Quamvis praedestinatio et reprobatio ita sint coniunctae, et aliquo modo subordinatae, ut vix possit una sine alia perfecte intelligi, aut explicari eamque ob causam soleant a Doctoribus promiscue tractari: nihilominus maioris claritatis gratia de unaquaque separatim dicemus, et deinde illas inter se comparabimus. Atque ita hoc opus in tres praecipuas partes dividemus. Prima erit de Praedestinatione, quia nobilior est reprobatione, et ex primaria Dei voluntate est per se intenta; unde ad reprobationem quodammodo, ut finis ad media, (omnia enim propter electos, etiam reproborum promissio, et procreatio) et ut habitus ad privationem comparatur. Unde necesse est, illam primam partem coeteris esse copiosiorem, ideoque in tres libros illam distribuemus, atque in primo de praedestinationis essentia, in secundo de illius causis, in tertio vero de eiusdem effectibus disputabimus. Deinde, ut divinae reprobationis iustitia melius intelligatur, quartum interponemus librum, in quo de divina providentia supernaturali cum hominibus, quos Deus non praedestinat, disseremus. Quintus ergo Liber reprobationem explicabit. Sextus vero praedestinationem cum reprobatione conferet, ut in altera divina misericordia, in altera vero divina iustitia magis elucescat. Atque ita totam huius mysterii doctrinam his sex libris, pro captu nostro, Deo bene iuvante, comprehendemus. Curabimusque in illa tradenda, eam dicendi, ac disputandi rationem tenere, quam solet exacta scientiae cognitio postulare. Nam licet hoc praedestinationis negotium abditissimum sit, solaque fide teneatur, atque humanam scientiam transcendat: tamen suppositis fidei principiis conandum nobis est in eo explicando scientiae methodum observare, ut commodius de tanto mysterio aliquid investigare possimus. Non quidem divina consilia perscrutando, ac si ab humano ingenio possint comprehendi: sed venerando potius altitudinem divitiarum sapientiae, et scientiae Dei, et incrustabilia eius iudicia cum admiratione suscipiendo, et hac fide supposita, rationem aliquam, et intelligentiam huius mysterii cum divina gratia investigando.