De immutabilitate traditionis contra modernam haeresim evolutionismi
Louis Billot (1846–1931)
First published 1907
Louis Billot's De immutabilitate traditionis contra modernam haeresim evolutionismi, second edition (Rome, 1907). The text runs from the Prooemium through six chapters with their numbered theses to the Index and the Approbatio. The separately titled De inspiratione sacrae Scripturae (1906), bound before it in the same volume, is excluded.
Title page
Prooemium
Capitulum I: De catholico conceptu sacrae traditionis
Capitulum II: De causa apparentium oppositionum in testimoniis traditionis
Capitulum III: De vitio methodi historicae in crisi monumentorum traditionis
Capitulum IV: De errore veritatis relativae in dogmatibus traditionis
Capitulum V: De consummatione ruinae per dogmatismum moralem
Capitulum VI: De cumulo errorum in systemate fidei viventis
§ 1.
Id quod revelationem vocant, nihil aliud esse potuit quam conscientia ab homine acquisita de sua ad Deum relatione1.
Initium revelationis fuit perceptio, quantumcumque rudimentalis, illius relationis quae debet exsistere inter hominem sui conscium, et Deum praesentem sub mundo phaenomenorum. Speciatim vero, revelatio christiana in suo principio suaque origine, non fuit nisi perceptio in anima Christi, tum relationis qua Christus ipse cum Deo uniebatur, tum relationis quae omnes homines religat ad Patrem caelestem2.
Similiter, revelationis progressus fuit perceptio novarum relationum, aut potius, magis praecisa, magisque distincta determinatio relationis essentialis confuse ab origine perceptae, dum homo informabatur ad cognoscendum semper melius, et magnitudinem Dei, et rationem proprii officii3.
Ceterum, id distat inter perceptiones ordinis scientifici et perceptiones veritatum religiosarum quae revelatae dicuntur, quod hae posteriores non sunt sicut illae priores, fructus solius rationis, sed elaboratio quaedam intellectus sub pressione cordis, et directione sensus moralis seu voluntatis boni4.
Haec porro elaboratio quae effectum habet semper magis ac magis perfectum in religione Israelitica, ac deinde in religione christiana, est primo et principaliter operatio Dei in homine, sive operatio hominis cum Deo: pro quanto scilicet involvit actionem Dei excitantis hominem ad quaerendum, et adiuvantis eum in suo continuo atque indefinito conatu ad melius5. Quanquam ratio quoque habenda sit occurrentium historiae eventuum a quibus revelata religio sumebat occasiones, incitamenta, adiumenta, materiam suae propriae evolutionis, et tanto quidem magis, quanto maiori vitalitate erat praedita. Unde etiam nil mirum est si religio Israel et religio christiana, praecise propter intensissimam vitalem energiam, fuerunt plus quam ceterae religiones omnes, mutationi obnoxiae6.
Itaque, duo sunt in praesenti minime confundenda, imo adaequate condivida. Hinc quidem ideae religiosae quae solae constituunt obiectum fidei, et in dies evolvuntur. Inde vero facta historica quae evolutioni idearum causam suppeditant, vel determinantem, vel certe occasionalem.