SENTENTIA negativa adscribitur Alensi 4. part. quaest. 22. memb. 5. art. 1. Adriano in 4. quaest. ult. de Baptismo, Armacano lib. 8. de qq. Armen. cap. 37. D. Bonaventurae in 4. dist. 4. part. 2. art. 1. quaest. 2. ubi tamen id non docuit, nec in eius scriptis haec sententia reperiri potest, ut testantur Suarez disp. 29. sect. 1. Vasquez disp. 153. cap. 7. Mastrius disp. 2. quaest. 7. art. 4. et alii recentes apud illum.
SECUNDA sententia assertiva est D. Thom. 2. 2. quaest. 114. art. 1. ad 1. et quodl. 6. art. 4. Rich. in 4. dist. 4. art. 2. quaest. 3. Scotus dist. 4. quaest. 3. quem communiter imitantur alii apud Mastrium loc. cit. Soto disp. 3. art. 11. Suarez, et Vasquez supra. Haec est sententia D. Bonavent. dist. 4. part. 2. art. 1. quaest. 2. ubi limitat sententiam Alensis, dicentis, Baptismum aquae pluribus prodesse, quam sanguinis. Unde nihil in hoc distinguit inter parvulos, et adultos, ut notat Suarez.
CLARIUS ea quarta distinctionis parte, dub. 4. cit. ubi SS. Innocentes esse ex privilegio Martyres fatetur. Et dubio 4. asserit, infantem, qui, dum portatur ad Baptismum, occiditur, ne baptizetur, et moritur pro Baptismo, recte in sanguine suo pie credi baptizatum: quid clarius?
Innocentes sane, ut Martyres, veneratur Ecclesia, et Sancti Patres fatentur, Augustinus lib. 3. de lib. arb. cap. 23. et lib. 2. de Symbolo ad Catech. cap. 5. et lib. 3. cap. 4. Cyprianus serm. de Stella, et Magis. Leo Pap. serm. de Epiph. primo, et secundo. Origenes homil. 3. in varia Evang. loca. Ecclesia vero eos in oratione, ut Martyres, exorat.
Addit S. Bonav. dub. 1. defecisse eis voluntatis libertatem, ideo non ita perfectum Martyrium fuisse, sicuti in sanctis adultis; ad perfectionem enim requiritur caritas movens voluntatem, ut dicitur Ioan. 15. Quare dum Mastrius infert: Si esset necessaria contritio, sequeretur in parvulis imperfectum esse, iuxta Patres, Martyrium, quod ipsi libenter conceditur: Imo retorqueo: Si est aequalis ratio: Ergo nulla voluntatis dispositio exigitur in adultis.