Cursus Philosophicus Thomisticus, Prima Pars Artis Logicae

John of St. Thomas

Cursus Philosophicus Thomisticus, Prima Pars Artis Logicae

John of St. Thomas (1589–1644)

First published 1930

Prima pars artis Logicae (formal logic) of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus I, pars prima.


Praefatio

Praeludium I: QUO PROPONITUR DIALECTICAE DISPUTATIONIS EXERCITIUM ET PRAXIS

Praeludium II: ARTIS LOGICAE DIVISIO, ORDO, NECESSITAS

Liber I: DE HIS, QUAE SPECTANT AD PRIMAM OPERATIONEM INTELLECTUS

Liber II: DE HIS, QUAE PERTINENT AD SECUNDAM OPERATIONEM INTELLECTUS

Liber III: DE TERTIA OPERATIONE INTELLECTUS

Caput I: DE CONSEQUENTIA ET DIVISIONE EIUS

Tertia intellectus operatio agitur discursu, qui necessario exigit illationem et consequentiam, quae deducitur unum ex alio. Consequentia autem in communi definitur sicut argumentatio, quod est «oratio, in qua uno dato aliud sequitur». Et cum omnis illatio fundetur in connexione unius veritatis cum alia, quando dicitur in definitione consequentiae ly sequitur, non est idem quod „connectitur”; sic enim solum definiretur bona consequentia, quia sola illa habet connexionem et illationem unius ex alio. Sed ly sequitur si sumatur ut commune ad bonam et malam consequentiam, est idem ac „designatur consequi”, ita quod ubicumque orationes nota illationis coniunguntur, consequentia est, licet in re non sit bona et conveniens illatio.

Quid sit autem consequentia bona et mala, in quam primo dividitur consequentia in communi, diximus praec. libro cap. 5. Et si quaeratur: Cur dividitur consequentia in bonam et malam, non in veram et falsam? respondeo, quia consequentia non est propositio, ad quam solum pertinet verum et falsum, quia affirmat aut negat, sed est connexio illativa propositionum, ad quam pertinet debita dispositio et convenientia connexionis; conveniens autem et inconveniens faciunt bonum vel malum, non verum aut falsum.

Dividitur secundo consequentia in materialem et formalem. Materialis dicitur, quae solum ratione alicuius materiae est bona, formalis, quae in quacumque materia et terminis eiusdem formae bona est. Et ideo consequentia formalis, quae semel est bona, semper est bona. V. g. si dicas: «Aliquis homo est rationalis, ergo omnis homo est rationalis», ista consequentia valet in illa materia, quia est materia necessaria, in qua ex una particulari potest inferri universalis. Sed non valet ex vi formae, quia in alia materia et similis formae non tenet, ut si dicas: «Aliquis homo est albus, ergo omnis homo est albus». Et hinc cognosces, quae sit forma consequentiae, ratione cuius dicitur consequentia esse bona formaliter. Est enim forma dispositio propositionum et terminorum secundum quantitatem et qualitatem et alias proprietates logicales in ordine ad inferendum unum ex alio; et quando non ratione materiae dispositae, sed ratione ipsius dispositionis in quacumque materia sequitur unum ex alio, dicitur consequentia formalis. Et similitudo formae est convenientia dispositionis propositionum in eadem quantitate, qualitate et proprietatibus logicalibus. Proprietates logicales iam supra diximus esse suppositionem, ampliationem et similia, quae melius dignoscentur ex designatione defectuum in consequentibus, quos infra ponemus.

Caput II: DE INDUCTIONE

Caput III: DE ORDINE ET MODO RESOLVENDI TERMINOS PER ASCENSUM ET DESCENSUM

Caput IV: DE SYLLOGISMO EIUSQUE MATERIA ET FORMA

Caput V: DE DIVISIONE SYLLOGISMI PENES MATERIAM ET FORMAM

Caput VI: EXPLICANTUR OMNES TRES FIGURAE ET MODI SYLLOGISMORUM

Caput VII: DE REDUCTIONE SYLLOGISMORUM IMPERFECTORUM AD PERFECTOS

Caput VIII: DE SYLLOGISMO EXPOSITORIO

Caput IX: DE MODO INVENIENDI MEDIUM

Caput X: DE PRINCIPIIS, QUIBUS INNITITUR TOTA ARS SYLLOGIZANDI

Caput XI: QUIBUS PRINCIPIIS UNIVERSALITER INNITITUR BONITAS CONSEQUENTIAE

Caput XII: DE PRINCIPIIS DEFECTUUM MALAE CONSEQUENTIAE

Caput XIII: DE DEFECTIBUS IN PARTICULARI

Caput XIV: DE FALLACIIS

Liber IV: SEQUUNTUR QUAESTIONES DISPUTANDAE AD ILLUSTRANDUM DIFFICULTATES ALIQUAS HUIUS TEXTUS

Appendix I: AD SECUNDAM PARTEM SUMMULARUM

Appendix II: In fine omnium illustrationum

↑ Top of work