14. Audi aliud, si tamen aliud. Ad idem enim fortassis pertinere quis dicat. Tua consideratio viderit hoc. Mihi videtur non longe a vero dissentire, qui id forte inter avaritiae species locandum putaverit. Ego vero illius aut speciem esse, aut speciem habere non negaverim. Sane interest tuae perfectionis, et malas res, et malas pariter species devitare. In altero conscientiae, in altero famae consulis. Puta tibi non licere (etsi alias fortasse liceat) quidquid male fuerit coloratum. Denique interroga maiores tuos, et dicent tibi: Ab omni specie mala abstinete vos.1 Sane minister Domini Dominum imitetur, quia ipse ait: Qui mihi ministrat, me sequatur.2 Et habes de illo: Dominus regnavit, decorem induit, induit Dominus fortitudinem.3 Tu quoque esto fortis in fide, decorus in gloria; et probasti te imitorem Dei. Fortitudo tua, fiducia fidelis conscientiae: decor tuus, splendor bonae opinionis. Ita, quaeso, induere fortitudinem; etenim gaudium Domini fortitudo tua. Porro specie tua et pulchritudine tua nihilominus tanquam propria similitudine delectatur. Induere vestimentis gloriae tuae, vestire duplicibus, quibus domesticos suos fortis illa mulier induere consuevit.4 Non sit in conscientia nutans infirmitas modicae fidei, non sit in fama naevus malae speciei; et vestieris duplicibus, et gaudebit sponsus super sponsam animam tuam, et gaudebit super te Deus tuus. Miraris quorumsum haec, ignarus usque adhuc quid dicere velim. Non te tollo diutius. Murmur loquor et querimoniam ecclesiarum. Truncari se clamant ac demembrari. Vel nullae, vel paucae admodum sunt, quae plagam istam aut non doleant, aut non timeant. Quaeris quam? Subtrahuntur abbates episcopis, episcopi archiepiscopis, archiepiscopi patriarchis sive primatibus. Bonane species haec? Mirum si excusari queat vel opus. Sic factitando probatis vos habere plenitudinem potestatis, sed iustitiae forte non ita. Facitis hoc, quia potestis: sed utrum et debeatis, quaestio est. Honorum ac dignitatum gradus et ordines quibusque suos servare positi estis, non invidere, ut quidam vestrorum ait: Cui honorem, honorem.5
15. Spiritualis homo ille qui omne diiudicat, ut ipse a nemine iudicetur,6 omne opus suum trina quadam consideratione praeveniet. Primum quidem, an liceat; deinde, an deceat; postremo, an et expediat. Nam etsi constet in christiana utique philosophia non decere nisi quod licet, non expedire nisi quod decet et licet: non continuo tamen omne quod licet, decere aut expedire consequens erit. Age, aptemus, si possumus, tria ipsa operi huic. At quomodo non indecens tibi voluntate pro lege uti; et quia non est ad quem appelleris, potestatem exercere, negligere rationem? Tune maior Domino tuo, qui ait: Non veni facere voluntatem meam!7 Quanquam non minus deiecti, quam elati animi est, veluti rationis expertem, non pro ratione, sed pro libitu agere; nec iudicio agi, sed appetitu. Quid tam bestiale? Et si indignum cuivis utenti ratione vivere ut pecus, quis in te rectore omnium tantam contumeliam naturae, honoris iniuriam ferat? Sic degenerando (quod absit) generale opprobrium fecisti proprium tibi: Homo cum in honore esset, non intellexit; comparatus est iumentis insipientibus, similis factus est illis.8 Quid item tam indignum tibi, quam ut totum tenens, non sis contentus toto, nisi minutias quasdam, atque exiguas portiones ipsius tibi creditae universitatis, tanquam non sint tuae, satagas nescio quomodo adhuc facere tuas? Ubi etiam meminisse te volo parabolae Nathan de homine, qui multas oves habens, unam quae erat pauperis concupivit.9 Huc quoque veniat factum, imo facinus regis Achab, qui rerum summam tenebat, et unam vineam affectavit. Avertat Deus a te quod ille audivit: Occidisti, et possedisti.10
16. Nolo autem praetendas mihi fructum emancipationis ipsius. Nullus est enim, nisi quod inde episcopi insolentiores, monachi etiam dissolutiores fiunt. Quid quod et pauperiores? Inspice diligentius talium ubique libertorum et facultates, et vitas, si non pudenda admodum et tenuitas in his, et in illis saecularitas invenitur. Matris noxiae libertatis gemina soboles haec. Quidni peccet licentius vagum et male liberum vulgus, cum non sit qui arguat? Quidni licentius quoque spolietur ac depraedetur inermis religio, cum non sit qui defendat? Quo enim refugium illis? Numquid ad episcopos dolentes iniuriam? Ridentibus profecto aspiciunt oculis, sive quae faciunt mala, sive quae patiuntur. Quae demum utilitas in sanguine isto? Vereor ne illa, quam in propheta comminatus est Deus: Ille, inquiens, in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram.11 Si enim et extollitur qui subtrahitur, et cui subtrahitur uritur;12 qui subtrahit, quomodo innocens? Parum est: involvimus ignem: audi apertius. Si is qui murmurat, secundum animam mortuus est; qui instigat, quomodo vivit? Quomodo vero non reus mortis amborum, et suae pariter, qui gladium dedit, unde ambo morerentur? Hoc est quod dixeram: Occidisti, et possedisti. Adde quod qui audiunt, scandalizantur, indignantur, detrahunt, et blasphemant; hoc est, vulnerantur ad mortem. Non est bona arbor faciens fructus tales, insolentias, dissolutiones, dilapidationes, simultates, scandala, odia: quodque magis dolendum, inter ecclesias inimicitias graves, perpetesque discordias. Vides quam verus sit sermo ille: Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt.13 Quid si forte nec licet? Ignosce mihi: non facile adducor licitum consentire quod tot illicita parturit.
17. Tune denique tibi licitum censeas, suis ecclesias mutilare membris, confundere ordinem, perturbare terminos, quos posuerunt patres tui? Si iustitiae est ius cuique servare suum; auferre cuiquam sua, iusto quomodo poterit convenire? Erras, si ut summam, ita et solam institutam a Deo vestram apostolicam potestatem existimas. Si hoc sentis, dissentis ab eo qui ait: Non est potestas nisi a Deo. Proinde quod sequitur, Qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit; etsi principaliter pro te facit, non tamen singulariter. Denique idem ait: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit.14 Non ait, Sublimiori, tanquam in uno; sed sublimioribus, tanquam in multis. Non ergo tua sola potestas a Domino; sunt et mediocres, sunt et inferiores. Et quomodo quos Deus coniunxit, non sunt separandi:15 sic nec quos subiunxit, comparandi. Monstrum facis, si manui submovens, digitum facis pendere de capite, superiorem manui, brachio collateralem. Tale est si in Christi corpore membra aliter locas quam disposuit ipse. Nisi tu putas alium esse, qui posuit in Ecclesia quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios doctores et pastores, ad consummationem sanctorum, in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi. Atque hoc corpus, quod tibi ipse Paulus suo vere apostolico figurans eloquio, et capiti convenientissime aptans, totum ex eo compactum perhibet, et connexum per omnem iuncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri, augmentum corporis faciens in aedificationem sui, in charitate.16 Nec vilem reputes formam hanc, quia in terris est: exemplar habet e coelo. Neque enim Filius potest facere quidquam, nisi quae viderit Patrem facientem,17 praesertim cum ei sub Moysi nomine dictum sit: Vide omnia facias secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est.18
18. Viderat hoc qui dicebat: Vidi civitatem sanctam, Ierusalem novam, descendentem de coelo, a Deo paratam.19 Ego enim propter similitudinem dictum reor, quod sicut illic Seraphim et Cherubim, ac caeteri quique usque ad Angelos et Archangelos, ordinantur sub uno capite Deo; ita hic quoque sub uno summo Pontifice primates vel patriarchae, archiepiscopi, episcopi, presbyteri, vel abbates, et reliqui in hunc modum. Non est parvi pendendum quod et Deum habet auctorem, et de coelo ducit originem. Quod si dicat episcopus, Nolo esse sub archiepiscopo; aut abbas, Nolo obedire episcopo: hoc de coelo non est. Nisi tu forte Angelorum quempiam dicentem audisti, Nolo sub Archangelis esse: aut ex alio quolibet inferiorum ordinum aliquem non ferentem subesse cuiquam, nisi Deo. Quid, inquis? prohibes dispensare? Non, sed dissipare. Non sum tam rudis, ut ignorem positos vos dispensatores, sed in aedificationem, non in destructionem.20 Denique quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur.21 Ubi necessitas urget, excusabilis dispensatio est: ubi utilitas provocat, dispensatio laudabilis est. Utilitas, dico, communis, non propria. Nam cum nil horum est, non plane fidelis dispensatio, sed crudelis dissipatio est. Nonnulla tamen monasteria, sita in diversis episcopatibus, quod specialius pertinuerint ab ipsa sui fundatione ad Sedem apostolicam pro voluntate fundatorum, quis nesciat? Sed aliud est quod largitur devotio, aliud quod molitur ambitio impatiens subiectionis. Et haec dicta de his.