Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
Qui orthodoxam Ecclesiam, Reverendissime in Christo Pater, pomarium esse cultissimum fecundisque arboribus consitum dixerint, non modo eos non aberrare uspiam, sed rectissime etiam sentire contenderim; quippe qui a principe illo vatum Moyse, in ipsis prope historiae suae foribus, assertum hoc propalam fere ac procul ab aenigmatis esse non ambigant. Neque enim aliud Paradisus ille a Deo plantatus, aquis irriguus, plantis pomiferis consitus, in quo et primus est homo positus, quam Christi refert Ecclesiam, baptismi fonte, vitaeque arbore, quae Christus est, tum divorum hominum et disciplinis illustrium plantariis exornatam. In hunc cum multi ad eximendam famem capiendaque pocula passim accurrant, accessi et ego, et mea sponte cupidus, tum maxime ab Aquinate Salomone (ita enim appellare libet) accitus. Quis enim tam mentis inops ac stolidus, ut advocantem ad conclusum hortum dilectos suos, ut comedant fructus pomorum suorum, non libenter audiat, non gradu concito sequatur? Accessi itaque, neque nuper solum, sed cum primum mihi per aetatem licuit, ac sub opacis procerae illius ac feracis arboris ramis, procul a saeculi curis, procul a passionum aestibus, recreatus, ad radices diu, admirans potius arboris celsitudinem pomorumque copiam ac suavitatem, quam delibans admodum, sessitavi. Ubi vero, auctis viribus, illam conscendi, pomaque ad libitum colligens degustavi, tantus me subito illorum amor incessit, ut non diebus, non noctibus, a legendis illis ac vorandis abstineam.
Sed nescio qui me voluptate hac affectum maeror invaserit, dum, exceptis paucis, reliquos, vel in mandendis siliquis vel effringendis glandibus occupatos, a nostrae procul arboris dulcedine video constitisse. Quam ego rem non aliunde puto quam ex infirmis viribus, neque ad ascensum commodis, provenire; cum simile veri nullo pacto fiat, ut ubertatem tantam negligerent. Hos itaque, Pater Amplissime, miseratus, cum nobis ipsis tantum nati non simus, curavi, collectis pomis ac praebitis, ne ieiuni ac famescentes interirent. Quod cum alias in lucubrationibus meis effecissem, idem nunc in Commentariis in Secundae Primam ea potissimum ratione feci, quod, praeter illius praestantiam tum in Theologia tum in ea Philosophiae parte quae de moribus agit, hic mihi liber ita videbatur esse omnibus necessarius, ut absque illo fieri vel ingenti cum iactura, vel nullo modo posset: complectitur enim prima illa rerum capita, sine quibus aut caliges in ceteris opus est, aut caecutias. Adde et utilitatem, quae tanta in illo est, ut a cunctis simul ordinibus ad hunc sit, quasi ad perennem ac limpidum fontem, accurrendum. Quis etenim Doctorum sine Thoma non aridus videri poterit ac ieiunus?
Quis sacerdotum non baculo Aquinatis innixus, in expiandis peccatis populorum non saepe cespitabit? Enervati procul dubio erunt ac sine viribus absque hoc de pulpitis declamantes; in tantaque legum affluentia, periti Caesarei Pontificiique Iuris inopes et egentes.
Sicuti vero Aquinatis Thomae, inter Praedicatores principis, fructus decerpere nullus debuit prius quam Caietanus Thomas, in Praedicatorii gregis specula constitutus; ita profecto a nullo melius accipiendi sunt atque avidius comedendi, quam ab eo qui Praedicatores tanta est caritate complexus, ut, nunc bonos in illis mores confirmans, nunc restituens collabentes, in fovendis protegendisque illis et omnibus praestet et a nemine superetur. Accedit quod nobilissimi viri ac supra fidem doctissimi, qualis est Aquinas noster, nobilissimo in primis et inter eruditos quotidie victitanti, Commentaria iure quodam debita videntur. Quae duo quam pari nexu in unum te coiverint, non hominibus iam, sed ipsis etiam, si licet, brutis ac lapidibus colliquescit: possemque ego stolidior aliquanto forsitan videri, si amorem tuum ac studium in eruditos viros, si etiam familiae tuae, tum Pontificibus Summis, tum longo Senatorum agmine, quanto scilicet nullam in toto Christiano orbe reperias, exornatae, recensere laudes paravero. Superest, Reverendissime Pater ac Domine, ut, quando neque aurum neque argentum mihi est, ac, si maxime adesset, ea tua est integritas quae ad collucentia solum ista et fluxa non inhiet; ut haec mea munera ea qua dantur fronte recipias, et calathi tenuitatem ipsorum fructuum, quos tibi nunc damus, et ampliores in posterum pollicemur, dulcore ac pinguedine metiaris. Vale feliciter.
In Prologum Primae Secundae
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, Prologus 1 (not yet in the library)
Quaestio I: De ultimo fine hominis
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 1 (not yet in the library)
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 2 (not yet in the library)
Quaestio III: Quid sit beatitudo
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 3 (not yet in the library)
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 4 (not yet in the library)
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 5 (not yet in the library)
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 6 (not yet in the library)
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 7 (not yet in the library)
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 8 (not yet in the library)
Quaestio IX: De motivo voluntatis
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 9 (not yet in the library)
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 10 (not yet in the library)
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 11 (not yet in the library)
Quaestio XII: De intentione
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 12 (not yet in the library)
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 13 (not yet in the library)
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 14 (not yet in the library)
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 15 (not yet in the library)
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 16 (not yet in the library)
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 17 (not yet in the library)
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 18 (not yet in the library)
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 19 (not yet in the library)
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 20 (not yet in the library)
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 21 (not yet in the library)
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 22 (not yet in the library)
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 23 (not yet in the library)
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 24 (not yet in the library)
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 25 (not yet in the library)
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 26 (not yet in the library)
Quaestio XXVII: De causa amoris
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 27 (not yet in the library)
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 28 (not yet in the library)
Quaestio XXIX: De odio
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 29 (not yet in the library)
Quaestio XXX: De concupiscentia
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 30 (not yet in the library)
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 31 (not yet in the library)
Quaestio XXXII: De causa delectationis
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 32 (not yet in the library)
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 34 (not yet in the library)
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 35 (not yet in the library)
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 36 (not yet in the library)
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 37 (not yet in the library)
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 38 (not yet in the library)
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 39 (not yet in the library)
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 40 (not yet in the library)
Quaestio XL: De timore secundum se
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 41 (not yet in the library)
Quaestio XLI: De obiecto timoris
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 42 (not yet in the library)
Quaestio XLII: De causa timoris
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 43 (not yet in the library)
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 44 (not yet in the library)
Quaestio XLIV: De audacia
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 45 (not yet in the library)
Quaestio XLV: De ira secundum se
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 46 (not yet in the library)
Quaestio XLVI: De effectibus irae
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 48 (not yet in the library)
Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 49 (not yet in the library)
Quaestio XLVIII: De subiecto habituum
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 50 (not yet in the library)
Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 51 (not yet in the library)
Quaestio L: De augmento habituum
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 52 (not yet in the library)
Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 53 (not yet in the library)
Quaestio LII: De distinctione habituum
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 54 (not yet in the library)
Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 55 (not yet in the library)
Quaestio LIV: De subiecto virtutis
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 56 (not yet in the library)
Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 57 (not yet in the library)
Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 58 (not yet in the library)
Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 59 (not yet in the library)
Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 60 (not yet in the library)
Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 61 (not yet in the library)
Quaestio LX: De virtutibus theologicis
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 62 (not yet in the library)
Quaestio LXI: De causa virtutum
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 63 (not yet in the library)
Quaestio LXII: De medio virtutum
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 64 (not yet in the library)
Quaestio LXIII: De connexione virtutum
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 65 (not yet in the library)
Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 66 (not yet in the library)
Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 67 (not yet in the library)
Quaestio LXVI: De donis
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 68 (not yet in the library)
Quaestio LXVII: De beatitudinibus
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 69 (not yet in the library)
Quaestio LXVIII: De vitiis et peccatis secundum se
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 71 (not yet in the library)
Quaestio LXIX: De distinctione peccatorum
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 72 (not yet in the library)
Quaestio LXX: De comparatione peccatorum ad invicem
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 73 (not yet in the library)
Quaestio LXXI: De subiecto peccatorum
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 74 (not yet in the library)
Quaestio LXXII: De causis peccatorum in generali
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 75 (not yet in the library)
Quaestio LXXIII: De causis peccati in speciali
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 76 (not yet in the library)
Quaestio LXXIV: De causa peccati ex parte appetitus sensitivi
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 77 (not yet in the library)
Quaestio LXXV: De causa peccati quae est malitia
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 78 (not yet in the library)
Quaestio LXXVI: De causis exterioribus peccati. et primo, ex parte Dei
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 79 (not yet in the library)
Quaestio LXXVII: De causa peccati ex parte diaboli
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 80 (not yet in the library)
Quaestio LXXVIII: De causa peccati ex parte hominis
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 81 (not yet in the library)
Quaestio LXXIX: De originali peccato quantum ad suam essentiam
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 82 (not yet in the library)
Quaestio LXXX: De subiecto originalis peccati
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 83 (not yet in the library)
Quaestio LXXXI: De causa peccati secundum quod unum peccatum alterius peccati causa est
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 84 (not yet in the library)
Quaestio LXXXII: De effectibus peccati. et primo, de corruptione boni naturae
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 85 (not yet in the library)
Quaestio LXXXIII: De macula peccati
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 86 (not yet in the library)
Quaestio LXXXIV: De reatu poenae
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 87 (not yet in the library)
Quaestio LXXXV: De peccato veniali et mortali
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 88 (not yet in the library)
Quaestio LXXXVI: De peccato veniali secundum se
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 89 (not yet in the library)
Quaestio LXXXVII: De essentia legis
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 90 (not yet in the library)
Quaestio LXXXVIII: De legum diversitate
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 91 (not yet in the library)
Quaestio LXXXIX: De effectibus legis
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 92 (not yet in the library)
Quaestio XC: De lege aeterna
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 93 (not yet in the library)
Quaestio XCI: De lege naturali
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 94 (not yet in the library)
Quaestio XCII: De lege humana
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 95 (not yet in the library)
Quaestio XCIII: De potestate legis humanae
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 96 (not yet in the library)
Quaestio XCIV: De mutatione legum
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 97 (not yet in the library)
Quaestio XCV: De lege veteri
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 98 (not yet in the library)
Quaestio XCVI: De praeceptis veteris legis
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 99 (not yet in the library)
Quaestio XCVII: De praeceptis moralibus veteris legis
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 100 (not yet in the library)
Quaestio XCVIII: De praeceptis caeremonialibus secundum se
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 101 (not yet in the library)
Quaestio XCIX: De duratione praeceptorum caeremonialium
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 103 (not yet in the library)
Quaestio C: De praeceptis iudicialibus
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 104 (not yet in the library)
Quaestio CI: De ratione iudicialium praeceptorum
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 105 (not yet in the library)
Quaestio CII: De lege evangelica, quae dicitur lex nova, secundum se
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 106 (not yet in the library)
Quaestio CIII: De comparatione legis novae ad veterem
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 107 (not yet in the library)
Quaestio CIV: De necessitate gratiae
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 109 (not yet in the library)
Quaestio CV: De gratia Dei quantum ad eius essentiam
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 110 (not yet in the library)
Quaestio CVI: De divisione gratiae
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 111 (not yet in the library)
Quaestio CVII: De causa gratiae
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 112 (not yet in the library)
Quaestio CVIII: De effectibus gratiae. et primo, de iustificatione impii
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 113 (not yet in the library)
Quaestio CIX: De merito
On Summa Theologiae Prima Secundae, i-ii, q. 114 (not yet in the library)