IN QUO AGITUR DE CONCURSU DEI generali ad actus praesertim ordinis naturalis, et Praedefinitionibus Divinis.
DEINDE agendum est de concursu Dei generali, et divina voluntate, qua ad omnes effectus causarum secundarum concurrit, eas movendo, ut conformiter ad propriam naturam operentur. Et in primis, ut ab universalioribus, iuxta Aristotelis documenta, incipiamus, disputandum est de concursu Dei generali in ordine ad actus, etiam liberos naturalis ordinis, ut gradum postmodum ad ea, quae supernaturalis sunt ordinis, faciamus. Circa concursum generalem ordinis naturalis, decem sunt examinanda.
I. Utrum concursus Dei generalis sit influxus immediatus in causam secundam, an vero solum sit immediatus influxus cum causa secunda in eius effectum.
II. Utrum concursus Dei generalis praemovens causas secundas sit qualitas, vel motio eisdem causis inhaerens, et a solo Deo producta.
III. Utrum sit eiusdem rationis in ordine ad omnes actus tam naturales, quam supernaturales.
IIII. Utrum sit secundum se indifferens.
V. Utrum Deus absoluto, et efficaci decreto suae voluntatis ad modum causae physicae praedeterminet omnes causas secundas tam naturales, quam liberas ad suas operationes, salva earum libertate, et natura.
VI. Utrum Deus praevia motione, voluntati creatae inhaerente, eam ad modum causae physicae praemoveat, applicet efficaciter, seu praedeterminet ad omnes actus bonos in particulari cum omnibus circumstantiis, salva ipsius libertate.
VII. Utrum eandem voluntatem praemoveat ad actum peccati, in quantum actus est, et ens quoddam positivum.
VIII. Utrum omnes actus etiam liberi a Deo praedefiniti, et praedeterminati necessario fiant necessitate ex suppositione praedeterminationis divinae, et cum hac necessitate illaesa maneat eiusdem arbitrii libertas,
Ubi explicatur, quae, et qualis sit haec necessitas ex suppositione.
IX. Utrum prima radix contingentiae, sit efficacia, et omnipotentia voluntatis divinae; an vero libertas illius: ita ut si Deus operaretur ex necessitate naturae, nullus esset effectus contingens.
X. Utrum aliquis effectus possit dici formaliter contingens in ordine ad causalitatem divinam.