Commentaria ac Disputationes in Primam Partem D. Thomae: De Deo Uno et Trino
Francisco Suárez (1548–1617)
First published 1607
Francisco Suárez’s Commentaria ac Disputationes in Primam Partem D. Thomae: De Deo Uno et Trino is a systematic scholastic treatment of the doctrine of God in relation to Aquinas’s Prima Pars. Its three principal divisions examine the divine substance and attributes, predestination and reprobation, and the mystery of the Trinity. Rather than simply reproducing Aquinas’s sequence of articles, Suárez recasts the material into books and disputations, allowing extended treatment of metaphysical and theological problems. The work is characteristic of his method: close engagement with Aquinas combined with an independent organization and detailed comparison of scholastic positions.
Tractatus I: De Divina Substantia Eiusque Attributis
Tractatus II: De Divina Praedestinatione et Reprobatione
Tractatus III: De Sanctissimo Trinitatis Mysterio
Prooemium
Cum hoc mysterium supremum omnium sit, quae per fidem revelantur, existimandum non est, eo animo illius disputationem suscipi, ut eius veritas demonstretur; id enim impossibile esse, infra ostendemus: sed in regulis fidei, et divina auctoritate veritas huius mysterii, imprimis fundanda est. Qua stabilita, et confirmato mysterio, aliquam illius congruentem rationem, vel potius declarationem investigare conabimur, et obiectionibus infidelium pro viribus satisfacere. Ac tandem ea colligere, quae Theologico more ex principiis revelatis certius, aut verisimilius elici possunt. Atque hoc modo disputarunt de hoc mysterio antiqui Patres copiosissime, ex Graecis praecipue Athanasius fere in omnibus operibus suis, et Gregorius Nazianzenus in quatuor orationibus de Theologia, et Gregorius Nyssenus, quatuor etiam orationibus de hoc mysterio, Chrysostomus, quinque orationibus de visione Isaiae, Basilius, libro contra Eunomium, Damascenus, lib. 1, de Fide, et alii multi. Ex Latinis vero primus Tertullianus, libro contra Praxaeam, deinde Hilarius, libris 12 de Trinitate, et libro de Synodis, copiose Augustinus, 15 libris de Trinitate, et saepe alias, Fulgentius, libro ad obiectiones Arianorum, Idacius Clarus contra Varimandum, Richardus de S. Vict. in libris de Trinitate. Disputarunt etiam Scholastici cum Magistro in 1, per priores 35, distinctiones, commodiori ordine, D. Thomas, cum expositoribus, 1 parte a quaestione 27 usque ad 34. Postquam enim de his, quae pertinent ad Divinam unitatem tractavit D. Thomas, convenienti ordine consequenter Trinitatis notitiam dedit, nam ea, quae ad unitatem spectant, et communiora sunt, et cognitu faciliora, ideoque eorum disciplina praecedere debuit, quibus cognitis, minus etiam difficile est de Trinitate disserere.
Nos vero, cum ad praesens integros in primam partem Commentarios in lucem edere non possumus, eo quod aliis gravissimis occupationibus distenti sumus, ea, quae ad unitatem Dei pertinent, in hoc opere supponimus; ex quibus illa omnia, quae naturali ratione investigari et attingi possunt, in nostra Metaphysica pro virili elaborare curavimus, multa etiam, quae ad scientiam, voluntatem et providentiam Dei pertinent in aliis nostris opusculis tradidimus, de praedestinatione vero et reprobatione in praecedenti tractatu disputatum est. In praesenti ergo solum de his, quae Deo, quatenus Trinus est, conveniunt, dicere intendimus. Et quoniam nunc Commentatoris officium non assumimus, ordinem quaestionum D. Thomae non omnino sequemur, ne prolixiores quam cupimus, esse cogamur. Brevitati itaque consulentes etiam compendiosiori methodo utemur, doctrinae ordinem, quem in aliis rebus tenere solemus, non praetermittentes.
Prius vero, quam disputationem inchoemus, advertendum est, cum in tota Theologia vera sit sententia Augustini, l. 10, de Civ., c. 23. Philosophis liberum est, quibus voluerint uti verbis, nobis autem ad certam regulam loqui fas est: in hac materia imprimis esse necessarium, quia in nulla periculosius erratur, ut idem Augustinus ait, in principio librorum de Trinitate, ideoque in ea maxime verum habet, quod ex Hieronymo in ore omnium circumfertur: Ex verbis inordinate prolatis incurritur haeresis. Et ideo tam a sanctis Patribus, quam a Scholasticis non magis in explicando mysterio, quam in docendis loquendi modis elaboratum est, et unumquodque verbum, in hoc mysterio usurpandum, diligenter examinatum. Quod olim fuit necessarium, tum, quia nec mysterium, nec significationes vocum ita declaratae erant: tum etiam, quia haeretici sub verbis ambiguis errores suos introducere curabant: nunc autem non est tam necessaria de verborum significationibus prolixa disputatio, non tamen omittemus eam, quae opportuna visa fuerit, praesertim quando voces fuerint proprie Theologicae, et huius mysterii, ut sunt Trinitas, Notio, Circuminsessio, Consubstantialis et Graece homousion. Aliae vero, quae sunt communes Philosophis, ut Persona, suppositum, subsistentia, relatio, et similes supponentur a nobis ex metaphysica. Quomodo vero ad hoc mysterium applicentur, explicabimus.