De Latinis editionibus tria nobis explicanda sumpsimus. Primum, quot et quae fuerint olim Latinae editiones. Secundo, quis sit auctor ejus quae nunc Vulgata dicitur. Tertio, quantae sit auctoritatis haec ipsa vulgata editio.
Ac ut incipiamus a primo, editiones Latinas Testamenti veteris ex Graeca versione LXX, et Testamenti novi ex Graeco fonte prope innumerabiles fuisse ante tempora Hieronymi, testatur B. Augustinus lib. II. doctrin. Christ. cap. 11. his verbis: «Qui, inquit, Scripturas ex Hebraea lingua in Graecam verterunt numerari possunt: Latini autem interpretes nullo modo. Ut enim cuique primis Fidei temporibus in manus venit codex Graecus, et aliquantulum facultatis sibi utriusque linguae habere videbatur, ausus est interpretari.» Idem docet Sanctus Hieronymus praefat. in Josue: «Cum apud Latinos, inquit, tot sint exemplaria quot codices, et unusquisque pro arbitrio suo vel addiderit, vel subtraxerit quod ei visum est.»
Nihilominus tamen una erat communior, quae vetus et vulgata editio dicebatur, ut patet ex B. Gregorio praefat. in lib. Moral. c. V. et ex B. Hieronymo in cap. XIV. et XLIX. Isaïae, et alibi. Et haec videtur esse illa Itala interpretatio, quam B. Augustinus lib. II. doct. Christ. cap. 15. omnibus aliis Latinis anteponit, cum ait: «In ipsis interpretationibus Itala caeteris praeferatur: nam est verborum tenacior cum perspicacitate sententiae.»
At S. Hieronymus bis Testamentum vetus in Latinum convertit, primum ex Graeco, id est, ex versione LXX, ut intelligi potest ex lib. II. contra Ruffinum, et ex epist. 10. Augustini et sequent. 11. quae est Hieronymi ad Augustinum, necnon ex praefat. in Job. Et rursum ex Hebraeo, ut ipse idem testatur in lib. de viris illustr. extremo, et in praefationibus singulorum librorum quos Latinos fecit.
Novum autem Testamentum non convertit de Graeco in Latinum, sed solum emendavit a multis erroribus, qui vitio Librariorum irreperant. De quo suo labore sic ipse loquitur lib. de viris illustr. in fine: «Novum Testamentum, inquit, Graecae fidei reddidi.» Et praef. Evangeliorum ad Damasum: «Ita,» inquit, «calamo temperavimus, ut iis tantum, quae sensum mutare videbantur, correctis reliqua manere pateremur ut fuerant.» Quod si quis putet conversum esse ab illo novum Testamentum, quoniam B. Augustinus epist. 10. ad Hieronymum scribit: «Proinde non parvas Deo gratias agimus de opere tuo, quod Evangelium ex Graeco interpretatus es, etc.» audiat Hieronymum dubium hoc solventem in epist. 89. ad Augustinum, quae est 11. inter epist. Augustini: «Sime,» inquit, «in novi Testamenti emendatione suscipis etc.»
Porro B. Hieronymi versio ex Hebraeo in Latinum mox coepit a quibusdam Ecclesiis recipi, et publice legi, ut patet ex epist. 10. Augustini ad Hieronymum, ita tamen ut etiam alia editio antiqua non contemneretur. Quod apertius intelligitur ex B. Gregorio in epist. ante praefat. in lib. Moral. cap. 5. ubi dicit, suo tempore Romanam Ecclesiam utraque editione uti consuevisse; id est, antiqua versa ex Graeco, et nova Hieronymi versa ex Hebraeo. Post tempora autem B. Gregorii, videntur omnes Latinae editiones evanuisse praeter unam istam, quam nunc veterem, et vulgatam vocamus; de cujus auctore mox dicemus. Hoc autem nostro saeculo iterum ad illam aetatem rediisse videmur, in qua omnes qui aliquid poterant, continuo sacros libros transferebant. Siquidem recentiorum, ac praesertim haereticorum Latinae interpretationes numerari vix possunt. Sed de his hactenus.