Sibyllae multa clarius praedixerunt, quam ulli Prophetarum. Citant vero Sibyllarum testimonia Justinus, Athenagoras, Clemens Alexandrinus, Lactantius, Augustinus, et alii Veteres frequentissime. Quin etiam Clemens l. VI. Stromat. ante med. dicit, Apostolum Paulum hortatum gentiles ad lectionem Sibyllarum. Exstat carmen Sibyllae Erithreae celeberrimum, cujus capitales litterae faciunt hanc sententiam, Jesus Christus Dei Filius, Salvator, crux, et concluditur hoc disticho:
Unus et aeternus Deus, hic servator, et idem Christus pro nobis passus, quem carmina signant.
Et supra dixerat de Christo venturo ad judicium:
Unde Deum cernent incredulus atque Fidelis.
Legi possunt haec carmina in Oratione Constantini Magni ad Sanctorum coetum, quae habetur apud Eusebium post vitam Constantini; in qua etiam Oratione Constantinus dicit, Ciceronem incidisse in ista carmina, et ea Latina fecisse. Et licet non inveniatur inter opera Ciceronis, tamen lib. II. de divinat. affirmat Cicero, se vidisse carmina Sibyllae, quae initialibus litteris certam sententiam redderent, quod genus carminis Graece dicitur ἀκροστιχίς, ubi satis indicat, se haec ipsa carmina legisse, nec enim alia exstant, quae capitalibus litteris aliquid significant.
Praeterea Lactantius lib. IV. cap. 18. et Augustinus lib. XVIII. Dei cap. 23. referunt haec carmina Sibyllarum de Christi divinitate:
Ipsa tuum stulta Deum non agnovisti, sed spinea coronasti corona, horridumque fel miscuisti.
Item illa:
Et dabunt Deo alapas manibus incoestis.
Praeterea lib. VI. Sibyllin. circa fin. haec legimus:
Cum domus effundet stirpem Davidica, cujus In manibus totus Mundus, tellus, mare, coelum.
Et infra:
Namque Dei malesana tui te notio fugit etc. O lignum felix in quo Deus ipse pependit etc.
Et lib. VII.:
Non nosti miseranda tuum, quem proluit olim In Jordane Deum etc.
Lib. VIII. ponuntur verba Angeli ad Mariam:
Accipe Virgo Deum gremio intemerata pudico etc.