An, et quomodo cum Societatis contractu possint uniri alii contractus.
PRIMO certum est, in Societate posse concurrere omnes contractus, qui sunt iusti.
SECUNDO certum esse, ait Valentia, secundum ius naturae, posse cum altero socio iniri illum alium contractum assecurationis lucri minoris certi pro parte maioris lucri sperati, si tamen periculum super se accipiat, et detineat. Idem censet Conradus q. 96. etsi periculum esse concludat.
EGO quidem non laudo hunc contractum, etiam si absit mutuandi intentio usuraria, et retento rei quidem dominio, et periculo (ut necessarium iniungit S. Doctor cap. 2. speculi animae;) nam ita iuxta probabilitatem spei lucri, pro eius lucri parte imponere alteri Socio onus assecurandi partem lucri alteram, (esto eo consentiente) est gravamen, non satis bene iuxta aequalitatem divisum super capita; Attamen neque hunc contrahendi modum omnino reprobo.
CONTROVERSIA est autem: an praeter contractum Societatis, et contractum Assecurationis lucri minoris, quam speratur, possit etiam Petrus v. g. qui centum in Societatem exponit, celebrare simul cum Paulo Socio contractum assecurationis capitalis pro parte quoque lucri sperati; Loquimur autem secundum ius naturae.
FVIT opinio Accursii leg. si non fuerint, ff. pro socio, Panormit. in cap. Per vestras de donat. inter virum, et uxorem, quos sequitur Sotus lib. 6. de Iustitia, quaest. 6. art. 2. negans id posse fieri.
OPPOSITA sententia est Ioan. Maioris in 4. dist. 15. quaest. 49. qui testatur, sententiam hanc fuisse ab eruditissimo Ioanne Echio defensam Bononiae; Gabrielis ea dist. quaest. 11. dist. 10. Conradi quaest. 97. Sylvester ver. Societas, quaest. 2. Couarruuiz lib. 3. var. cap. 2. Nauarri in manuali, cap. 17. num. 254. Angles in 4. quaest. de Societate, Caietani opusc. 17. responsionum, resp. 11. Valentae disp. 5. quaest. 24. puncto 3. Hi, praeter duos allegatos supra, hunc etiam tertium in Societate coniungi posse aiunt. Subscribit cum aliis Tanner. disp. 4. quaest. 7. dub. 8. Quam sententiam approbatam ubique ab eruditissimis Viris concludit numero 211. Sic etiam Bassaeus.
PROBATUR ex cap. Per vestras, extra, de donat. inter virum, et uxorem. Si apud maritum vergentem ad inopiam, neque habentem pro conservanda uxoris dote sufficientem cautionem, dos versetur in periculo, iubetur talis dos dati alicui mercatori ad negotiationem, ut nimirum secura apud illum sit, et ex ea salva possint onera matrimonii sustentari, Quod non possit fieri, nisi per tres illos contractus cum mercatore initos, ut notavit Nauar. supra, et Ioan. Andreas ad dictum caput Per vestras. Item per leg. si non fuerent. ff. pro socio, et Cassii sententia dicitur, ita iniri Societatem posse, ut nullam partem damni alter sentiat; lucrum vero commune sit. Vide Valentiam, qui ait, hanc sententiam Romae a pluribus eruditissimis Theologis fuisse approbatam.
Itaque sic potest hic contractus iniri, ut Petrus det mercatori magnam summam pecuniarum cum pacto, ut mercator accipiat in fine anni v. g. quinque, vel sex pro centenario, assecurando Capitale pro parte lucri sperati. Neque vero hoc est mutuum, aut ex mutuo lucrum usurarium, ut notat Caspensis sect. 10. et Valentia loco citato.
Obiicies Bullam Sixti V. quae incipit: Detestabilis avaritia, prohibetque societatem factam cum assecutatione capitalis.
Respondet Caspens. intelligi de assecuratione facta, non compensato onere iusto pretio, vel de societate, in qua non admisceatur alius iustus contractus, ut notat Reginald. l. 25. num. 490. Bassaeus v. Societas, num. 4.
Quaeres, quid detur mercatori pro illa assecuratione capitalis,
Respondet Filliuc. num. 55. tract. 38. cap. 3. dari partem lucri incerti, qui iudicio prudentis omnibus speratis videatur iusta, vel remitti aliquid de lucro certo, quod haberet; alioqui, sic non iniret contractum assecurationis, sed tantum venditionis lucri incerti pro certo, quod certe maius esset, quam si praeterea etiam contractus assecurationis celebretur,