Cursus Philosophicus Thomisticus, Prima Pars Philosophiae Naturalis
John of St. Thomas (1589–1644)
Prima pars philosophiae naturalis (de ente mobili in communi) of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus II-I, pars prima.
Preface I: Lectoribus
Preface II: Proemium
Preface III: Ordo Primae Partis Philosophiae
Quaestio I: De scientia philosophiae et ordine cognoscendi
Liber I: CIRCA LIBRUM PRIMUM PHYSICORUM DE PRINCIPIIS RERUM NATURALIUM
Quaestio II: DE PRINCIPIIS RERUM NATURALIUM IN COMMUNI
Quaestio III: DE PRINCIPIIS IN PARTICULARI ET PRIMO DE MATERIA PRIMA
Quaestio IV: DE FORMA QUAE EST PRINCIPIUM ENTIS NATURALIS
Quaestio V: DE PRIVATIONE
Quaestio VI: DE TOTO COMPOSITO SUBSTANTIALI
Quaestio VII: DE SUBSISTENTIA ET EXISTENTIA
Articulus I: QUID SIT SUBSISTENTIA CONVENIENS IPSI COMPOSITO
Articulus II: QUOMODO ACTIONES CONVENIANT SUPPOSITIS
Ex dictis colliges veritatem illius axiomatis apud philosophos communis: «Actiones sunt suppositorum», quod negat P. Vazquez 3. p. 1. tom. disp. 21. cap. 3., eo quod Philosophus 1. Metaph. cap. 1.1 solum dixit, quod actiones sunt singularium, id est non versantur circa universalia, sed circa singularia. Ceterum auctores non collegerunt hoc axioma solum ex illo loco, sed ex illo, adiuncto eo, quo docet 1. de Anima textu 64.,2 quod «anima non irascitur neque aedificat vel texit, sed homo». Ubi licet loquatur de anima, quae est forma partialis, non de humanitate, quae est forma totalis, hoc nihil obstat, neque est sufficiens responsio, licet tradatur a P. Vazquez. Eadem enim ratio currit de anima, quae solum est principium, quo fiunt illae actiones, et de humanitate seu forma totali, quia etiam ex modo significandi solum se habet ut quo, et consequenter prout concipitur sub ratione formae, non magis potest illi attribui principium operandi quam ipsi animae. Neque enim ex eo, quod sit forma totalis, mutat modum essendi in ratione formae et per modum principii quo, ergo neque modum operandi. Et in hoc concordat Philosophus 7. Metaph. textu 27.,3 ubi probat formam non fieri, sed compositum, quia generatio solum est circa hoc aliquid et individuum. Ubi si loqueretur de individuo prout singulare tantum, etiamsi non sit suppositum, nihil probaret, quia etiam forma, sive totalis sive partialis, aliquid singulare est. Ergo per ly «hoc aliquid» aliquid amplius intelligit Philosophus quam formam. Et videri potest D. Thomas in 1. dist. 4. q. 1. art. 2. ad 1.4 et 3. p. q. 19. art. 1. ad 3. et q. 20. art. 1. ad 1. et q. 3. de Potentia art. 8. in fine.5
RATIO AUTEM EST, quia operari sequitur esse, ergo illud, quod solum significatur ut forma et habens esse ut quo, non potest operari ut quod, sed hoc pertinebit ad suppositum, quod est habens esse et naturam.
Nec dici potest, quod hoc solum probat, quod subsistentia et suppositum solum concomitanter se habet respectu operationis. Nec enim influit subsistentia ut principium respectu operationis, alias ex mutatione subsistentiae mutaretur operatio secundum substantiam, quia mutato principio non potest eadem permanere. Constat autem eandem manere operationem mutato supposito, sicut in anima separata eadem intellectio et volitio, et in accidente separato eadem infrigidatio et calefactio, quae in coniuncto. Et si natura aliqua operans assumeretur a Deo, eadem operatio continuari posset. Ergo talis modus subsistendi vel inhaerendi pure concomitanter se habet ad operandum, ita quod licet per se requiratur ad constitutionem suppositi in primo modo per se, non tamen in quarto modo ad operationem.
Sed contra est, quia suppositum et natura vel ita comparantur inter se, quod utrumque est operans ut quod vel utrumque ut quo vel suppositum nullo modo operatur, sed sola natura, vel suppositum operatur ut quod et natura ut quo. Si hoc ultimum dicatur, est nostra sententia. Si dicatur tertium, sequitur, quod ad operationem omnino per accidens se habebit ratio suppositi vel subsistentiae, et ita erit per accidens ista: «Petrus ratiocinatur», vel ista: «Ignis calefacit», sicut si diceretur: «Album aedificat» vel «Medicus currit». Quod inconveniens videtur devorare Vazquez, dum dicit, quod ita comparatur operatio ad rem existentem per se vel in alio, sicut ambulare ad habentem caput nudum aut coopertum. Quod stare non potest, quia suppositum est per se habens naturam et per se ens, ergo per se operans, quia unumquodque est propter suam operationem. Ergo sicut subsistens est ens non per accidens, ita est operans non per accidens. Si dicatur primum vel secundum, omnino est impossibile, quia in uno supposito non dantur duo operantia ut quod, alias darentur duo existentia ut quod, et sic non posset ex illis unum simpliciter et per se resultare, quia non subordinarentur inter se, unum ut quo, alterum ut quod, sed utrumque esset ut quod. Unde alterum non constitueret tamquam principium quo, atque adeo neque alterum esset quod; ubi enim non est principium quo, neque resultat quod. Et similiter non potest se habere ut principium quo, tum quia suppositum est operans incommunicabiliter et ut totum, non ut quo et6 communicabiliter, tum quia omne principium quo dicitur comparative ad principium quod, et sic non potest utrumque se habere ut principium quo.
Ad oppositam quidem instantiam respondetur, quod subsistentia non influit ut principium operandi, sed ut terminans seu modificans ipsum principium reddensque illud operativum ut quod. Et quando instatur, quod mutaretur operatio mutata subsistentia, respondetur, quod non mutatur operatio quantum ad quidditatem et speciem, neque enim pendet a principio formali. Ceterum quantum ad individuationem, si loco unius subsistentiae ponatur alia totaliter distincta, aut si daretur natura sine omni subsistentia propria vel aliena, sine dubio operatio esset alia numerice, quia esset aliud suppositum eliciens vel subiectum, quod non contingit in accidente separato, quia non mutat individuationem; nec enim individuatur ab actuali inhaerentia, sed ab ordine ad subiectum, cui inhaeret. Substantia vero individuatur in se terminando hanc individuationem per subsistentiam, quae per se requiritur ad constituendum subiectum seu operativum ut quod. Anima autem separata similiter posset eandem numero operationem immanentem spiritualem continuare separata et coniuncta, quia ex se habet esse principium quod operandi sicut et essendi, si separetur. Aliunde tamen discontinuari solent istae operationes propter dependentiam vel independentiam a phantasmatibus in intelligendo et consequenter in volendo. Itaque actiones esse suppositorum nihil aliud est, quam subsistentiam per se conducere ad hoc, ut detur principium operativum ut quod.