Legatum definitur: Donatio quaedam a testatore relicta, et ab herede praestanda. Ita omnes Iuristae in leg. legatum est, ff. de legat. 1. et 2.
Dicitur quidem Donatio, quia nullo propinquitatis iure, sed ex mera liberalitate relinquitur; habet enim testator usque ad ultimum vitae instans plenam suorum bonorum facultatem, ita ut de eis testari, et legare liceat ad libitum. Dicitur ab herede praestanda, ob rationem supra quaestione ultima allatam.
Dividitur Legatum primo in pium, et profanum ut colligitur e Sancto Doctore citato.
Dividitur secundo Legatum in Universale, et Particulare; illud raro contingit, cum sit omnium bonorum, diciturque fideicommissum universale: Particulare vero usitatum est, quando haeres cogitur tradere rem aliquam certam.
Deinde dividitur in Absolutum, et Conditionatum. Primum fit, quando absque ulla determinatione aliquid relinquitur, quod legatario debet reddi absque mora post mortem testatoris. Secundum ita fit adiecta conditione: Ego Paulo lego quinquaginta aureos, si filius masculus ei nascatur, et hoc, adveniente conditione, est adimplendum: Haec autem conditio varia est pro varietate obiecti, vel modi, quo apponitur: est enim aliquando tacita, vel expressa; possibilis, vel impossibilis; necessaria, vel contingens; honesta denique, vel turpis; item aliquando signatur de praeterito, interdum de praesenti, et futuro.
De his conditionibus ita statuunt Iura, et sentiunt Doctores, ut contingens conditio de futuro, possibilis, et honesta, legatum suspendat, donec purificetur; De praesenti, et praeterito, in ipso instanti legatum tollunt, vel obligant, cum tales conditiones sint actu necessario verae, vel falsae: Impossibilis vero conditio, seu necessaria, et turpis tanquam non appositae censentur. Ita Vasquez de testamentis, cap. 8.
In omni autem legato intelligitur tacite: Si adeatur hereditas, de iure communi, quamvis Ius regium aliter decreverit: tacita etiam conditio subest legato annuo, quod relictum intelligitur quot annis vixerit Legatarius; ita ut ad eius heredes nihil transeat.
Tenuis autem illa distinctio, quae intercedit inter legatum Conditionale, et Modale, adeo Iuristas torquet, ut plane nesciant, Si relinquatur Dos puellae, ut nubat; an conditionem importet; an vero modum.
Baldus, Covarru., Peregrinus, et Simon de praetis apud Bonacinam loc. cit. prop. 3. sentiunt legatum esse modale, ac proinde eius solutionem non differendam; saltem si fiat a parentibus; quare, aiunt, puella potest fratrem ad solutionem cogere, etiam antequam sit nubilis aetatis.
Econtra, Bart. Gomez, Mantica, Molfesius, et alii ibidem citati, Conditionale esse acclamant, adeoque expectandum donec puella viro sit matura; interim tamen docent teneri fratrem ipsam alere, aliaque iuxta status decentiam suppeditare, cum in patris locum succedat.
Tota difficultas stat in illis voculis Si et Ut: nam si legetur aliquid puellae, si nubat; certum est conditionem esse: Si vero, ut nubat; quis ignorat causam finalem legati denotari? et sic ipsi debetur, etiam antequam viro nubat, et etiamsi nunquam nupserit, si saltem penes ipsam non steterit, quod se viro non iunxerit; ratio est, quia quando conditio redditur legatario impossibilis absque sua culpa, censetur pro non apposita.
Hinc inferunt Vasquez apud Bonacinam ubi supra, legatum relictum Bertae, ut nubat Titio, ipso mortuo debere adhuc Bertae restitui; modo alteri velit nubere. Ex quo inferre licet, quando legatur aliquid cum onere cuiusdam actionis, inesse conditionem tacitam, si legatarius voluerit talem actionem obire; nam si noluerit; legatum ipsi negandum est: unde Dos Bertae legata, ut nubat, illico post testatoris mortem tradenda est, si vult nubere; cautione tamen praestita; quod si omnino nubere nolit, cessante causa, et motivo finali, tute cessabit effectus: Huius autem difficultatis decisio non mediocris est consequentiae, ut innotescat utrum Dos sic relicta, et non tradita ante mortem puellae, sit traducenda ad eius proximos heredes; num vero in ea ius habeat ipsius testatoris haeres.