OCCURRUNT primo Maria, quae terrae alicui adiacent: haec enim sunt eorum, qui dominantur littoribus cap ubi periculum, §. Porro, de electione, in 6. et Glossa ibi, a Iuris Canonici Doctoribus laudata, quam sequitur etiam Baldus in cap. 1. enitio, quibus modis feudum amittatur, et in Leg. penult. ad finem Cod. de infant. et substit. sub conditione factis, et in Authent. Ut omnes obed. iudicibus, §. 1. et l. 1. col. 2. de sent. ex brevi recitat. et cap. ex litteris, de probat. et cap. accedens 2. ut lite non contest. atque Doctores apud Fagundez lib. 2. cap. 8. Id indicat S. Doctor ad 6. Lucae, ubi advertit, Mare dirum fuisse Galileae, quia littoribus Galileae adiacens, et vocatum Tyberiadis, eo quod adiaceret Urbi Tyberiadis, constructae in honorem Tyberii Caesaris. Ob id enim qui est in mari adiacenti, ubi maritimae, in districtu illius civitatis esse dicitur, ut constat Leg. Insulae, ff. de iudiciis.
DICUNT autem, extendi a littore dominium ad 100. milliaria, Bartol. in tract. de Insula, col. 2. Caepola Tract. de servit. rust. praediorum, et habetur Tom. 6. 2. part. tract. iuris, cap. 16. de mari, num. 13. et colligitur ex Leg. Quicumque Cod. de Episcopis, et clericis.
HOC vero intelligitur dummodo insulae in medio mari non sint repertae, et cultae; tunc enim totum mare in circuitu per spatium dictum, sunt Principis, repertoris, et populantis.
ET quidem mare ex prima divisione mansit commune; attamen utilitates piscationum, et navigationum fuere primo capientis; magis tamen ad aliquem spectant ex concessione legitimi Principis, sicuti a Pontifice concessa est navigatio Oceani ad Evangelium seminandum, ut testatur se vidisse huius concessionis Bullas Cabedo 2. part. decis. 47.
SIC etiam Veneti Illustrissimi Maris Adriatici navigatione potiuntur legitima, ad Pyratas removendos divina positi providentia.
PISCATIO vero in mari, adiacenti terrae alicuius Regis, et in fluminibus publicis libera est omnibus illius Principis subditis, ex Leg. 2. et Leg. Nemo, ff. de rerum divisione.
POTUERE tamen Principes aliquas piscationes sibi reservare, ut Chinorum, vel Cetorum, ob bonum commune Regni. Vide Lessium Tom. 1. de iust. lib. 2. cap. 5. et Fagundez lib. 2. cap. 8. de contract.
DE acquisitione vero dominii in animalia, in thesauros, et cetera, aliquid breviter indicavi Disput. de restitut. nec mihi ampliora suggerit hac de re Sanctus Doctor.