IN QUO AGITUR DE GRATUITA Praedestinatione Sanctorum.
I. QUONIAM praedestinatio, ut supra diximus, pars est subiectiva providentiae Divinae: postquam de his, quae pertinent ad Dei providentiam egimus; ordo postulat doctrinae, ut quae his temporibus circa divinam praedestinationem controvertuntur, operosius discutiamus. Circa quod se offerunt decem disputanda.
I. Utrum omnes explicationes, quas S. Augustinus tribuit verbis illis Apostoli 1. ad Tim. 2. Deus vult omnes homines salvos fieri; sint legitimae.
II. Quid sit voluntas Dei antecedens, quid voluntas consequens: et utrum voluntas antecedens importet formaliter in Deo aliquem actum conditionatum, seu velleitatem.
III. Quid sit praedestinatio, et in quo actu formaliter consistat, in actu voluntatis, vel potius in actu intellectus.
IIII. Utrum bonus usus liberi arbitrii, quo praedestinatus consentit Deo vocanti, et excitanti, consideratus, in quantum emanat a libero arbitrio; sit effectus praedestinationis, an vero praesupponatur ex parte nostra ad ipsam praedestinationem.
V. Utrum bonus usus liberi arbitrii, procedens ex auxilio gratiae, sit causa, ratio, vel conditio, sine qua non, praedestinationis in adultis.
Ubi agitur de praedestinatione ad gratiam singulatim; et de praedestinatione ad gloriam.
VI. Utrum praedestinatio parvulorum fuerit dependens ex praescientia boni usus liberi arbitrii parentum, vel aliorum, per quos ad baptismi gratiam pervenerunt, et eam praesupponat.
VII. Utrum merita Christi Domini praevisa, sint causa praedestinationis nostrae, quantum ad integrum effectum illius.
VIII. Utrum gratia status innocentiae fuerit Adae collata ex meritis Christi.
IX. Utrum praedestinatio, quantum ad effectus assequutionem, sit in se certa, et infallibilis, non solum certitudine praescientiae; sed etiam certitudine ordinis, et causalitatis mediorum.
X. Utrum possit aliquis, seclusa divina revelatione, certitudine infallibili cognoscere, se, vel alium esse in numero praedestinatorum. Ubi quaedam signa praedestinatorum notantur.