7. His ita expeditis, age iam dirigatur consideratio in eam quae sursum est Ierusalem mater nostra, ac totis tribus memoratis viis caute et vigilanter vestigemus investigabilia: quatenus tamen licet, vel magis quatenus nobis donabitur. Et primo quidem cives spiritus esse illic potentes, gloriosos, beatos, distinctos in personas, dispositos in dignitates, ab initio stantes in ordine suo, perfectos in genere suo, corpore aethereos,1 immortalitate perpetuos, impassibiles non creatos, sed factos, id est gratia, non natura; mente puros, affectu benignos, religione pios, castimonia integros, unanimitate individuos, pace securos, a Deo conditos, divinis laudibus et obsequiis deditos. Haec omnia legendo comperimus, fide tenemus. Quanquam de corporibus horum non modo unde sint, sed an aliquatenus sint, haeret sententia aliquorum. Unde si quis inter opinabilia magis id ponendum censuerit, non contendo. Porro intellectu praeditos, non fide, non opinione, sed intellectu capimus: quia non possunt huius expertes, et Dei simul participes esse. Sunt et nomina quaedam nota nobis similiter ex auditu, per quae harum beatitudinum, etiam quae non liquido mortalium percepit auditus, officia, merita, gradus, ordines, utcumque a nobis coniici et discerni queunt. Sed enim quod ex auditu non est, iam non ex fide; nam fides ex auditu.2 Itaque opinando ista dixerimus. Ad quid enim coelestium nomina innotuerunt, si ne opinari quidem salva fide aliquid licet de rebus, quarum nomina sunt? Angeli, Archangeli, Virtutes, Potestates, Principatus, Dominationes, Throni, Cherubin, et Seraphin, haec nomina. Quae significata eorum? Nullane inter illos spiritus qui simpliciter Angeli, et eos qui Archangeli nuncupantur, distantia?
8. Quid ergo sibi vult gradualis distinctio haec? Putemus Angelos dici (nisi ut convenientius aliquid considerasti) qui singuli singulis hominibus dati creduntur; missi in ministerium, secundum Pauli doctrinam, propter eos qui haereditatem capiunt salutis:3 de quibus Salvator, Angeli eorum semper vident faciem Patris.4 Putemus his praeesse Archangelos, qui conscii mysteriorum divinorum, nonnisi ob praecipuas et maximas causas mittuntur. E quibus magnus ille archangelus Gabriel missus legitur ad Mariam,5 ob causam utique, qua maior esse non potuit. Putemus super istos Virtutes esse, quorum nutu vel opere signa et prodigia in elementis, sive ex elementis facta apparent ad commonitionem mortalium. Inde est fortassis, quod cum in Evangeliis legas, Erunt signa in sole et luna et stellis, paulo post habes, Nam virtutes coelorum movebuntur;6 hi nimirum spiritus, per quos signa fiunt. Putemus Potestates superiores istis, quarum virtute potestas tenebrarum comprimitur, et coercetur malignitas aeris huius, ne quantum vult noceat; ne malignari, nisi ut prosit, possit. Putemus Principatus his quoque praelatos, quorum moderamine et sapientia omnis in terris principatus constituitur, regitur, limitatur, transfertur, mutilatur, mutatur. Putemus Dominationes adeo cunctis supereminere praefatis ordinibus, ut respectu horum caeteri videantur omnes administratorii spiritus, et ad istos, tanquam ad dominos, referri regimina Principatum, tutamina Potestatum, operationes Virtutum, revelationes Archangelorum, curam et providentiam Angelorum. Putemus Thronos alto etiam ab his evolasse recessu, qui ex eo quod sedent, Throni dicuntur; et ex eo sedent, quod sedet in eis Deus. Neque enim sedere in eis, qui non sederent, posset. Quaeris quid7 illam sentiam sessionem? Summam tranquillitatem, placidissimam serenitatem, pacem quae exsuperat omnem intellectum. Talis est qui sedet in Thronis Dominus sabaoth, iudicans omnia cum tranquillitate, placidissimus, serenissimus, pacatissimus. Et tales sibi constituit Thronos, simillimos sibi. Putemus Cherubin ex ipso sapientiae fonte ore Altissimi haurientes, et refundentes fluenta scientiae universis civibus suis. Et vide ne is sit, quem propheta loquebatur, fluminis impetus laetificans civitatem Dei.8 Putemus Seraphin, spiritus totos divino igne succensos, succendere universa, ut singuli cives singulae sint lucernae ardentes et lucentes; ardentes charitate, lucentes cognitione.
9. O Eugeni, quam bonum est nos hic esse! quam fore melius, si quando tamen toti sequamur quo ex parte praecessimus! Praecedimus animo, et ne ipso quidem toto, sed parte modica nimis. Affectus iacent mole corporea praegravati, et luto haerentibus desideriis, sola interim arida et tenuis consideratio praevolat. Et tamen ex tantillo quod iam datur, libet exclamare: Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae.9 Quid si totam se colligat anima, et reductis affectibus e cunctis locis, quibus captivi tenentur, timendo quae non oportet, amando quae non decet, dolendo vane, gaudendo vanius, cum his ineat tota libertate volatum, pulset impetu spiritus, et in pinguedine gratiae illabatur? Nonne cum coeperit circuire lucidas mansiones, et sinum illum etiam Abrahae curiosius perscrutari, et sub altari, quodcumque illud est, martyrum revisere animas, in prima stola secundam patientissime exspectantes, multo magis tunc instabit loquens cum propheta: Unam petii a Domino: hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae, ut videam voluntatem Domini, ac visitem templum eius?10 Quidni ibi videatur cor Dei? quidni ibi probetur quae sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta? Bona in se, placens in effectibus, beneplacens fruentibus, perfecta perfectis, et nihil ultra quaerentibus. Patent viscera misericordiae, patent cogitationes pacis, divitiae salutis, mysteria bonae voluntatis; benignitatis arcana, quae clausa mortalibus, etiam ipsis electis suspecta sunt. Id quidem salubriter, ne desinant timere, dum necdum digne amare idonei inveniuntur.
10. Cernere est in his qui Seraphin appellantur, quomodo amet qui unde amet non habet, sed est et qui nihil horum quae fecerit odit: quos salvandos fecit, quomodo foveat, quomodo provehat, quomodo amplexetur, quomodo delicta electae iuventutis, et paleas ignorantiarum eius ignis ille consumens, ipsam purgatissimam et suo amore dignissimam reddat. Cernere est in Cherubin, qui plenitudo scientiae dicuntur, Deum scientiarum dominum esse, qui solus solam nesciat ignorantiam, qui totus sit lux, et tenebrae in eo non sint ullae; totus sit oculus, et qui minime aliquando fallitur, quia minime clauditur; qui extra se non quaerat lumen, cui admoveatur ut videat, ipse qui videt, ipse unde videt. Cernere est in Thronis, quam non suspectus omni innocentiae iudex sedeat in his, qui circumvenire nolit, circumveniri non possit, quippe sic amans, et sic videns. Nec vacat sessio: tranquillitatis insigne est. De vultu tali iudicium meum prodeat opto, cui insit amor, error absit, absit et perturbatio, Cernere est in Dominationibus, quantae sit Dominationis maiestatis, cuius nutu imperium constat, et imperio universitas atque aeternitas termini sunt. Cernere est in Principatibus principium ex quo omnia; et quomodo a cardine ostium, sic ab ipso regi universitatem. Cernere est in Potestatibus, quam potestative idem princeps quos regit, protegit, contrarias potestates arcens et propulsans. Cernere est in Virtutibus unam ubique aequaliter praesto esse virtutem, per quam omnia, vivificam, efficacem, invisibilem, immobilemque, omnia tamen moventem utiliter, tenentem fortiter: quae cum in minus usitata effecta apud mortales eruperit, miracula sive prodigia vocant. Cernere postremo et mirari est in Angelis et Archangelis veritatem atque experientiam vocis illius, Quoniam ipsi cura est de nobis;11 qui talium nos et tantorum non desinit iucundare visitationibus, instruere revelationibus, suggestionibus commonere, sedulitate solatiari.