Quinam sint in statu Perfectionis.
NOTANDUM ex D. Bonavent. quaestionibus addictis, dubit. 1. non esse idem perfectionem, et statum perfectionis: nam ad statum requiritur primo obligatio aliqua cum immobilitate quadam, vel absolutio ab ea obligatione. Secundo requiritur, ut obligatio praedicta cum aliqua solemnitate fiat, ut ait Tannerus disp. 6. quaest. 3. dub. 1. ex D. Thom. art. 4.
POTEST autem aliquis sine aliqua obligatione, et solemnitate ad statum perfectionis requisita esse perfectus; et e contra, potest aliquis eas habens, esse in peccato, sicuti sunt religiosi aliqui, ut notat Valentia puncto 3.
ASSERO primo, Episcopos, et religiosos esse in statu perfectionis. Ita D. Thom. art. 5. D. Bonavent. in Apolog. pauperum, cap. 3. responsionis primae, nam utrique solemnitate se obligant ad opera perfectionis; Religiosi quidem, ut rebus omnibus posthabitis Deo inhaereant: Episcopi vero, ut si opus sit, animam ponant pro ovibus, ut patet Ioan. 10. et ibi prosequitur S. Doctor.
De Episcopis id disp. 2. De religiosis ostendam d. 3.
QUAERUNT autem: an etiam Praelati, Episcopis inferiores, sint in statu perfectionis, S. Thom. negat art. 6. sed est quaestio de nomine, ut observat Caietanus ibi; nam si nomine status intelligas quamlibet horum conditionem, ob quam obligentur ad Caritatem, et aliqua opera perfectionis, certum est, Praelatos illos esse in statu perfectionis: Si vero intelligas obligationem, qua aliquis astringitur ad omnes, vel fere omnes vitae actiones, illos non esse in statu perfectionis constat.
QUAERUNT etiam: an sit perfectior status Episcopi, quam status Religionis.
RESPONDET S. Doctor; utrumque se habere, ut excedens, et excessum; nam Episcopi ad opera Caritatis subeundae mortis pro ovibus se obligant; at religiosus ad omnem renunciationem bonorum.
ENIM vero de Eccl. Hier. Religiosos inter Seraphim, et alios primae Hierarchiae spiritus collocat; Episcopos vero in Dominationibus inferioribus, sed hanc quaestionem agam disp. 3. cum utriusque status perfectiones exposuero.