Cursus Philosophicus Thomisticus, Prima Pars Artis Logicae

John of St. Thomas

Cursus Philosophicus Thomisticus, Prima Pars Artis Logicae

John of St. Thomas (1589–1644)

First published 1930

Prima pars artis Logicae (formal logic) of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus I, pars prima.


Praefatio

Praeludium I: QUO PROPONITUR DIALECTICAE DISPUTATIONIS EXERCITIUM ET PRAXIS

Praeludium II: ARTIS LOGICAE DIVISIO, ORDO, NECESSITAS

Liber I: DE HIS, QUAE SPECTANT AD PRIMAM OPERATIONEM INTELLECTUS

Liber II: DE HIS, QUAE PERTINENT AD SECUNDAM OPERATIONEM INTELLECTUS

Liber III: DE TERTIA OPERATIONE INTELLECTUS

Liber IV: SEQUUNTUR QUAESTIONES DISPUTANDAE AD ILLUSTRANDUM DIFFICULTATES ALIQUAS HUIUS TEXTUS

Appendix I: AD SECUNDAM PARTEM SUMMULARUM

Quaestio I: DE TERMINO

Quaestio II: DE NOMINE

Articulus I: QUOMODO INTELLIGENDA SIT ILLA PARTICULA: „CUIUS NULLA PARS SIGNIFICAT SEPARATA”

Articulus II: UTRUM NOMEN INFINITUM SIT NOMEN

Explicamus hic particulam „finita”, per quam diximus excludi nomina infinita a ratione nominis. Est autem nomen infinitum, «quod aliqua negatione apposita reddit suam significationem indeterminatam». Hoc est infinitari.

Pro quo nota, quod negatio alicui termino affixa dupliciter potest in illum agere: vel transeundo in significationem eius, illam destruendo et loco illius subrogando negationem talis rei significatae, quae utique convenit omnibus subiectis talis negationis capacibus; aut non immutando eius significationem, sed removendo compositionem seu copulationem, quia vis illius affigitur verbo, ut copulat extrema. Quando primo modo fit, dicitur infinitare, id est indeterminare ipsum nomen; quando fit secundo modo dicitur negare efficitque propositionem negativam. Unde solum exercetur effectus iste negandi intra propositionem, cum respiciat copulam.

Hinc est, quod ad infinitationem nominis requiritur, quod negatio non significetur per se et ex ipsa prima impositione, sed quod nomen afficiendo significationem eius reddat indeterminatam, id est non significantem, quid res sit, sed quid non sit. Unde ista nomina „nullus”, „nihil” non sunt infinita, quia significant ipsam negationem per se et directe sub determinato suo conceptu, non vero negationem aliquam positivam ex adiuncta negatione indeterminant.

Secundo est advertendum, quod nomen infinitum est incomplexum et connotativum.

Primum constat ex Aristotele et D. Thoma 1. Periherm. cap. de Nomine id expresse asserentibus. Et ex ratione, quia nomen infinitum non relinquit suum significatum in eo statu, in quo erat, sed mutat in oppositum, scilicet in negationem sui significati. Ergo non relinquit duplex significatum, nempe positivum, quod antea habebat, et negationem adiunctam (si enim relinqueret, non mutaret illud). Ergo non est complexum, siquidem non est ibi duplex significatum. Unde in hoc complexo „nullus homo” non datur infinitatio, quia utrumque significatum manet illesum. Debet ergo omnino immutari et ex duplici fieri et consequenter incomplexum.

Quod sit connotativum, patet, quia nomen infinitum non significat negationem in abstracto, sed in concreto; ergo significat connotative, quia de formali significat formam negatam et ex parte habentis ipsum subiectum, de quo verificatur in concreto, quod est connotative se habere. — Antecedens probatur, quia nomen infinitum verificatur de aliquo positivo; sed non potest verificari, si significet negationem in abstracto; ergo debet eam significare in concreto et per modum adiacentis. Minor probatur, quia non potest verificari de lapide v. g.: «Lapis est negatio hominis», sed «lapis est non-homo». Ergo ut praedicetur, debet in concreto et connotative significari.

SIT ERGO CONCLUSIO: Nomen infinitum non est nomen recteque excluditur a ratione nominis per particulam „finita”.

Ita Aristoteles et D. Thomas hic.

PRIMA PARS, quod non sit nomen, ab omnibus communiter admittitur. Et probatur: Infinitatio tollit proprium et essentiale officium nominis; ergo nomen infinitatum non est nomen.

Antecedens probatur: Officium et ratio propria nominis est esse notamen et designativum rei, ut supra diximus; nomen enim dicitur a notando, quia unamquamque rem suo nomine notamus, discernimus et designamus. Sed nomen infinitum nec notat nec designat nec nominat aliquid; ergo non est nomen. Minor constat, quia nomen eo ipso, quod infinitatur, reddit significatum suum indeterminatum et solum significat, quid non sit, non vero, quid sit, ut videre est in „non-homo” et similibus.

SECUNDA PARS conclusionis, scilicet quod excludatur per particulam „finita” et non per aliam, est contra aliquos recentiores, qui illam expungunt tamquam superfluam. Expressa est tamen S. Thomae, tum in opusc. 48. cap. de Nomine, tum in 1. Periherm. lect. 5., ubi agens de verbo infinito (idem autem est de nomine) dicit, quod Philosophus prius definierat verbum in communi et postea per particulas istas excludit ea, quae imperfecte sunt verba. Ergo definitio perfecta et exacta nominis et verbi requirit istas particulas; absque illis enim, et ut ad rem loquamur, absque ista particula „finita” non explicatur proprium munus et modus significandi nominis, scilicet per modum notaminis seu notantis, quid sit res; hoc enim est nominare.

Nec excluditur nomen infinitum per illam particulam „cuius nulla pars etc.”, quia (ut diximus) nomen infinitum non habet partes, sed est incomplexum. Si enim complexum esset, propositio ex subiecto infinitato esset propositio negativa, quia illa negatio etiam ferretur in copulam et non solum in subiectum, cum ibi habeat suam significationem partialem, quae significative et formaliter componit propositionem, et relicta suae naturae totum, quod post se invenit destruat. Consequens autem est absurdum, ut patet in conversione per contrapositionem, quae fit ex negativa in affirmativam infinitatis terminis. Ergo etc.

SOLVUNTUR ARGUMENTA.

Obicies primo: Nomen infinitum est vere terminus, ergo est vere nomen.

Antecedens probatur: Est extremum et pars propositionis, ut patet in hac: «Lapis est non-homo»; ergo est terminus. Consequens probatur ex Divo Thoma 1. Periherm. lect. 1. dicente, quod omnis propositio debet constare nomine et verbo, quia istae sunt principales partes eius. Ergo si ex verbo et nomine infinito fit vere propositio, nomen infinitum vere est nomen.

Confirmatur: Verbum, quod est copula in propositione, vere est verbum; ergo nomen, quod est extremum copulatum aut copulabile, vere est nomen. Sicut enim est de ratione verbi, quod sit copula, ita est de ratione nominis, quod sit extremum copulabile.

RESPONDETUR ad argumentum: Conceditur antecedens et negatur consequens. Ut enim sit terminus, sufficit, quod quomodocumque sit pars; ut vero sit nomen, requiritur, quod sit pars per modum notaminis seu notantis, quid sit res, et hoc non habet nomen infinitum.

Ad probationem ex D. Thoma respondetur explicando illam propositionem: «Omnis propositio debet constare nomine etc.», quod per se et ab intrinseco aut ex accommodatione et per accidens induat statum vel proprietatem nominis, conceditur; quod per se et rigorose sit nomen, negatur. Multa enim ponuntur in propositione ut extrema (sic S. Thomas in praesenti lect. 5. et opusc. 48. cap. de Verbo), non quia sunt nomina, sed quia loco nominis collocantur aut in vi nominis tenentur; ut si dicas: «Currere est moveri», «heri non est hodie», «velociter non est tarde». Ista enim ex accommodatione intelligentis quamdam acceptionem nominis sortiuntur, non ex proprietate significationis, sed per accidens tantummodo, et sic construunt propositionem. Dicitur idem de nomine infinitato.

Ad confirmationem respondetur: Conceditur antecedens et negatur consequens. Disparitas est, quia ut sit verbum, nihil aliud requiritur, nisi quod significet copulando sive per modum copulae; hoc enim est proprium officium et munus verbi, unde si id habet, est vere verbum. Nomen autem non solum dicit esse extremum copulabile, sed per modum notaminis seu notantis, quod non habet nomen infinitum, et ideo non est nomen.

Secundo arguitur: Nomen infinitum significat aliquid certum et determinatum ex parte sui significati formalis, licet ex parte materialis et connotati indeterminate significet; ergo est vere nomen.

Consequens patet, quia unaquaeque res, ut talis vel talis sit aut dicatur, iudicari debet ex ratione sui formalis, quod est principale et specificativum in ea, non ratione sui materialis aut connotati. Antecedens probatur, quia „non-homo” v. g. significat negationem determinatam, scilicet hominis et non equi, sicut caecum significat negationem visus et non auditus. Ergo sicuti caecum vere et proprie est nomen, ita non-homo et reliqua nomina infinita.

Confirmatur: Intelligibile et imaginabile significant aliquid indeterminatum, sicut et non-homo. Dicuntur enim tam de eo, quod est, quam de eo, quod non est, tam de ente reali quam rationis, et tamen sunt vere nomina. Ergo ex eo, quod nomen infinitum aliquid indeterminatum significet, non debet a ratione nominis excludi.

Confirmatur secundo: Nomina transcendentia aut supertranscendentia possunt infinitari, sicut et alia per appositionem negationis; et tamen sic infinitata sunt vere nomina. Probatur: Non-ens v. g. sic infinitatum aut significat aliquid vel nihil. Si nihil significat, ergo non significat, ergo nec terminus est, nec nomen est, sed per appositam negationem a sua significatione cadit. Si aliquid significat, ergo significat ens, et sic non-ens significat ens, quod est contradictorium.

Ad argumentum RESPONDETUR: Distinguitur antecedens: Nomen infinitum significat aliquid certum et determinatum ex parte rei significatae, transeat antecedens; ex modo significandi, negatur antecedens et negatur consequens, quia ut sit nomen, non sufficit nec requiritur, quod rem certam et determinatam significet, sed modo certo, determinato, designativo, certificativo et per modum notaminis.

Ad probationem: Non-homo significat negationem determinatam, distinguitur: ex parte rei significatae, transeat; modo determinato, quasi notando et designando, negatur. Pro quo nota, quod significare aliquid determinatum stat dupliciter: vel ex parte rei significatae, hoc est rem determinatam significare; vel ex modo significandi, id est modo designante, quid sit id, quod significat. Ut aliquid sit nomen, non requiritur, quod significet primo modo aliquid determinatum. Nam quantumcumque aliquid sit indifferens et commune, etiam ipsa negatio, intelligibile, imaginabile, ens, si modo designativo et notativo significetur, id est dicente, quid sit res aut quomodo sit, verum nomen erit, quod sic significat. Si autem rem determinatam significat indeterminato tamen modo, et non designante aut notante, quid sit, sed potius, quid non sit, nomen non erit, quia non habet munus et officium nominis, quod est nominare seu designare; nominando enim distinguimus et designamus unum ab alio. Et non iudicatur aliquid esse nomen solum ratione rei significatae, sed etiam ratione modi, qui modus tenet se ex parte formalis significati et distinguit verbum a nomine; alio enim modo significat verbum, alio nomen, licet eandem rem significent, ut „curro” et „cursus”.

Hinc patet responsio ad probationes et confirmationes. Caecum enim etsi significet negationem visus, significat quasi notando et designando, quid sit, non vero, quid non sit forma, ut non-homo, intelligibile, imaginabile, etc. res indeterminatissimas, sed modo determinado. — Ad ultimam probationem respondetur negando minorem. Ad probationem: „Non-ens” vel significat aliquid vel nihil, dicitur significare negationem entis non modo determinato et designativo, dicendo quid sit negatio entis, sed quid non sit. Ergo „non-ens” significat aliquid, distinguitur: In quantum significatur per illud nomen infinitatum „non-ens”, negatur; sic enim praecise significat negationem entis modo indeterminato. Quatenus per reflexam cognitionem illam et negatio entis ad modum entis cognosci potest et fieri ens rationis, transeat, quia tunc significabit ens seu aliquid rationis, non per illud nomen „non-ens”, sed per aliud quod significet illum reflexum conceptum non-entis ad modum entis, v. g. negatio rationis vel ens rationis.

Ultimo arguitur: Nomen infinitum habet partes significativas separatim; ergo exclusum manet a ratione nominis per illam particulam „cuius nulla pars etc.”, non vero excluditur per „finita”.

Antecedens probatur: „Non-homo” constat ex „non” et „homo”, sed ly non non componit nomen infinitum materialiter, sed significative et secundum conceptum suum ultimatum; ergo mediante diverso conceptu ab eo, quem infinitat, et consequenter nomen infinitum subordinatur duplici conceptui et est complexum. Minor probatur: Infinitatio huius vocis non-homo non provenit a materiali sono illius vocis „non”, sed a significatione formalissima illius, si enim ly non significat, nihil tollit aut negat, ergo infinitat significando et non solum materialiter componendo.

RESPONDETUR, sicut supra dictum est de respublica, proconsul etc., quod in nomine infinito, sicut et in nominibus compositae figurae, et est derivatio unius nominis ab alio et est compositio. Si ad derivationem attendamus, certum est, quod ex significatione de ly non derivata fuit significatio de ly „non-homo”. Si attendamus ad compositionem materialiter se habet in hac voce „non-homo” ly non et ly homo; et tamen infinitatio, qua impeditur significatio positiva nominis, originatur et fit a significatione de ly non et de ly homo derivative et efficienter, non compositive et formaliter. Datur ergo alia nova impositio et significatio, secundum quam nomen infinitum subordinatur unico conceptui et significat negationem hominis in concreto, quia penuria nominum non habemus simplices voces ad eam significandam. Sic in infinitatione ly non est quomodocumque negatio, sed negatio mutans et impediens significationem nominis.

Articulus III: UTRUM CASUS OBLIQUI RECTE EXCLUDANTUR A RATIONE NOMINIS

Quaestio III: DE VERBO

Quaestio IV: DE ORATIONE ET MODO SCIENDI

Quaestio V: DE ENUNTIATIONE

Appendix II: In fine omnium illustrationum

↑ Top of work