Puritas vitae in duobus consistit. Primum ut sit mundus ab omni peccato non solum mortali, sed etiam veniali deliberato et scienter admissio, atque ab omni affectu erga ipsa peccata venialia. Levia siquidem peccata omnino vitare nequimus, at ipsorum affectum penitus ex animo evellere et possumus et debemus, adeo ut nulli voluntate et affectu inhaereamus. Alterum ut conetur omni studio esse purus, et sanctus, et ornatus omni virtute, sibique propterea illud peculiariter dictum existimet: Qui iustus est, iustificetur adhuc, et sanctus sanctificetur adhuc.1 Recte Chrysostomus: Quo non oportet esse puriorem tali fruentem sacrificio; quo solari radio non splendidior manum carnem hanc dividentem; os quod igne spirituali repletur; linguam quae tremendo nimis sanguine rubescit? Cogita quali sis insignitus honore, quali mensa fruaris: quod Angeli videntes horrescunt, neque libere audens intueri propter emicantem inde splendorem, hoc nos pascimur, huic nos unimur, et facti sumus unum Christi corpus et una caro. Docet S. Thomas proprium effectum huius sacramenti esse hominem in Deum transformare, et ipsi per amorem assimilare. Qua ergo fide debet esse imbutus, qua spe roboratus, qua succensus charitate, qua praeditus innocentia, qui talem victimam quotidie immolat, Deumque suscipit, et in ipsum mystice transformatur? Quod si dispositio, ut aiunt Philosophi, eiusdem rationis esse debet cum forma ad quam disponit: divina procul dubio dispositio necessaria erit, ut recipiatur cibus divinus; vita sic instituta, ut divina sit et superhumana, et mundanae atque carnali prorsus opposita. Qui sic vivit, secedit a creaturis, et soli Deo adhaeret: solus Deus in intellectu eius est, solus in voluntate, solus in colloquiis, solus in operibus. Nihil in illo quod sapiat mundum, quod carnem redoleat et sensum: seipsum odio habet, corpus suum iugi mortificatione crucifigit, divitias spernit, honores fugit, amat nesciri et pro nihilo reputari. Discutiat ergo vitam suam sacerdos, et si talem nequaquam esse, sed adhuc terrenam deprehenderit, in divinam transferre satagat sedula virtutum exercitatione. Huc etiam pertinet externa corporis et vestium mundities, gravitas, et maturitas, quae Presbyterum, hoc est, seniorem deceat, talisque compositio totius hominis, ut omnes ex solo ipsius aspectu aedificentur.