Quaeritur 2. An et quomodo Christus ad inferos descenderit. Ac primum omnes conveniunt, quod Christus aliquo modo ad inferos descenderit: nam et Scripturae passim hoc docent, ut Act. II: Non derelinques animam meam in inferno. Et Ephes. IV: Descendit in inferiores partes terrae. Et praeterea in Symb. Apost. legimus: Descendit ad inferos.1
Est autem observandum, hanc particulam olim non fuisse in Symbolo apud omnes Ecclesias. Nam Irenaeus lib. I, cap. 2. Origenes init. lib. περὶ ἀρχῶν, id est, de principis, et Tertullianus init. lib. cont. Prax., et lib. de vel. virg., explicant regulam Fidei ab Apostolis traditam, et non meminerunt hujus particulae, sed a Sepultura transeunt ad Resurrectionem. Item Augustinus lib. de Fid. et Symb., et IV lib. de Symb. ad Catech. non meminit hujus partis, cum totum Symbolum quinquies exponat.
Ruffinus in explicat. legit et explicat hanc particulam, sed monet, non haberi in Symbolo Romanae Ecclesiae, nec apud Orientales; tamen implicite contineri in articulo de sepultura, quia sicut corpus descendit ad locum corporum, ita anima ad locum animarum. Porro Cyrillus Catech. 4 et 14. et Chrysostomus hom. 2. de Symb., legunt, et exponunt hanc particulam, et hoc tempore habetur ubique. Et ita etiam legunt Catechismus Lutheri major et minor: item Catechismus Calvini, Brentii, et aliorum. Ita quoque legunt Centuriatores Centur. I, lib. II, et ca. 4. et Petrus Martyr in libel. de Symb. Imo Calvinus lib. III Inst. cap. 16. §. 8. dicit, hunc articulum in praecipuis habendum esse.
Pari ratione in Symbolo Nicaeno haec particula non habetur, in Symbolo Athanasii habetur; et cum haec Symbola inter se non pugnent, certum est, saltem implicite hanc particulam deesse non posse. Unde Anselmus in lib. de proces. Spir. S., dicit, hunc articulum non esse in Symbolo Nicaeno, et tamen recipi summo consensu ab omnibus Ecclesiis Orientis et Occidentis.
At quaestio tota est de explicatione hujus articuli: quatuor autem invenio expositiones adversariorum, de quibus ordine disputandum est.