Quis sit Iudex a Quo, et ad Quem appelletur.
Iudex, a quo fit appellatio, debet talis esse, ut reum coeperit gravare; quare sive sit delegatus, sive Ordinarius, modo non sit in ferendo iudicio supremus, ab ipso licite appellatur; dixi: nisi sit supremus, etc. quia a Summo Pontifice nequidem ad Generale Concilium licet appellare; ut dictum est, ubi de excom. Bullae Cenae.
Ubi autem Iudex tulit sententiam, interponendo clausulam illam: omni appellatione remota, vel aliis terminis aequivalentibus, ab eo nequit fieri appellatio; quia talis sententia removet omnia impedimenta executionis, nisi in casu aliquo iuris expressa fiat mentio appellationis.
Si vero executioni sententia actu mandetur, ab executione non datur appellatio, nisi excedat in exequendo, Cap. pastoralis, §. etsi, de officio iudic. deleg. et leg. ab executione, Cod. quorum appellation. etc.
Iudex ad quem, debet esse proxime superior Iudice, a quo appellatur, et sic fit gradatim usque ad supremum iudicem, ut habetur relato decreto Sacrae Congreg. Quod si aliter fiat, parte adversa se opponente, appellatio nulla habetur; si tamen ex errore, et bona fide fiat, devolvitur causa ad Iudicem competentem, leg. 1. ff. de appellat.
Haec tamen non intelliguntur de Papa, ad quem sicut et ad eius Legatum, legatione adhuc manente, licite, intermediis Iudicibus omissis, appellatur, c. dilecti, 3. de appellat. idem dic si Praelatus medius diu absit, tunc ad alium, eo superiorem, potest causa accelerari.
Si Papa aliquem delegavit ad cognitionem particularis causae, tunc ad ipsum Papam, non ad Legatum eius a latere fit appellatio; idem esto iudicium de omni delegato, a quo ad delegantem fit immediate appellatio.
OFFICIUM autem Iudicis ad quem multiplex est. Primo enim inquirere te debet, num nil substantiale desit appellationi?
SUBSTANTIALIA autem, ad appellationem legitimam requisita, sunt primo expressio nominis partis appellantis, sicut et iudicis, a quo; hoc tamen tantum congruum est; deinde mentio loci, et temporis, quo facta fuit appellatio, ut sciatur, num debito tempore, etc. Deinde ut scripturae mandetur, nisi fiat in continenti; si tamen eius sufficiens probatio aliunde possit haberi, potest omitti.
TERTIO debet causa exprimi, nisi in sententia definitiva, in qua sufficit intimare, se ab iniusta causa appellare, Vide dictum, quaest. 146. num. 17. et seq.
DEBET etiam appellans Apostolos, seu litteras nuntiatorias petere a Iudice, a quo, quibus significet se detulisse appellationi; harum autem litterarum variae sunt species; aliae enim sunt Testimoniales, quibus appellans, absente suo Iudice, coram probis, et fide dignis viris attestatur dictam appellationem: Aliae sunt Reverentiales quibus testatur iudex, a quo, se ob reverentiam iudicis, ad quem, appellationem non distulisse, nec impediisse; Aliae denique sunt Refutatoriae, quibus tanquam levis, et frivola, appellatio retunditur, his visis.
SECUNDO Iudex, ad quem debet diligenter examinare iustitiam appellationis, num in ea fuerit gravamen rei, num causa deferta, etc.
TERTIO quicquid a Iudice, a quo actitatum est, ad se curet transferri, nisi nil ad causae declarationem, vel cognitionem testentur cap. Exhibita, de iudiciis; debet autem diligenter inspicere, quaecumque in Reum statuta sunt, et quantum fieri potest, consulere famae Iudicis a quo. Alia plura vide apud Bictum locis citatis, Elizaeum, tract. 11. per totum, Farin. tract. de Iudice, quaest. 5. et seqq. et alios apud istos.