Supplementum Tertiae Partis
Thomas Aquinas (1225–1274)
Supplementum Tertiae Partis Summae Theologiae
First published 1906
The Supplementum Tertiae Partis completes the unfinished Summa theologiae with texts by St Thomas Aquinas, compiled and arranged after his death chiefly from his Scriptum super IV Sententiarum. It runs from contrition and the parts of penance through the remaining sacraments to the last things. The Latin text follows the Leonine edition (Rome 1906), with the editors’ marginal references reproduced as inline footnotes and their variant apparatus omitted.
Quaestio I: De contritione
Deinde1 considerandum est de singulis partibus poenitentiae: et primo, de contritione; secundo,2 de confessione;3 tertio, de satisfactione. De contritione autem consideranda sunt quinque: primo, quid sit;4 secundo, de quo esse debeat;5 tertio, quanta esse debeat;6 quarto, de duratione ipsius;7 quinto, de effectu ipsius. Circa primum quaeruntur tria. Primo: utrum convenienter definiatur. Secundo: utrum contritio sit actus virtutis. Tertio: utrum attritio possit fieri contritio.
Articulus I: Utrum contritio sit « dolor pro peccatis assumptus cum proposito confitendi et satisfaciendi ».
Parallela: IV Cont. Gent., cap. lxxii.
Ad1 Primum sic proceditur. Videtur quod contritio non sit dolor pro peccatis assumptus cum proposito confitendi et satisfaciendi, ut quidam definiunt. Quia, sicut Augustinus dicit, in libro de Civ. Dei,2 dolor est de his quae nobis nolentibus accidunt. Sed peccata non sunt huiusmodi. Ergo contritio non est dolor pro peccatis.
-
Praeterea, contritio nobis a Deo datur. Sed quod datur, non assumitur. Ergo contritio non est dolor assumptus.
-
Praeterea, satisfactio et confessio sunt necessaria ad hoc quod poena remittatur quae in contritione remissa non fuit. Sed quandoque tota poena in contritione remittitur. Ergo non est necessarium semper quod contritus habeat propositum confitendi et satisfaciendi.
Sed contra est ipsa definitio.
Respondeo dicendum quod initium omnis peccati est superbia,3 per quam homo, sensui suo inhaerens, a mandatis divinis recedit. Et ideo oportet quod illud quod destruit peccatum, hominem a proprio sensu discedere faciat. Ille autem qui in suo sensu perseverat, rigidus et durus per similitudinem vocatur: unde et frangi dicitur aliquis quando a suo sensu divellitur. Sed inter fractionem et comminutionem sive contritionem in rebus materialibus, unde haec nomina ad spiritualia transferuntur, hoc interest, ut dicitur in IV Meteor.,4 quod frangi dicuntur aliqua quando in magnas partes dividuntur, sed comminui vel conteri quando ad partes minimas reducitur hoc quod in se solidum erat. Et quia ad dimissionem peccati requiritur quod homo totaliter affectum peccati dimittat, per quem quandam continuitatem et soliditatem in sensu suo habebat, ideo actus ille quo peccatum dimittitur contritio dicitur per similitudinem. In qua quidem contritione plura possunt considerari: scilicet ipsa substantia actus, modus agendi, principium, et effectus. Et secundum hoc, de contritione inveniuntur diversae definitiones traditae. Quantum enim ad ipsam substantiam actus, datur praedicta5 definitio. Et quia actus contritionis est actus virtutis; et est pars poenitentiae sacramenti: ideo manifestatur in praedicta definitione, inquantum est actus virtutis, in hoc quod ponitur genus ipsius, scilicet dolor; et obiectum, in hoc quod dicit pro peccatis; et electio, quae requiritur ad actum virtutis, in hoc quod dicit assumptus. Sed inquantum est pars sacramenti, per hoc quod tangitur ordo ipsius ad alias partes, cum dicit, cum proposito confitendi etc. Alia etiam definitio invenitur quae definit contritionem secundum quod est actus virtutis tantum: sed additur ad praedictam definitionem differentia contrahens ipsam ad specialem virtutem, scilicet poenitentiam. Dicit enim quod poenitentia est dolor voluntarius pro peccato, puniens quod dolet se commisisse.6 In hoc enim quod additur punitio, ad specialem virtutem contrahitur. Alia autem definitio invenitur Isidori,7 quae talis est: Contritio est compunctio et humilitas mentis, cum lacrimis, veniens de recordatione peccati et timore iudicii. Et haec quidem tangit rationem nominis, in hoc quod dicit humilitas mentis: quia, sicut per superbiam aliquis in suo sensu redditur rigidus, ita per hoc quod a suo sensu contritus recedit, humiliatur. Tangit etiam modum exteriorem, in hoc quod dicit cum lacrimis; et principium contritionis, in hoc quod dicit, veniens de recordatione peccati etc. Alia sumitur ex verbis Augustini, qui tangit effectum contritionis, quae est: Contritio est dolor remittens peccatum. Alia sumitur ex verbis Gregorii,8 quae talis est: Contritio est humilitas spiritus, annihilans peccatum, inter spem et timorem. Et haec tangit rationem nominis, in hoc quod dicit quod contritio est humilitas spiritus; et effectus eius, in hoc quod dicit, annihilans peccatum; et originem, in hoc quod dicit, inter spem et timorem. Nec solum ponit causam principalem, quae est timor: sed etiam quae est spes, sine qua timor desperationem facere posset.
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis peccata, quando acciderunt, voluntaria fuerunt; tamen, quando de eis conterimur, voluntaria non sunt. Et ideo nobis nolen- / tibus accidunt, non quidem secundum voluntatem quam nunc habuimus cum ea volebamus, sed secundum illam quam nunc habemus, qua vellemus quod nunquam fuissent.
Ad secundum dicendum quod contritio est a Deo solo quantum ad formam qua informatur: sed quantum ad substantiam actus, ex libero arbitrio et a Deo, qui operatur in omnibus operibus et naturae et voluntatis.
Ad tertium dicendum quod, quamvis tota poena possit per contritionem dimitti, tamen adhuc necessaria est confessio et satisfactio. Tum quia homo non potest esse certus de sua contritione quod fuerit ad totum tollendum sufficiens. – Tum etiam quia confessio et satisfactio sunt in praecepto. Unde transgressor constitueretur si non confiteretur et non satisfaceret.
Articulus II: Utrum contritio sit actus virtutis.
Ad secundum sic proceditur.
-
Videtur quod contritio non sit actus virtutis. Passiones enim non sunt actus virtutum: quia eis non laudamur nec vituperamur, ut dicitur II Ethic.1 Sed dolor est passio. Cum ergo contritio sit dolor, videtur quod non sit actus virtutis.
-
Praeterea, sicut contritio dicitur a terendo, ita et attritio. Sed attritio non est actus virtutis: ut ab omnibus dicitur. Ergo neque contritio.
Sed contra, nihil est meritorium nisi actus virtutis. Sed contritio est actus quidam meritorius. Ergo est actus virtutis.
Respondeo dicendum quod contritio secundum proprietatem nominis sui non significat actum virtutis, sed potius quandam corporalem passionem: sed hic non quaeritur sic de contritione, sed de eo ad quod significandum hoc nomen per similitudinem adaptatur. Sicut enim inflatio propriae voluntatis ad malum faciendum importat, quantum est de se, malum ex genere; ita illius voluntatis annihilatio et comminutio quaedam de se importat bonum ex genere, quia hoc est detestari propriam voluntatem qua peccatum est commissum. Et ideo contritio, quae hoc significat, importat aliquam rectitudinem voluntatis. Et propter hoc est actus virtutis: illius scilicet cuius est peccatum praeteritum detestari et destruere, scilicet poenitentiae, ut patet ex his quae in XIV distinctione2 dicta sunt.
Ad primum ergo dicendum quod in contritione est duplex dolor de peccato. Unus in parte sensitiva, qui passio est. Et hic non est essentialiter contritio, prout est actus virtutis, sed magis effectus eius. Sicut enim poenitentiae virtus exteriorem poenam suo corpori infligit ad recompensandam offensam quae in Deum commissa est officio membrorum; ita etiam et ipsi concupiscibili poenam infert doloris peccati, quia ipsa etiam ad peccata cooperabatur. – Sed tamen hic dolor potest pertinere ad contritionem inquantum est pars sacramenti: quia sacramenta non solum in interioribus actibus, sed etiam in exterioribus et in rebus sensibilibus nata sunt esse.
Alius dolor est in voluntate, qui nihil aliud est quam displicentia alicuius mali: secundum quod affectus voluntatis nominantur per nomina passionum, ut in Tertio, distinctione XXVI3, dictum est. Et sic contritio est dolor per essentiam, et est actus virtutis poenitentiae.
Ad secundum ergo dicendum quod attritio dicit accessum ad perfectam contritionem: unde in corporalibus dicuntur attrita quae aliquo modo diminuta sunt, sed non perfecte; sed contritio dicitur quando omnes partes tritae sunt simul per divisionem ad minima. Et ideo significat attritio in spiritualibus quandam displicentiam de peccatis commissis, sed non perfectam: contritio autem perfectam.
Articulus III: Utrum attritio possit fieri contritio.
Ad tertium sic proceditur.
-
Videtur quod attritio possit fieri contritio. Differt enim attritio a contritione sicut formatum ab informi. Sed fides informis fit formata. Ergo attritio potest fieri contritio.
-
Praeterea, materia recipit perfectionem remota privatione. Sed dolor se habet ad gratiam sicut materia ad formam: quia gratia informat dolorem. Ergo dolor qui prius erat informis culpa existente, quae est privatio gratiae, remota culpa recipiet perfectionem informationis a gratia. Et sic idem quod prius.
Sed contra, quorum principia sunt diversa omnino, eorum non potest fieri unum id quod est alterum. Sed attritionis principium est timor servilis, contritionis autem timor filialis. Ergo attritio non potest fieri contritio.
Respondeo dicendum quod super hoc est duplex opinio. Quidam1 dicunt quod attritio fit contritio, sicut fides informis fit formata. – Sed hoc, ut videtur, non potest esse. Quia, quamvis habitus fidei informis fiat formatus, tamen nunquam actus fidei informis fit actus fidei formatae: quia actus ille informis transit et non manet veniente caritate. Attritio autem et contritio non dicunt habitum, sed actum tantum. Habitus autem virtutum infusarum qui voluntatem respiciunt, non possunt esse informes: cum caritatem consequantur, ut in Tertio Libro2 dictum est. Unde, antequam gratia infundatur, non est habitus a quo actus contritionis postea elicitur. Et sic nullo modo attritio potest fieri contritio. Et hoc alia opinio dicit.
Ad primum ergo dicendum quod non est simile de fide et contritione, ut dictum est3.
Ad secundum dicendum quod, remota privatione a materia quae manet perfectione adveniente, formatur materia illa. Sed dolor ille qui erat informis, non manet caritate adveniente. Et ideo formari non potest.
Vel dicendum quod materia essentialiter non habet originem a forma: sicut actus habet originem ab habitu quo formatur. Unde non est inconveniens materiam informari aliqua forma de novo qua prius non informabatur. Sed hoc de actu est impossibile: sicut impossibile est quod aliquid idem numero oriatur a principio a quo prius non oriebatur; quia res semel tantum in esse procedit.
Quaestio II: De obiecto contritionis
Deinde considerandum est de obiecto contritionis1. Circa quod quaeruntur sex. Primo: utrum debeat homo conteri de poenis. Secundo: utrum de peccato originali. Tertio: utrum de omni actuali commisso. Quarto: utrum de peccato actuali committendo. Quinto: utrum de peccato alieno. Sexto: utrum de singulis peccatis mortalibus.
Articulus I: Utrum homo debeat conteri de poenis, et non solum de culpa.
Ad primum sic proceditur.
-
Videtur quod homo debeat conteri de poenis, et non solum de culpa. Augustinus enim, in libro de Poenitentia1, dicit: Nemo vitam aeternam desiderat nisi eum huius vitae mortalis poeniteat. Sed mortalitas vitae quaedam poena est. Ergo debet poenitens etiam de poenis conteri.
-
Praeterea, supra2 habitum est, ex verbis Augustini3, quod poenitens debet dolere ex hoc quod virtute se privavit. Sed privatio virtutis quaedam poena est. Ergo contritio est dolor etiam de poenis.
Sed contra, nullus tenet illud de quo dolet. Sed poenitens, secundum suum nomen, poenam tenet4. Ergo non dolet de poena. Et sic contritio, quae est dolor poenitentialis, non est de poena.
Respondeo dicendum quod contritio importat, ut dictum est5, alicuius duri et integri comminutionem. Haec autem integritas et duritia invenitur in malo culpae: quia voluntas, quae est ipsius causa, in eo qui male agit, in suis terminis stat nec praecepto legis cedit. Et ideo huius mali displicentia contritio per similitudinem dicitur. Haec autem similitudo non potest adaptari ad malum poenae: quia poena simpliciter dicit diminutionem. Et ideo de malis poenae potest esse dolor, sed non contritio.
Ad primum ergo dicendum quod poenitentia, secundum Augustinum, debet esse de hac mortali vita, non ratione ipsius mortalitatis (nisi poenitentia large dicatur omnis dolor), sed ratione peccatorum, ad quae ex infirmitate huius vitae deducimur.
Ad secundum dicendum quod ille dolor quo quis dolet ex emissione virtutis per peccatum, non est essentialiter ipsa contritio, sed est principium eius: sicut enim aliquis movetur ad appetendum aliquid propter bonum quod inde expectat, ita movetur ad dolendum de aliquo propter malum quod inde consecutus est.
Articulus II: Utrum contritio esse debeat de originali
Parallela: De Malo, qu. VII, art. 11, ad 3.
Ad secundum sic proceditur.
-
Videtur quod contritio esse debeat de originali. De peccato enim actuali conteri debemus, non ratione actus inquantum est ens quoddam, sed ratione deformitatis: quia actus secundum suam substantiam bonum quoddam est, et a Deo. Sed peccatum originale habet deformitatem, sicut et actuale. Ergo de eo etiam conteri debemus.
-
Praeterea, per peccatum originale homo fuit a Deo aversus: quia poena eius erat carentia divinae visionis. Sed cuilibet debet displicere se fuisse a Deo aversum. Ergo homo debet habere displicentiam peccati originalis. Et sic debet de eo conteri.
Sed contra, medicina debet esse proportionata morbo. Sed peccatum originale sine nostra voluntate contractum est. Ergo non requiritur quod per actum voluntatis, qui est contritio, ab ipso purgemur.
Respondeo dicendum quod contritio, ut dictum est1, est dolor respiciens et quodammodo comminuens voluntatis duritiem. Et ideo solum de illis peccatis potest esse quae ex duritia nostrae voluntatis in nos proveniunt. Et quia peccatum originale nostra voluntate non est inductum, sed ex vitiatae naturae origine contractum, ideo de ipso non potest esse contritio, proprie loquendo: sed displicentia potest esse de eo, vel dolor.
Ad primum ergo dicendum quod contritio non est de peccato ratione substantiae actus tantum, quia ex hoc non habet rationem mali: neque iterum ratione deformitatis tantum, quia deformitas de se non dicit rationem culpae, sed quandoque importat poenam. Debet autem de peccato esse contritio inquantum importat utramque deformitatem ex actu voluntatis provenientem. Et hoc non est in peccato originali. Et ideo de eo non est contritio.
Et similiter dicendum ad secundum: quia aversio voluntatis est illa cui debetur contritio.
Articulus III: Utrum de omni actuali peccato commisso a nobis debeamus conteri
Parallela: Part. III, qu. LXXXVII, art. 1; De Malo, qu. VII, art. 3, ad 3.
Ad tertium sic proceditur.
-
Videtur quod non de omni actuali peccato commisso a nobis debeamus conteri. Quia contraria contrariis curantur1. Sed quaedam peccata per tristitiam committuntur: sicut acedia et invidia. Ergo medicina eorum non debet esse tristitia, quae est contritio, sed gaudium.
-
Praeterea, contritio est actus voluntatis, qui non potest esse de eo quod cognitioni non subiacet. Sed quaedam peccata sunt quae in cognitione non habemus, sicut oblita. Ergo de eis non potest esse contritio.
-
Praeterea, per voluntariam contritionem delentur illa quae per voluntatem committuntur. Sed ignorantia voluntarium tollit: ut patet per Philosophum, III Ethic.2 Ergo de his quae per ignorantiam accidunt, non debet esse contritio.
-
Praeterea, de illo peccato non debet esse contritio quod per contritionem non tollitur. Sed quaedam peccata non tolluntur per contritionem: sicut venialia, quae adhuc post contritionis gratiam manent. Ergo non de omnibus peccatis praeteritis debet esse contritio.
Sed contra, poenitentia est medicina contra omnia peccata actualia. Sed poenitentia non est aliquorum quorum non sit contritio, quae est prima pars eius. Ergo et de omnibus peccatis debet esse contritio.
- Praeterea, nullum peccatum dimittitur nisi quis iustificetur. Sed ad iustificationem requiritur contritio, ut prius3 dictum est. Ergo de quolibet peccato conteri oportet.
Respondeo dicendum quod omnis actualis culpa ex hoc contingit quod voluntas legi Dei non cedit, vel eam transgrediendo, vel omittendo, vel praeter eam agendo. Et quia durum est quod habet potentiam ut non facile patiatur, ideo in omni actuali peccato duritia quaedam est. Et propter hoc, si debeat peccatum curari, oportet quod per contritionem comminuentem remittatur.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut ex dictis4 patet, contritio opponitur peccato ex parte illa qua ex electione voluntatis procedit non sequentis imperium divinae legis, non autem ex parte eius quod est in peccato materiale: et hoc est illud super quod cadit electio. Cadit autem voluntatis electio non solum super actus aliarum virium, quibus voluntas ad suum finem utitur, sed etiam super actum proprium ipsius: voluntas enim vult se velle aliquid. Et sic electio voluntatis cadit super dolorem illum seu tristitiam quae invenitur in peccato invidiae et huiusmodi, sive dolor ille sit in sensu sive in ipsa voluntate. Et ideo illis peccatis contritionis dolor opponitur.
Ad secundum dicendum quod oblivio de aliquo potest esse dupliciter. Aut ita quod totaliter a memoria exciderit: et tunc non potest aliquis inquirere illud. Aut ita quod partim a memoria exciderit et partim maneat: sicut cum recolo me aliquid audivisse in generali, sed nescio quid in speciali. Et tunc requiro in memoria ad recognoscendum.
Et secundum hoc, etiam aliquod peccatum potest esse oblitum dupliciter. Aut ita quod in generali memoria maneat, sed non in speciali. Et tunc debet recogitare homo ad inveniendum peccatum: quia de quolibet peccato mortali tenetur homo specialiter conteri. Si autem invenire non possit, sufficit de eo conteri secundum quod in notitia tenet. Et debet homo non solum de peccato, sed de oblivione eius dolere, quae ex negligentia contingit.
Si autem peccatum omnino ex memoria excidit, tunc ex impotentia faciendi excusatur a debito, et sufficit generalis contritio de omni eo in quo Deum offendit. Sed quando impotentia tollitur, sicut cum ad memoriam revocatur peccatum, tunc tenetur homo specialiter conteri. Sicut etiam est de paupere qui non potest solvere quod debet: excusatur, et tamen tenetur cum primo poterit.
Ad tertium dicendum quod, si ignorantia omnino tolleret voluntatem male agendi, excusaret, et non esset peccatum. Sed quandoque non totaliter tollit voluntatem: et tunc a toto non excusat, sed a tanto. Et ideo de peccato per ignorantiam commisso debet homo conteri.
Ad quartum dicendum quod post contritionem de mortali potest remanere veniale, sed non post contritionem de veniali. Et ideo de venialibus etiam debet esse contritio, eo modo quo et poenitentia, sicut supra5 dictum est.
Articulus IV: Utrum etiam de peccatis futuris aliquis debeat conteri
Ad quartum sic proceditur.
-
Videtur quod etiam de peccatis futuris aliquis debeat conteri. Contritio enim est actus liberi arbitrii. Sed liberum arbitrium magis se extendit ad futura quam ad praeterita: quia electio, quae est actus liberi arbitrii, est de contingentibus futuris, ut dicitur III Ethic.1 Ergo contritio magis est de peccatis futuris quam de praeteritis.
-
Praeterea, peccatum aggravatur ex consequenti effectu. Unde Hieronymus2 dicit quod poena Arii nondum est terminata, quia adhuc est possibile aliquos per eius haeresim ruere. Et similiter est de illo qui iudicatur homicida si letaliter percussit, etiam antequam percussus moriatur. Sed in illo intermedio debet peccator conteri de peccato. Ergo non solum secundum quod habet quantitatem ex praeterito actu, sed etiam secundum quod habet quantitatem ex futuro. Et sic contritio respicit futurum.
Sed contra, contritio est pars poenitentiae. Sed poenitentia semper respicit praeterita. Ergo et contritio.
Respondeo dicendum quod in omnibus motoribus et mobilibus ordinatis ita est quod motor inferior habet motum proprium, et, praeter hoc, sequitur in aliquo motum superioris motoris: sicut patet in motu planetarum, qui, praeter motus proprios, sequuntur motum primi orbis. In omnibus autem virtutibus moralibus motor est ipsa prudentia, quae dicitur auriga virtutum3. Et ideo quaelibet virtus moralis cum motu proprio habet aliquid de motu prudentiae. Et ideo, cum poenitentia sit quaedam virtus moralis, quia est pars iustitiae, cum actu proprio consequitur prudentiae motum.
Proprius autem actus eius est in obiectum proprium, quod est peccatum commissum. Et ideo actus eius principalis, scilicet contritio, secundum suam speciem respicit tantum peccatum praeteritum. Sed ex consequenti respicit peccatum futurum, secundum quod habet aliquid de actu prudentiae adiunctum.
Et tamen in illud futurum secundum rationem propriae speciei non movetur. Et propter hoc, ille qui conteritur dolet de peccato praeterito, et cavet futurum: sed non dicitur esse contritio de peccato futuro, sed magis cautio, quae est pars prudentiae contritioni adiuncta.
Ad primum ergo dicendum quod liberum arbitrium dicitur esse de contingentibus futuris secundum quod est de actibus: sed non secundum quod est de obiectis actuum. Quia homo potest cogitare ex libero arbitrio de rebus praeteritis et necessariis: sed tamen ipse actus cogitationis, secundum quod sub libero arbitrio cadit, contingens futurum est. Et sic etiam actus contritionis contingens futurum est secundum quod sub libero arbitrio cadit: sed obiectum eius potest esse praeteritum.
Ad secundum dicendum quod ille effectus consequens qui peccatum aggravat, iam in actu praecessit velut in causa. Et ideo, quando commissum est, totam suam quantitatem habuit, et ex effectu consequente non accessit ei aliquid quod culpae rationem. Quamvis accrescat quoad poenam accidentalem: secundum quod plures habebit rationes dolendi in inferno de pluribus malis ex suo peccato consecutis. Et sic loquitur Hieronymus. Unde non oportet quod contritio sit nisi de peccatis praeteritis.
Articulus V: Utrum homo debeat conteri de peccato alieno
Ad quintum sic proceditur.
-
Videtur quod homo debeat conteri de peccato alieno. Non enim petit aliquis indulgentiam nisi de peccato de quo contritus est. Sed de peccatis alienis indulgentia petitur in Psalmo1: Ab alienis parce servo tuo. Ergo debet homo conteri de peccatis alienis.
-
Praeterea, homo ex caritate debet diligere proximum sicut seipsum2. Sed propter dilectionem sui et de malis suis dolet et bona desiderat. Ergo, cum teneamur proximo desiderare bona gratiae sicut et nobis, videtur quod debeamus de culpis eius dolere sicut et de nostris. Sed contritio nihil est quam dolor de peccatis. Ergo homo debet conteri de peccatis alienis.
Sed contra, contritio est actus poenitentiae virtutis. Sed nullus poenitet nisi de his quae ipse fecit. Ergo nullus conteritur de peccatis alienis.
Respondeo dicendum quod illud idem conteritur quod prius durum et integrum fuit. Unde oportet quod contritio pro peccato sit in eodem in quo peccati duritia praecessit. Et sic de alienis peccatis non est contritio.
Ad primum ergo dicendum quod ab alienis peccatis sibi parci Propheta precatur, inquantum ex consortio peccatorum aliquis per consensum aliquam immunditiam contrahit: cum scriptum sit3: Cum perverso perverteris.
Ad secundum dicendum quod de peccatis aliorum dolere debemus, non tamen oportet quod de eis conteramur: quia non omnis dolor de peccato praeterito est contritio, ut ex dictis4 patet.
Articulus VI: Utrum requiratur de singulis peccatis mortalibus contritio
Parallela: Ia IIae, qu. CXIII, art. 5, ad 3; P. III, qu. LXXXVII, art. 1; IV Sent., dist. XVI, qu. III, art. 2, qua 5, ad 3; dist. XXI, Expos. litt.
Ad sextum sic proceditur.
-
Videtur quod non requiratur de singulis peccatis mortalibus contritio. Est enim motus contritionis in iustificatione in instanti. Sed in instanti non potest homo recogitare singula peccata. Ergo non oportet quod sit contritio de singulis.
-
Praeterea, contritio debet esse de peccatis secundum quod avertunt a Deo: quia conversio ad creaturam sine aversione a Deo contritionem non requirit. Sed omnia peccata mortalia in aversione conveniunt. Ergo contra omnia sufficit una contritio.
-
Praeterea, plus conveniunt peccata mortalia actualia ad invicem quam actuale et originale. Sed unus baptismus delet omnia actualia et originale. Ergo una contritio generalis delet omnia peccata mortalia.
Sed contra, diversorum morborum diversae sunt medicinae: quia non sanat oculum quod sanat calcaneum, ut dicit Hieronymus1. Sed contritio est medicina singularis contra unum tantum mortale. Ergo non sufficit una communis de omnibus.
- Praeterea, contritio explicatur per confessionem. Sed oportet singula peccata mortalia confiteri. Ergo et de singulis conteri.
Respondeo dicendum quod contritio potest considerari dupliciter: scilicet quantum ad sui principium; et quantum ad terminum. Et dico principium contritionis cogitationem qua quis cogitat de peccato et dolet, etsi non dolore contritionis, saltem dolore attritionis. Terminus autem contritionis est quando dolor ille iam gratia informatur. Quantum ergo ad principium contritionis, oportet quod sit de singulis peccatis quae quis in memoria habet. Sed quantum ad terminum sufficit quod sit una communis de omnibus: tunc enim ille motus agit in vi omnium dispositionum praecedentium.
Et per hoc patet responsio ad primum.
Ad secundum dicendum quod, quamvis omnia mortalia conveniant in aversione, tamen differunt in causa et modo aversionis, et quantitate elongationis a Deo. Et hoc est secundum diversitatem conversionis.
Ad tertium dicendum quod baptismus agit in virtute meriti Christi, quod habuit infinitam virtutem ad delendum omnia peccata: et propterea unus sufficit contra omnia. Sed in contritione cum merito Christi requiritur actus noster. Et ideo oportet quod singulis peccatis respondeat singillatim: cum non habeat infinitam virtutem ad contritionem.
Vel dicendum quod baptismus est spiritualis generatio: sed poenitentia, quantum ad contritionem et alias sui partes, est spiritualis quaedam sanatio per modum cuiusdam alterationis. Patet autem in generatione corporali alicuius, quae est cum corruptione, quod una generatione removentur omnia accidentia contraria rei generatae, quae erant accidentia rei corruptae. Sed in alteratione removetur tantum unum accidens, contrarium accidenti ad quod terminatur alteratio. Et similiter unus baptismus simul delet omnia peccata, novam vitam inducendo. Sed poenitentia non delet omnia peccata nisi ad singula feratur. Et ideo oportet de singulis conteri et confiteri.
Quaestio III: De quantitate contritionis
Deinde considerandum est de quantitate contritionis1. Circa quod quaeruntur tria. Primo: utrum contritio sit maior dolor qui esse possit in natura. Secundo: utrum possit esse nimis magnus dolor. Tertio: utrum debeat esse maior dolor de uno peccato quam de alio.