior omni laude, nec laudare sufficis.
Laudis thema specialis, panis vivus et vitalis hodie proponitur.
Quem in sacrae mensa caenae, turbae fratrum duodenae datum non ambigitur.
Sit laus plena, sit sonora, sit iucunda, sit decora mentis iubilatio.
Dies enim solemnis agitur, in qua mensae prima recolitur huius institutio.
In hac mensa novi Regis, novum Pascha novae legis, phase vetus terminat.
Vetustatem novitas, umbram fugat veritas, noctem lux eliminat.
Quod in coena Christus gessit, faciendum hoc expressit, in sui memoriam.
Docti sacris institutis, panem vinum in salutis consecramus hostiam.
Dogma datur Christianis, quod in Carnem transit panis, et vinum in Sanguinem.
Quod non capis, quod non vides, animosa firmat fides, praeter rerum ordinem.
Sub diversis speciebus, signis tantum et non rebus, latent res eximiae.
Caro cibus, Sanguis potus, manet tamen Christus totus sub utraque specie.
A sumente non concisus, non confractus, non divisus, integer accipitur.
Sumit unus, sumunt mille, quantum isti, tantum ille, nec sumptus consumitur.
Sumunt boni, sumunt mali, sorte tamen inaequali, vitae vel interitus.
Mors est malis, vita bonis, vide paris sumptionis, quam sit dispar exitus.
Fracto demum Sacramento ne vacilles, sed memento, tantum esse sub fragmento, quantum toto tegitur.
Nulla rei fit scissura, signi tantum fit fractura, qua nec status, nec statura signati minuitur.
Ecce Panis Angelorum factus cibus viatorum: vere Panis filiorum, non mittendus canibus.
In figuris praesignatur, cum Isaac immolatur, Agnus Paschae deputatur, datur manna Patribus.
Bone Pastor, Panis vere, Iesu nostri miserere, tu nos pasce, nos tuere, tu nos bona fac videre in terra viventium.
Tu qui cuncta scis et vales, qui nos pascis hic mortales, tuos ibi commensales, cohaeredes et sodales fac sanctorum civium. Amen.