Commentaria in Tertiam Partem Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
Cajetan's Commentaria in Tertiam Partem expound the Tertia Pars of Aquinas's Summa theologiae article by article, from the fittingness of the incarnation through the mysteries of Christ's life, passion and resurrection to the sacraments. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Adrianum Sextum
Sapientia attingit A Fine usque ad finem fortiter ac disponit omnia suaviter. Sapientiae VIII. Etsi divinam hanc sententiam, Beatissime pater, in mundi administratione Deus Optimus Maximus omni tempore verissimam esse ostendit, dum sua praepotente vi haec omnia pulcherrima opera effecit quae videmus, atque, pro sui incomprehensibilis consilii prudentia et benignitate, cum magno usu et commoditate generis humani, in debitos fines dirigit universa: superioribus tamen diebus singulari quadam ratione altitudinem illam divitiarum sapientiae et scientiae suae, qua fortiter et suaviter agit, sese ad nos inclinasse clarioribus omni luce signis monstravit. Nam cum pro deligendo Pontifice Maximo in conclavi essemus, undaeque illae comitiorum quodam quasi aestu effervescerent tantoque impetu studiorum huc illuc incertae ferrentur, ita ut nulla deinde iam spes, in tanta Patrum dissensione, creandi Pontificis haberetur, ecce repente Aeterna Sapientia, emisso in nos Spiritu Sancto, qui quondam super aquas ferebatur, fluctus varios motusque petentium sedavit, atque humanos conatus devicit fortiter. Ad unius namque vocem, ut de Ambrosio legitur, qua Cardinalis Dertusensis Pontificatu Maximo dignus ostendebatur, ita, Deo agente, omnes commoti sunt ut sine mora omnium suffragiis in Summum Pontificem deligereris. Quis vero digitum Dei hunc fuisse non videat? Nam cum hominum consilio et favoribus ea res agitur: petitorum praesentia, quae urgeat Principum gratia et favor, ceteraque id genus quam plurimum valere solent. Tantum vero abest ut eiusmodi Tu rationibus fretus, quibus homines niti consuevere, hanc celsissimam Apostolicae dignitatis Sedem conscenderis, ut, cum Hispaniam provinciam Caesaris nomine gubernares Patribus fere omnibus ignotus, Principumque favores ad alios accederent, a Te uno unus Spiritus Sanctus non recesserit, sed omnes vicerit fortiter, ut, nulla habita ratione absentiae tuae, quae non parum detrimenti Christianae Reipublicae afferre posse videbatur, nulla quod nunquam Romae fuisses, id quod periclitanti Ecclesiae ac praesentaneo remedio indigenti obesse non nihil suspicari poteramus, nulla quod Caesaris Doctor et Pater extitisses, quae res factiosorum mentes quam maxime perturbare potuisset, suffragantibus omnibus ad tanti honoris culmen evectus sis. Praeferebat certe nostris oculis Spiritus ille sapientiae et fortitudinis lumen quoddam immensum religionis, pietatis, prudentiae, liberalitatis, integritatis et eruditionis tuae, quibus excellentissimis virtutibus, in tanti muneris functione adhibitis, et absentiae tuae, et nunquam visae a Te Romae damna, si qua forent, cumulatissime sarcires, Teque non Caesari singularem, sed ceteris etiam Principibns, omnibusque aliis Christianis populis, Pastorem, Doctorem et Patrem communem exhiberes. Fortiter igitur nobiscum egit Deus fortis, ut sic itidem suaviter cuncta disponeret. Quid enim suavius Ecclesiae evenire poterat, hoc tempore quo, turpissimis moribus foedata, bonis spiritalibus destituta, ignorantiae tenebris obsessa, novis haeresum tempestatibus agitata, bellorum tumultibus inter Christianos Principes concussa, Turcarum impietate labefactata ac diminuta existit: quid, inquam, suavius Sponsae isti Ecclesiae, tot ac tantis malis afflictae, evenire poterat, quam Te Sponsum datum divinitus intueri, qui innocentia et vitae integritate veterem illam Ecclesiae sanctimoniam in nostram aetatem revocaturus sis, qui summo studio ac diligentia nihil non instauratum relinques, qui sanae doctrinae splendore illo qui in tot libris quos edidisti lucet omnem ignorantiae caliginem dissipabis, qui clarissima tua auctoritate, divino iudicio nunc tantum amplificata, et nationem Germanam, apud quam semper valuisti quam plurimum, omnibus haeresum maculis, quae nunc in illa funduntur, expurgabis, et, inter Christianos Principes compositis rebus, ferocem Turcam, magnis copiis edidisti minitantem, retardabis exterminabisque? Credo equidem, nec vana erit fides, Optimum Deum, qui suis manibus Te in hac Petri Sede collocavit, istam etiam tibi adversus Turcas felicem victoriam reservasse, ut, prius reformatis per Te Christianorum, et sacerdotum praecipue moribus, barbarae illae nationes tum demum credere incipiant in Christi Ecclesia veram esse religionem et pietatem, quod ob multorum vitae turpitudinem hactenus illis incredibile visum est. Quemadmodum igitur Divina Sapientia in Te deligendo attigit a fine usque ad finem fortiter ac suaviter universa disposuit, ita et Tu, cum primis religione, tum illa etiam, qua maxime fulges, sapientia et consilio, in gubernanda Republica Christiana fines totius orbis attinges fortiter, suaviterque profana et sacra dispones. Ita enim Christianorum omnium vota exposcunt, qui prope voce una in Te spem illam sese habere clamant, ut cuncta instaures ac reformes. Ita virtus tua et integritas requirunt, quibus res omnes, quantaecumque sint et quantumvis difficiles, Te iampridem gerere et conficere posse probavisti. Ita demum mirabilis haec Tui electio, quae ab illo qui facit mirabilia magna solus profecta est, merito et optimo suo iure postulat, ut iuste iudices in nationibus, ruinas Ecclesiae impleas, avaritiaeque tanquam hydrae capita renascentia igne caritatis extirpes. Mihi vero in hoc communi Christianorum gaudio, quo maxime itidem meae laetitiae signum aliquod et indicium exhiberem oblata est occasio ista, disponente suaviter Spiritu Sancto ut haec nostra in Tertiam Partem Divi Thomae Commentaria, licet superiori anno absoluta fuissent, usque in praesens tamen in publicum non exirent, quo sic Tibi nominatim illa dedicaremus. Cui enim alii potius? Pulchre siquidem congruit ut has nostras de Christo elucubrationes Tibi, Christi Vicario, consecremus, iudexque illarum sis et censor, qui eruditissimus et ovium Christi Pastor existis, ut, cum de tuo nutu Christianarum rerum summa pendeat, nihil eorum quae ad doctrinam pietatis pertinent absque tua censura et comprobatione pervulgetur. Illum igitur cui laboravi, quique non in furore, sed in benignitate sua Te Principem nobis dedit, precor ut Sanctitatem Tuam quam maxime longaevam esse velit, quo felici successu, de tot malis sublevata, Ecclesia in dignitatem pristinam restituatur. Vale, Pater beatissime.
Romae, die X Martii, anno Salutis MDXXII.
In Prologum Tertiae Partis
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, Prologus 1 (not yet in the library)
Quia salvator noster etc. Debitum divo Thomae famulatum persolvere cupiens, expeditis Commentationibus trium Librorum suae Summae, ad ultimum me confero, expositurus textum multarum quaestionum secundum modum in Commentariis Primi Libri inchoatum1, ut petentibus hoc morem geram, ac dicturus quod rationis fideique lumini consonum apparebit, firmando semper ratione aut auctoritate omnem sententiam, ut nullus meae auctoritati reservetur locus.
Dividitur igitur praesens Liber, ut in illius apparet principio, in partes tres principales: quarum prima, de Domino nostro Iesu Christo, usque ad quaestionem sexagesimam protenditur; secunda vero, de sacramentis, inde inchoans, imperfecta relicta est ob immaturam Doctoris mortem; tertia autem, de immortali vita resurgentium, omnino deficit. Nos autem, si eius ope Deus dederit, quasdam adiungemus quaestiones circa utilia ad animarum salutem, quae opportunae apparebunt, ne repetere aliorum dicta contingat2.
Prima autem pars, de Iesu Christo, in sex partes distinguitur. Prima de unione Filii Dei et humanae naturae, usque ad quintamdecimam quaestionem inclusive; secunda de his quae consequuntur unionem, a sextadecima usque ad vigesimamsextam; tertia de ingressu Salvatoris in mundum, a vigesimaseptima usque ad trigesimamnonam; quarta de progressu Salvatoris in hoc mundo, a quadragesima usque ad quadragesimamquintam; quinta de exitu Salvatoris ex hoc mundo, a quadragesimasexta usque ad quinquagesimamsecundam; sexta demum de exaltatione Salvatoris post hanc vitam, a quinquagesimatertia usque ad quinquagesimamnonam, tractat.
Secunda deinde principalis pars, de sacramentis, in octo distinguitur partes: quarum prima de sacramentis in communi, reliquae septem de singulis septem sacramentis singillatim tractant.
Quaestio I: De convenientia incarnationis
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 1 (not yet in the library)
Articulus I: Utrum fuerit conveniens Deum incarnari
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 1, a. 1 (not yet in the library)
In titulo primi articuli primae quaestionis, nota duos terminos: scilicet ly incarnari, et ly conveniens. Nam ly incarnari plus significat quam exprimat. Explicat siquidem nihil aliud quam carnem assumere, vel carnem fieri: significat autem hominem fieri etiam secundum carnem. Ita quod caro, ut infimus terminus, quidquid nobilius est in homine concludit: et, ut sic, denominat naturam humanam integram. Nam si Deus usque adeo semetipsum exinanivit1 ut convenienter caro fieret humana, multo magis conveniens est quod sit factus homo secundum animam et humanitatem integram. Merito autem theologi hanc divinam exinanitionem vocabulo incarnationis significant: quia Ioannes Evangelista, propter dictam rationem, eodem docuit vocabulo, dicens: Et Verbum caro factum est2.
Ly conveniens, cum se habeat ad possibile ut minus commune ad magis commune, claudit in se possibile et addit super illud: omne siquidem conveniens est possibile, sed non e contra, ut patet de monstris; est enim monstrum possibile, sed non est conveniens. Cum conclusum igitur fuerit quod Deum incarnari est conveniens, monstratum erit simul quod est possibile.
Rursus, si perspexeris quod ly conveniens absque quacumque determinatione in hoc titulo ponitur, dum non apponitur aliqua limitatio, puta, ad hoc vel illud, secundum hanc vel illam rationem, aut aliquid huiusmodi; videbis quod quaestio praesens de convenientia incarnationis, non ad hunc vel illum finem aut effectum, sed absolute est. Et propterea ex propriis Dei et incarnationis absolute decidenda est quaestio ista. Cuius sensus est: An Deum fieri hominem, etiam secundum carnem, fuerit conveniens.
II. In eodem titulo primi articuli dubium occurrit, quia Auctor videtur incoepisse saltando. Nam ante istum articulum debebat inquiri an Deum incarnari sit possibile. Tum quia ista quaestio non debet indiscussa relinqui, sed in proprio loco tractari. Constat autem possibile esse naturaliter prius quam conveniens: cum sit communius, et innata sit nobis via ex communioribus procedendi, ut dicitur in I Physic.3 – Tum quia Auctor ipse, non solus, in principio III Sent.4, inchoat a possibilitate. Cur ergo non inde incoepit in hoc opere?
Ad hoc dicitur quod, quia nulla scientia probat suum subiectum, sed supponit illud, ut patet in I Poster.5; et huius Libri subiectum proprium est Iesus Christus, hoc est, Deus incarnatus: ideo ars ipsa exegit ut non quaereretur hic an possibile sit Deum incarnari; hoc enim esset Librum istum non praesupponere Deum incarnatum. Nec tamen omnino indiscussa dubitatio haec relicta est: sed, tractando convenientiam incarnationis ex naturis extremorum, scilicet Dei et humanae naturae, ut in hac littera fit, excluditur impossibilitas incarnationis, et manifestatur simul, ut dictum est6, convenientia eiusdem; ita quod sub titulo convenientiae satisfactum est et materiae de possibilitate incarnationis, et arti procedendi.
Quod autem in III Sent. Auctor inchoaverit a possibilitate, non obstat proposito. Quia in illo opere non erat ipse ordinator doctrinae, sed, ut commentator, quaestiones emergentes movebat: hic autem ipse auctor est ordinis doctrinae, et ideo, artificiose procedens, supponit Deum incarnatum, et quaerit de illius convenientia.
III. In corpore eiusdem primi articuli unica est conclusio responsiva quaesito: Conveniens fuit Deum incarnari.
Probatur. Unicuique rei conveniens est quidquid competit illi secundum rationem suae naturae. Ergo Deo conveniens est quidquid pertinet ad rationem boni. Ergo Deo conveniens est summo modo se communicare creaturae. Ergo conveniens fuit Deum incarnari.
Antecedens manifestatur ex hoc quod ratiocinari convenit homini quia secundum rationem suae rationalis naturae competit. – Prima vero consequentia probatur: quia ipsa natura Dei est essentia bonitatis, ut Dionysius dicit. – Secunda autem consequentia probatur: quia ad rationem summi boni spectat summo modo se communicare creaturae. Quod probatur: quia ad rationem boni spectat se communicare aliis. – Tertia denique consequentia probatur: quia hoc quod est summum bonum, seu Deum, summo modo se communicare creaturae, maxime fit per hoc quod naturam creatam sic sibi coniungit ut ex Verbo, anima et carne una fiat persona, ut Augustinus dicit.
Hic est planus processus litterae.
IV. In antecedente huius processus hoc solum notandum occurrit, quod, propter sui claritatem, in littera manifestatur in una sola natura, cum potuisset inductive manifestari in omnibus: sat enim fuit inchoasse inductionem in re tam manifesta.
In primo consequente, scilicet, Deo conveniens est quidquid pertinet ad rationem boni, memento distinguere quod aliud est loqui de ratione boni: et aliud de ratione talis boni, puta angelici, caelestis, humani, leonini, et aliorum specialium bonorum. Multa namque sunt quae spectant ad rationem talis boni quae non spectant ad rationem boni absolute: latrare siquidem ad bonitatem canis, ratiocinari ad bonitatem hominis, moveri ad bonitatem caeli, et sic de aliis propriis bonis creaturarum, spectant; et tamen nihil horum spectat ad rationem boni simpliciter. Et propterea nihil horum convenit Deo. Sed quidquid pertinet ad rationem boni, non limitati ad hanc vel illam naturam creatam, sed absolute considerati, totum conveniens est attribuere Deo: quia natura Dei est ipsa bonitas.
V. Circa secundae consequentiae, scilicet, Ergo Deo conveniens est summo modo se communicare creaturae, probationem, scilicet, quia ad rationem boni pertinet ut se aliis communicet, etc.7, dubium primo occurrit, quia communicare se aliis nullam perfectionem importat: alioquin Deo ab aeterno, dum se non communicavit aliis, defuisset aliqua perfectio, quod est impossibile. Quod autem nullam perfectionem importat, non spectat ad rationem boni, cui nihil praeter aut extra boni latitudinem convenire fas est. Non recte igitur assumitur quod communicare se aliis pertinet ad rationem boni.
Circa eiusdem sequelae probationem eandem dubium secundo occurrit, quia inefficax invenitur: quoniam transitur ex naturali conditione boni ad voluntariam boni conditionem. Quod non licere patet ex eo quod voluntaria libere a bono procedunt: non enim inferuntur ex naturalibus, utpote necessariis et alterius ordinis. Non ergo ex quacumque Dei naturali conditione potest efficaciter inferri aliquod opus ipsius liberum, ut patet. – Manifestatur autem hunc errorem in hoc passu intervenire: quia ex spectantibus ad rationem boni infertur summum bonum, ac per hoc Deum, communicare seipsum creaturae. Constat enim quod pertinentia ad rationem boni conveniunt ipsi bono et Deo naturaliter: et quod communicare seipsum convenit Deo, summo bono, libere. Non recte igitur processum est in littera.
VI. Ad primum dubium dicitur quod, licet posset distingui communicare se aliis, secundum quod importat actionem, quae est perfectio agentis in actu, quae in Deo est sua substantia, et secundum quod importat illationem effectus ad extra, ut in Primo Libro8 patuit: quia tamen non oportet in proposito ad haec recurrere, scito quod falsum simpliciter est quod communicare se aliis non importat perfectionem. Et probatio eius non valet, ex eo quod non ponit perfectionem in communicante, inferens, Ergo non importat perfectionem: stat enim quod importet perfectionem, et non in communicante, sed in illis quibus communicatur. Et vere sic est: nam bonum communicare seipsum aliis, dato quod nullam addat perfectionem bono communicanti seipsum, necessario tamen perfectionem ponit in illis aliis quibus seipsum communicat. Et ad naturam boni spectat communicare seipsum aliis, non ut ipsum communicans sit melius, sed ut alia bonificentur per ipsum. Et propterea ratio litterae verum assumit, et optime procedit ad intentum.
Ad secundum dubium dicitur quod, cum bonum sit unum transcendentium, et comprehendat sub se non solum bonum secundum esse naturae, sed etiam bonam voluntatem; ac per hoc, abstrahat ab utroque essendi et causandi modo, scilicet per modum naturae vel voluntatis: consequens est quod id quod pertinere dicitur ad rationem boni, non minus quam ipsum bonum et illius ratio, abstrahat a modo naturae vel libertatis. Ac per hoc, communicare seipsum pertinere ad boni rationem intelligendum est non determinate per modum naturae aut libere, sed communiter et indeterminate, ut in unoquoque verificetur secundum illius modum. Unde et in littera non concluditur aliquis dictorum modorum communicandi se: sed absolute quod communicare seipsum creaturae supremo modo, sive hoc fiat naturaliter sive libere non exprimendo, spectat ad summum bonum; ea ratione quia, si bono convenit communicare se, consequens est quod magis bono convenit magis communicare se, et consequenter summo bono convenit summe communicare se. Unde patet quod non infertur voluntarium ex naturali: sed commune ex communi.
VII. In tertia consequentia9, memento, primo, formaliter intelligere terminos: distinguendo de creatura; vel de creatura tali, puta homine, angelo, vel caelo, etc. Nam non est hic sermo de creatura tali, sed de creatura absolute, cum assumitur quod summo bono convenit summo modo se communicare creaturae.
Notate, secundo, verba, et signate mysteria10. Ex summo modo communicare se creaturae infertur incarnationis convenientia. Tribus namque modis, plus quam genere diversis, Deus, qui est ipsum summum bonum, intelligi potest communicare seipsum creaturae. Primo, quasi naturaliter communicando seipsum. Et sic communicavit seipsum universo creando et conservando libere universum. – Secundo, supernaturaliter communicando seipsum. Et sic communicavit seipsum universo elevando omnes intellectuales et rationales substantias in consortium divinae naturae11 per gratiam: cuius non solum capaces gratuita benignitate effecit, sed etiam actualiter participes ab initio, ut in Primo Libro12 Auctor ex Augustini auctoritate deduxit.
Est autem inter hos duos modos tanta distantia quod iuxta primum modum distributae sunt participationes, imitationes atque similitudines Dei sic ut constituerentur illis substantiae rerum, quas naturas entium dicimus, cum suis conditionibus naturalibus: Deus autem ipse extra et supra totum universum in sibi soli propria excellentissima natura remanet solus, in sui ipsius fruitione beatus. – Iuxta secundum autem modum naturae suae propria Deus communicavit creaturae: scilicet videre Deum, frui Deo viso per essentiam, esse consortem divinae naturae per gratiam inchoative et per gloriam consummate. Quae quia non possunt sic communicari ut naturalia aut connaturalia sint creaturae, ideo supernaturaliter ac ex superabundanttione gratia Deus quod sibi soli ex naturali ordine remanserat proprium, commune fecit creaturae, ut conregnaret cum illo beata in illius quoque visione ac fruitione. Ita quod Dei communio, quae impossibilis est naturali ordini, concessa est secundum supernaturalem ordinem gratiae.
Tam excellentissimus autem est amor Summi Boni erga creaturam ut non sat fuerit illi communicare se secundum naturalem ordinem creaturae, creando universum; nec etiam sat fuerit eidem communicare se creaturae secundum ordinem gratiae, elevando ipsam ad consortium divinae naturae: sed ad id unum quod reliquum erat, et inexcogitabile, elevavit creaturam, ad personalitatem scilicet divinam, quod ad tertium et supremum modum communicandi se spectat. Secundum siquidem hunc tertium modum communicat se Deus creaturae, non tribuendo illi similitudinem aut donum aliquod creatum naturalis vel supernaturalis ordinis: sed propriam personam, secundum suam propriam subsistentiam quam in semetipsa habet, communicat creaturae, sicque sibi Deo et creatae naturae communem personam facit ut creatura, hoc est homo, sit secundum rem Verbum Dei, quod est Deus. Hic procul dubio est summus modus quo summum bonum communicare se potest creaturae: non est enim intelligibilis maior modus quo possit communicari Deus creaturae.
Hoc autem modo Deum communicasse se creaturae, et non solum creaturae tali, ex hoc quod incarnatus est, ex eo patet quod incarnatio est elevatio totius universi in divinam personam. Nam si pure spiritualis natura, ut est angelica, assumpta fuisset, creatura corporea elevata non fuisset. Et similiter, si caelestis natura fuisset assumpta, sensitiva vegetativaque natura non fuisset huius elevationis particeps. Et similiter, si solam corpoream quamcumque naturam, aut vegetativam, aut sensitivam assumpsisset, intellectualis natura elevata non fuisset. Assumendo autem naturam humanam, quod significatur per incarnationem, totius universi natura elevata est ad divinam personam. Ita quod Deus vere creaturae absolute se summo modo communicavit, quia toti universo se summo modo communicavit, dum incarnatus est: quia, ut in littera ex Augustino dicitur, sic omnia coeunt in unam personam, caro, anima intellectiva et Verbum Dei. Haec enim ideo Auctor attulit ad probandam ultimam sequelam, quia per haec significatur totum universum, ac per hoc communio Dei ad creaturam absolute. Habes ergo hinc potissimam rationem incarnationis ex bonitate divina erga universum, si potissima ratio est quae ex communissimo bono, utpote maxime divino, sumitur: quam Dominus docuit, Ioan. III13: Sic Deus dilexit mundum ut Filium suum unigenitum daret.
VIII. In responsione ad primum eiusdem articuli primi, nota duplicem modum loquendi de incarnatione: vel dicendo, Deus univit se creaturae; vel dicendo, Deus univit creaturam sibi. Uterque sanus et Catholicus, et ideo uterque in littera ponitur: sed secundus melior, quia formalis. Et ideo in littera primus corrigitur quodammodo per secundum. Et ratio est quia secundus modus dicendi mutabilitatem significat in creatura, tanquam rem allatam ad Deum, et Deum significat ut terminum, ac per hoc Deus significatur ut immutatus, terminus enim absque sui mutatione terminare potest: in primo autem modo significatur e contra, quantum est ex modo dicendi (non quo-ad rem dictam). Melius est ergo uti secundo modo loquendi, et dicere: Deus univit creaturam sibi.
IX. In responsione ad secundum eiusdem articuli, nota in littera haberi negativam, scilicet, Uniri Deo in persona non fuit conveniens carni humanae secundum conditionem suae naturae, et non habetur affirmativa inconvenientis. Et merito. Quia vere negatur de quacumque creatura convenientia, et quaccumque naturalis potentia ad unionem personalem cum Deo: falso tamen affirmaretur repugnantia aut inconvenientia ad huiusmodi unionem. Quoniam neutram partem sibi creatura vindicat. Creatura enim, secundum naturae suae conditionem, non habet unde sibi vindicet convenientiam ad talem unionem, nec habet unde sibi vindicet inconvenientiam ad eandem: sed totus ordo creaturae ad huiusmodi unionem ad excellentiam bonitatis et potestatis divinae spectat; sola logica et obedientiae potentia in creatura salvatur.
Articulus II: Utrum fuerit necessarium ad reparationem humani generis verbum Dei incarnari
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 1, a. 2 (not yet in the library)
In titulo articuli secundi, nota quod in hoc articulo non quaeritur absolute, an Deum incarnari fuerit necessarium, ut in primo articulo fuit quaestio de incarnationis convenientia absolute1: sed quaeritur hic de necessario ad certum finem, scilicet reparationem humanam. Supponitur enim hic genus humanum lapsum perdidisse salutem suam: et quaeritur an ad reparationem ipsius necessarium fuerit Deum incarnari. Et scito quod quaestio ista tractatur a Magistro Sententiarum in III Sent., dist. xx: respectu tamen passionis Christi.
II. In corpore articuli quatuor fiunt. Primo, ponitur distinctio bimembris de necessario ad aliquem finem.
Secundo, iuxta primum membrum, ponitur prima conclusio negativa. Et probatur ex ratione divinae potentiae.
Tertio, iuxta secundum membrum, ponitur secunda conclusio affirmativa. Et probatur, simul cum prima, auctoritate Augustini.
Quarto, probatur sola secunda conclusio tripliciter. Primo, de utilitate ad promotionem ad bonum quintuplex: scilicet fidei, spei, caritatis, operis recti, et divini consortii. – Secundo, de utilitate remotiva mali etiam quintuplicis: servitutis diabolicae, deiectionis propriae, praesumptionis, superbiae, servitutis peccati. – Tertio, quia sunt plurimae aliae incomprehensibiles homini utilitates.
Et contextus litterae clarus est valde.
III. In responsione ad secundum eiusdem secundi articuli, dubia multa occurrunt circa multa ibi dicta2. Dicuntur siquidem ibi quatuor. Primo, quod purus homo non potuit sufficienter, adaequando culpam commissam, satisfacere pro peccato. – Secundo, quod una huius ratio est quia peccatum contra Deum commissum habet quandam infinitatem ex offensa divinae maiestatis. – Tertio, quod satisfactio Christi est perfecta secundum adaequationem ad culpam commissam. – Quarto, quod omnis puri hominis satisfactio efficaciam habet a satisfactione Christi.– Et horum singula suas habent obiectiones.
Contra primum siquidem arguit Scotus3, in IV Sent., dist. xv, qu. I. Satisfactio est redditio aequivalentis pro aequivalenti. Sed quantum malum fuit aversio a Deo per peccatum, tantum bonum est conversio ad Deum per caritatem. Ergo purus homo potuit aequivalens reddere.
Praeterea, quantum bonum natum fuit inesse actui meo, tantum bonum, et non plus, abstulit peccatum meum. Et tantum bonum potest inesse actui secundo. Ergo per illum actum omnino aequivalens redditur.
Tertio, Deus, de potentia absoluta, potuisset dare peccatori, post attritionem tanquam dispositionem et meritum de congruo, gratiam per quam motus eius fieret contritio. Et sic per satisfactionem aequivalentem delevisset peccatum: quia per illum actum redderetur Deo aequivalens illi bono quod abstulit peccatum.
Affert quoque Capreolus, in xv distinctione4 Quarti, argumentum Aureoli: sed in idem redit cum dictis.
IV. Contra secundum dictum5, scilicet quod infinitas offensae causat impossibilitatem satisfaciendi puro homini, arguit Scotus ibidem. Si infinitas in peccato prohiberet satisfactionem possibilem, etiam prohiberet eam positam in passione Christi. Quia passio Christi, etiam accepta secundum totam rationem meriti in ea, fuit bonum finitum: quia non erat bonum increatum. Nec per consequens acceptatur a Deo infinite ex parte obiecti: quia non fuit Deus beatus amando illam passionem, sicut est beatus amando essentiam suam.
Arguitur etiam quia infinitas offensae non est infinitas simpliciter, sed secundum quid. Ergo non satisfacientem infinitum simpliciter, ut est Filius Dei, sed infinitum secundum quid exigit. Quilibet autem homo amans Deum ex gratia seu caritate est sic operans infinitum secundum quid, ut patet. Non ergo ex infinitate offensae Dei inferri potest efficaciter infinita efficacia satisfactionis sic quod sit suppositum divinum, ac per hoc infinitum simpliciter. Quod tamen in littera fit.
V. Contra tertium6, scilicet quod satisfactio Christi est condigna secundum aequalitatem ad culpam commissam, occurrit Durandus, in III Sent., dist. xx, qu. II. Christus, inquantum homo, vel ratione humanae naturae, non potuit reddere aequivalens beneficiis omnibus ab ipso receptis. Ergo non potuit reddere aequivalens pro peccatis humanae naturae: nec ipsiusmet, si peccasset. – Antecedens patet: quia ad deos et parentes7 non potest reddi aequivalens, ut dicitur VIII Ethic.8 – Consequentia est nota. Tum quia redditio aequivalentis oportet quod sit de non alias debito illi cui redditur. Tum quia, si actus Christi non sufficit ad adaequandum beneficia, constat quod nihil superest sibi quo possit aliorum culpas adaequare.
Et, quia Durandus in verbis istis insinuat se loqui de Christo secundum quod homo, quasi abstrahendo a supposito divino, patet oppositum esse de mente eius, dum in IV Sent., dist. xv, qu. I, tam tertium quam quartum hic dictum impugnans, dicit: « Quidam dicunt quod, licet homo ex se non possit satisfacere reddendo aequivalens, potest tamen ex hoc quod sibi communicatur meritum passionis Christi, quod fuit aliquo modo infinitum. Sed primum » (scilicet quod nullus possit reddere aequivalens simpliciter) « videtur melius dictum. Quia nec ipse Christus, secundum quod homo, potuit Deo reddere aequivalens beneficiis acceptis. Cum ergo quidquid erat in Christo secundum humanam naturam, esset totum obligatum Deo et ei debitum, non potuit esse satisfactio de condigno pro quocumque peccato, considerando naturam operis vel rei: sed solum secundum gratuitam acceptationem Dei. » Haec ille. Ubi patet, ex hoc ipso quod impugnat positionem dicentem quod satisfactio Christi est infinita, quod non loquitur de Christo secundum quod homo abstrahendo a supposito divino: quoniam positio illa tenet infinitatem esse in opere Christi humano quidem, sed ratione suppositi, cuius est operari. Sed loquitur de Christi satisfactione quam mediante natura assumpta effecit, tam gratias agendo quam adaequando peccata.
VI. Contra quartum dictum9, scilicet quod omnis alia satisfactio efficax est ex satisfactione Christi, occurrit ipsemet Auctor, in IV Sent., dist. xv, qu. I, art. 2, ad 1, dicens: Alii dicunt quod etiam quantum ad aversionem pro peccato satisfieri potest virtute meriti Christi, quod quodammodo infinitum fuit. Et in hoc idem redit quod prius dictum est (scilicet quod non potest satisfacere secundum aequalitatem, sed secundum acceptationem divinam): quia per fidem Mediatoris gratia data est credentibus. Si tamen alio modo gratiam daret, sufficeret satisfactio per modum praedictum. Ubi patet quod Auctor idem dat iudicium de satisfactione mea, sive habeam gratiam per fidem Iesu Christi, sive aliunde haberem gratiam. Ac per hoc, non fit ex satisfactione Christi satisfaciens simpliciter, sed solum secundum acceptationem: cuius oppositum hic docere videtur. Et similiter non fit ex satisfactione Christi efficax: cuius oppositum expresse hic docet.
VII. Ad horum evidentiam, advertendum est quod quaestio de satisfactione pro peccato tria habet in hoc Opere loca. Primus est hic, ubi de necessitate incarnationis pro reparando humano genere tractatur; secundus est inferius10, ubi de necessitate passionis Christi tractatur; tertius est in tractatu de sacramento poenitentiae, ubi de tertia illius parte, quae satisfactio est, tractandum est11. Et in hoc ultimo loco de satisfactione pro peccato actuali directe tractandum est: in primis autem duobus communius tractatur, quia de satisfactione etiam pro peccato originali tractatur. Unde in praesenti littera duas rationes Auctor attulit ad ostendendum quod purus homo satisfacere non potuit pro peccato, quarum prima directe respicit peccatum originale: secunda autem communiter de peccato, sub quo tam originale, quam actuale quod est simpliciter peccatum, quod constat solum esse mortale, comprehenditur, loquitur. Hinc fit ut onus hoc in loco acceperim disserendi de satisfactionis sufficientia. Non enim rationem secundum litterae, et conclusionem illius, pertransire potui sine huiusmodi discussione. Et nisi obiectiones arguentium exigerent, conclusionem ut ex illa secunda quae impugnatur ratione deducitur tantum tractarem, nec immiscerein vinculum de debito gratitudinis vinculo satisfaciendi, sicut nec Auctor hic miscet: sed reservarem haec tractatui de poenitentia. Unde, ut obiectionibus fiat satis, dicetur et de hoc, quantum oportet hic scire.
VIII. Et quoniam in primo dubio Auctor non videtur intellectus, ideo sensus litterae praedeclarandus est. Purus homo in hac quaestione intelligitur non solum per exclusionem coniunctionis cum divino supposito, sed etiam per exclusionem divinae misericordiae gratificantis opus hominis ad hoc quod Deo acceptum sit.
Probo singula ex littera. Exclusio divini suppositi patet: quia purus homo distinguitur contra Christum Deum et hominem. — Exclusio divinae misericordiae gratificantis opus ad hoc quod sit acceptum, patet: quia satisfactio per aequalitatem distinguitur contra satisfactionem per gratiam acceptantis. Ex hac enim distinctione, iuncta primae, patet quod, cum dicitur, Purus homo satisfacere non potest secundum aequalitatem pro peccato, et similiter quod Christus satisfacere potest pro peccato secundum aequalitatem, sensus est quod, seclusa misericordia Dei acceptantis opus alicuius pro satisfactione, loquendo de viribus puri hominis et viribus Dei et hominis, purus homo non potest satisfacere, Deus et homo potest satisfacere.
Et licet hic sensus sit sufficienter probatus ex littera; et manifestus sit ex hoc quod est vere formalis de puro homine ut satisfactore ipsi Deo pro peccato, et de Deo et homine ut satisfactore Deo pro peccato: amplius etiam manifestatur auctoritate Auctoris in IV Sent., dist. XV, qu. 1, art. 2, ad 1, ubi habet haec verba: Sicut offensa habuit quandam infinitatem ex infinitate divinae maiestatis, ita et satisfactio accipit quandam infinitatem ex infinitate divinae misericordiae, prout est gratia informata, per quam Deo acceptum redditur quod homo reddere potest. Haec ille. Ubi clare vides quod divina misericordia gratificans satisfactionem e regione ponitur contra id quod homo reddere potest, et quod constat per misericordem gratiam satisfactionis vim assequi, et satisfactionem etiam infinitam quodammodo esse. — Confirmaturque idem sensus ex divino Theologiae Compendio ad Fratrem Rainaldum, in II Parte12, in cap. XVI.
IX. Unde patet primo, quod omnia argumenta inferentia quod homo, concurrente gratia seu caritate, potest satisfacere pro peccato, non sunt contra Auctorem intellectum, sed contra ipsum non vere nec formaliter intellectum.
Patet secundo differentia aliorum ab Auctore. Nam alii doctores caritatem seu gratiam ad satisfactionem concurrentem ex parte hominis satisfactoris posuerunt: et ideo dixerunt purum hominem posse pro peccato satisfacere. Auctor vero gratiam et caritatem ex parte divinae misericordiae gratificantis, ac per hoc acceptantis opus humanum, posuit; hominemque purum cum suis viribus, et similiter Deum et hominem cum suis viribus, ex parte satisfactoris posuit: et ideo dixit illum non posse, Christum vero posse satisfacere. — Et, salva illorum reverentia, dupliciter reprehensibiles sunt. Et quia contra positionem Auctoris apposuerunt suam ut contrariam: in quo monstratur non penetrasse eos hanc positionem. Et quia non formaliter de puro homine et de Deo homine ut satisfactoribus simpliciter vel secundum acceptationem divinae misericordiae, locuti sunt, ut Auctor fecit: — et propterea, tanquam claram, sententiam non aliter probavit. Quoniam clarissima vere est formaliter intellecta.
X. Ad primi ergo dubii obiectionem ex Scoto13, dicitur quod antecedens est verum, ut patet ex allegatis14 verbis Auctoris ex IV Sent.: sed consequentia negatur. Quia quaestio est de puro homine ut satisfactore per aequalitatem, excludendo divinam gratificationem acceptantem: consequentia autem infert de homine, non excludendo, sed includendo divinam misericordiam acceptantem per gratiam, ut patet.
Ad secundam dicitur quod, formaliter loquendo, actus meus, ut meus, natus est tollere longe maius bonum potens illi inesse quam possit secundo reponere in seipso: quoniam, ut meus actus, est peccatum mortale tollens caritatem, et, ut meus actus, nunquam poterit caritate informari; iuxta illud Osee XIII15: Perditio tua ex te, salus autem ex me. Et propterea cum dicitur, Tantum bonum potest inesse actui secundo, negetur, loquendo de actu secundo ut est hominis ut distinguitur contra Deum gratificantem. Nam, loquendo de homine ut includit actum gratificantem, satisfaceret quidem secundum acceptantis gratiam, et non secundum aequalitatem eius quod reddit.
Ad tertiam dicitur admittendo casum, et subiungendo quod in tali casu, quia gratia se teneret ex parte Dei, cui satisfactio fieri debet, ideo non esset satisfactio ex parte hominis, sed ex parte Dei acceptantis per suam gratiam, ut dictum est16. Et ratio est quia satisfactio peccatoris sufficiens simpliciter habet non pro principio, sed pro termino, recuperationem divinae placationis: quoniam ad hoc constat satisfactionem pro offensa illata alicui ordinari, alioquin non repararetur amicitia per satisfactionem. Est ergo caritas per satisfactionem acquirenda ab ipso Deo, et non praesupponenda. Et si eius praeventionem misericordem praesupponis, iam non est satisfactio nisi ex misericordia praeveniente ut sit sufficiens satisfactio. Huiusmodi autem satisfactio distinguitur contra satisfactionem per aequalitatem. Unde idem est satisfactori concedere gratiam qua actus suus fiat satisfactio, et satisfactionem illius insufficientem ex misericordia acceptare. Et est implicatio in adiecto dicere quod homo potest satisfacere simpliciter Deo pro commisso peccato, et quod hoc potest per caritatem ex divina misericordia faciente de attrito contritum: quia ipsum informari caritate ex gratia Dei constituit, non praesupponit satisfactionem; ac per hoc, satisfactio talis non est sufficiens nisi ex acceptatione divina; quae distinguitur contra satisfactionem simpliciter.
XI. Ad secundi quoque dubii obiecta17 ex eadem radice patet responsio, quantum ad sensum litterae. Nam infinitas offensae ex hoc quod Deus est offensus, causat impossibilitatem satisfaciendi simpliciter in puro homine ut dictum est18, scilicet ut excludit divinum suppositum et divinam misericordiam gratificantem. Quantum autem ad id quod obiectio Scoti tangit de infinitate meriti seu satisfactionis Christi, in sequenti dubio19 explicabitur.
Ad alteram vero obiectionem directe contra rationem litterae, respondetur quod infinitas offensae, licet sit infinitas non simpliciter, hoc est in genere entis, sed quaedam, hoc est in genere mali (est enim offensa Dei malum infinitum sicut linea infinita esset quantitas infinita): et huiusmodi infinita si appellentur infinita secundum quid, quia distinguuntur contra ens infinitum simpliciter, quod est solus Deus, conceditur quod infinitas offensae est infinitas secundum quid, et quod ipsam adaequaret infinitas etiam secundum quid actus caritatis in Deum, si satisfactor aliquis ex propriis viribus posset talem actum exhibere Deo offenso: — sed quoniam non solum purus homo, sed nec quaecumque pura creatura ad hoc se potest extendere, ideo oportet satisfactorem esse infinitum simpliciter, qui scilicet ex propriis viribus possit actum infinitum secundum quid, adaequantem offensam infinitam secundum quid, exhibere Deo. Et ideo optime et efficaciter in littera ex infinitate offensae Dei infertur quod oportet satisfactorem simpliciter esse non solum hominem, sed etiam Deum, ut sic ex propriis viribus exhibeat actum infinitae efficaciae.
XII. Ad tertium dubium20 respondetur quod actiones Christi humanae, scilicet amare Deum, voluntarie pati, et huiusmodi, habent duas conditiones. Altera est quod sunt res quaedam creatae. Et sic sunt finita entia simpliciter: non enim sunt deitas. — Altera est quod sunt res personae divinae ut proprii suppositi cuius sunt. Et sic sunt infinita entia personaliter: et sunt infinitae efficaciae in tali genere, puta meriti seu satisfactionis, ex hoc ipso quod sunt opera ipsius Dei ut propriae personae exercentis opera illa.
Et ex hoc patet, primo, solutio obiectionis Scoti in dubio praecedenti21. Nam passio Christi, licet fuerit bonum finitum essentialiter, fuit tamen bonum infinitum personaliter: et propterea fuit infinitae efficaciae in satisfaciendo. Nullum autem cuiuscumque purae creaturae meritum est infinitum personaliter.
Patet deinde huius tertii dubii veritas. Quoniam ex hoc ipso quod persona Christi solvit pro peccato, satisfactio ipsa est infinita personaliter: ac per hoc, adaequans offensam infinitam ex infinitate maiestatis offensae. Et sicut adaequat offensas totius mundi contra divinam maiestatem, ita adaequat beneficia collata toti universo a Deo glorioso. Ita quod actio Christi, ex hoc ipso quod est infinita personaliter, sufficiens est ad adaequandum et excedendum omnia tam naturae assumptae quam reliquo universo collata beneficia; et similiter ad excedendum offensas totius mundi in Deum. Quoniam quanto maior est satisfactor aut gratiarum actor, tanto efficacior est. Si ergo in infinitum excedit omnes peccatores et omnes creatas res, consequens est quod sufficiat pro omnibus et excedat omnia. Unde Christus sufficienter gratias egit Deo pro omnibus beneficiis suae humanitati collatis, et satisfecit pro peccatis totius mundi, ex hoc ipso quod persona divina agebat gratias et satisfaciebat: quia persona divina excedit in infinitum haec omnia.
Et nihil obstat quod persona divina mediante humana natura haec operabatur. Nam humana opera supra hominem operabatur22, divine scilicet: ut inferius23 clare patebit, cum de infinitate operum Christi, et modo operandi eiusdem, erit sermo. — Et licet ad deos et parentes non possit reddi aequivalens a creatura, potest tamen reddi aequivalens a divina persona incarnata. — Et rursus, licet quanto magis creatura gratias agit Deo, tanto magis Deo obligetur, quia ipsa gratiarum actio novum est beneficium quod tunc accrescit creaturae ex divina largitate: quia tamen in personam divinam in se nullum redundat beneficium ex gratiarum actione, sicut nec ullum est sibi a principio incarnationis praestitum beneficium; ideo ipsa, ex hoc ipso quod humanos actus divinos personaliter exhibet Deo, omnia creata sufficienter adaequat et excedit.
Ubi scito quod, quia Verbum caro ex propriis viribus suae personae habet caritatem et gratiam in anima informante carnem assumptam, iuxta illud, Quasi Unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis24; caritas non se tenet in Christo ex parte Dei ut cui satisfaciendum est, sicut in ceteris hominibus dictum est25 computari; sed se tenet ex parte personae satisfacientis, hoc est, ipsius Dei ut satisfactor est. Et propterea non potest de Christi satisfactione dici quod est aequivalens per acceptationem et non per aequalitatem, sicut de aliorum satisfactionibus dictum est26.
XIII. Ad quartum dubium27, praedeclaranda est veritas rei: et deinde ad verba Auctoris descendendum est. Christus Dominus, secundum veritatem, dupliciter causat satisfactionem nostram: primo, ut causans caritatem et gratiam in nobis, qua satisfactio nostra acceptatur; secundo, ut satisfactor perfecte pro peccatis totius mundi. Et ex hoc, satisfactio mea habet ex duobus capitibus efficaciam: primo, ex caritate in me, qua fit et est Deo accepta; secundo, ex hoc quod innititur super satisfactione Christi. Et quoniam neutro modo satisfactio mea est sufficiens simpliciter, sed secundum acceptationem, quia caritas se tenet ex parte Dei acceptantis, et communicatio satisfactionis Christi misericorditer mihi fit, non transferendo aequalitatem simpliciter in meam satisfactionem, sed plus et minus participantem Christi satisfactionem constituendo: ideo non est sensus huius litterae quod satisfactio mea habeat efficaciam aequalitatis simpliciter ex satisfactione Christi, ut obiectum est; sed est sensus quod habet ex satisfactione Christi efficaciam sicut imperfecta participative habent a perfectis esse et posse, sicut ignita habent ab igne efficaciam.
Nec in IV Sent. Auctor contrarium dicit, sed dicit hoc. Quoniam docet quod, quantum ad hoc quod est satisfactionem meam non esse sufficientem simpliciter sed per acceptationem divinam, in idem redit dicere quod satisfactio mea est ex caritate, et ex communione passionis Christi. Et hoc verum est: quia ex neutro capite redditur sufficiens in se simpliciter.
Consideravit quoque ibidem Auctor satisfactionem meam ut est ex merito Christi per communionem gratiae et caritatis. Et ideo dixit quod, si aliunde gratiam quis haberet, eodem modo, scilicet secundum acceptationem, satisfaceret. Hic autem altius et formaliter contemplatus est satisfactionem Christi ut perfectam simpliciter in ordine satisfactionum. Et addidit priori doctrinae quod hinc omnis puri hominis satisfactio sustentatur super satisfactione Christi. Ita quod, si quis aliunde gratiam haberet non ut membrum Christi, satisfactio eius esset secundum acceptationem ex divina misericordia per caritatem gratificante illam, sed non haberet efficaciam ex satisfactione Christi: et ideo imperfectior esset. Mea autem satisfactio, quia membrum Christi sum, efficax est et ex caritate et ex satisfactione Christi. Et quia ex Christi capite et nobis membris constituitur una persona mystica, ideo satisfactio mea, coniuncta satisfactioni Christi, fit aequalis simpliciter ut est satisfactio mysticae personae. Immo et quandoque superexcedit: iuxta illud ad Coloss. I28: Adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius, quod est Ecclesia.
Articulus III: Utrum, si homo non peccasset, nihilominus Deus incarnatus fuisset
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 1, a. 3 (not yet in the library)
In articulo tertio eiusdem quaestionis duo fiunt. Primo, referuntur diversae opiniones circa quaesitum. Secundo, respondetur quaesito, praeferendo secundam opinionem, duabus conclusionibus: altera de facto, directe responsiva quaesito negative; altera de possibili, asserente partem affirmativam.
Prima conclusio est: Peccato non existente, incarnatio non fuisset. Probatur. In sacra Scriptura ubique incarnationis ratio ex peccato primi hominis assignatur. Ergo incarnationis opus ordinatum esse a Deo in remedium peccati, convenientius dicitur. Ergo, peccato non existente, incarnatio non fuisset. — Antecedens pro evidenti assumitur. — Prima consequentia probatur. Quia ea quae ex sola Dei voluntate, supra omne debitum creaturae, proveniunt, nobis non innotescunt nisi quatenus in sacra Scriptura, in qua divina nobis voluntas manifestatur, traduntur.
Secunda conclusio est: Deus potuisset, peccato non existente, incarnari. Probatur. Quia potentia Dei non limitatur ad hoc, scilicet quod incarnatio sit in remedium peccati.
Circa verba litterae nota duo. Primo, quod ly convenientius comparationem exercet respectu alterius opinionis contrariae: ita quod ex revelatis in sacra Scriptura de divina voluntate, convenientius dicitur pars negativa quam affirmativa. — Secundo, quod Auctor loquitur de opere incarnationis ut sic: et non ut redemptivo et liberativo, ut Scotus glossandas dicit1 auctoritates dicentes quod sine peccato non fuisset incarnatio.
II. In responsione ad tertium, nota distinctionem de potentia naturali et de potentia obedientiali hinc sumi. Et quomodo distinguuntur: quod naturalis infra ordinem naturalium sistit, obedientialis vero secundum ordinem ad divinam potentiam attenditur; illa semper impletur, ista quandoque impletur et quandoque non impletur.
III. In responsione ad quartum eiusdem articuli tertii, dubium occurrit, primo2, circa illam propositionem, Praedestinatio praesupponit praescientiam futurorum: quia falsa est. Nam praedestinatio Petri non praesupponit praescientiam Petri praedestinandi aut salvandi, sed e contra praescientia Petri salvandi praesupponit praedestinationem Petri: ut patet ex hoc quod ideo scit Deus Petrum salvandum quia praedestinavit eum, et non ideo praedestinavit Petrum quia praevidit Petrum salvandum; ut patet ex Prima Parte, qu. XXIII, art. 5, ubi determinatum est quod praescientia meritorum non est causa praedestinationis.
IV. Dubium secundo3 occurrit, quia impertinens est solutioni argumenti de praedestinatione Christi quod supponatur praescientia futurorum. Quia sive praesupponatur sive non, oportet ex voluntate divina reddere rationem quare praedestinatus est per tale medium vel sub tali ratione, ut in corpore huius articuli fit: et non ex parte intellectus praevidentis. Praevisio enim non est ratio futuri effectus, ut patet.
V. Dubium tertio4 est ex Scoto, in III Sent., dist. VII, qu. III5, ex ratione praedestinationis animae Christi inferente, « sine praeiudicio tamen », quod incarnatio etiam sine peccato fuisset. Probatque hoc multipliciter. Primo. Praedestinatio cuiuscumque ad gloriam praecedit, ex parte obiecti, naturaliter praescientiam peccati vel damnationis cuiuscumque. Ergo multo magis hoc est verum de praedestinatione illius animae ad summam gloriam. Secundo. Ordinate volens per prius vult finem, et post hoc quod est fini propinquius. Ergo, sicut prius vult alicui gloriam quam gratiam, ita inter praedestinatos, quibus vult gloriam ordinate, prius vult gloriam illi quem vult esse proximum fini. Ac per hoc, prius animae Christi quam alteri vult gloriam. Et prius cuilibet vult gloriam et gratiam quam praevideat illi opposita istorum habituum, scilicet gratiae et gloriae. Ergo prius vult animae Christi gloriam quam praevideat Adam casurum. Tertio. Redemptio, sive gloria animae redimendae, non est tantum bonum quantum est gloria animae Christi. Ergo non propter solam istam causam videtur Deus praedestinasse illam animam ad tantam gloriam. Quarto. Quia non est verisimile tam summum bonum in entibus esse tantum occasionatum, scilicet propter minus bonum. Quinto. Non est verisimile Deum prius praeordinasse Adam ad tantum bonum quam Christum. Quod tamen sequeretur. Immo ulterius sequeretur absurdius, scilicet quod Deus, praedestinando Adam ad gloriam, prius praevidisset ipsum casurum in peccatum quam praedestinasset Christum ad gloriam, si praedestinatio illius animae tantum esset pro redemptione aliorum: quia redemptio non fuisset nisi casus et delictum praecessisset. Et hoc sit sextum Scoti argumentum. Ex quibus concludit Scotus quod prius natura quam aliquid praevidebatur circa peccatorem, sive de peccato sive de poena, Deus elegit ad caelestem curiam omnes quos habere voluit, sive angelos sive homines, in certis et determinatis gradibus: et nullus est praedestinatus tantum quia alius praevisus est casurus; ut sic nullum oporteat gaudere de lapsu alterius. Et hoc pro septimo argumento.
VI. Ad evidentiam horum, sciendum est quod haec propositio, Praedestinatio supponit praescientiam futurorum, potest intelligi primo, respectu omnium futurorum. Et sic videtur non intelligibilis. Nam praedestinatio Petri non praesupponit praescientiam futurae gloriae Petri. Quod patet sic. Praescientia futuri praesupponit futurum sub ratione futuri: quoniam, ut dicitur in I Poster.6, quod non est non potest sciri. Gloria autem Petri est primo futura per praedestinationem, ut patet. Est igitur, secundum naturae ordinem, primo praedestinatio Petri ad gloriam; et ex hoc gloria Petri est futura; et sic praevidetur a Deo. Supponit ergo praescientia alicuius futuri praedestinationem. Ac per hoc, praedestinatio non praesupponit praescientiam omnium futurorum. Secundo, potest intelligi de praedestinatione quoad constituta per praedestinationem, et praescientia respectu aliorum futurorum, ita quod sensus est: Praedestinatio, ut respicit praedestinata, praesupponit praescientiam futurorum, non praedestinatorum, sed eorum quae praesupponuntur vel ordinantur per praedestinationem. Et sic propositio est vera. Quam ut clarius intelligas, distingue inter effectus praedestinationis. Quoniam quidam sunt non solum ordinati, sed constituti per praedestinationem: ut gloria et gratia, et universaliter finis et media ut sic. Quidam autem sunt solum ordinati per praedestinationem: ut anima illius hominis qui est sanctus Petrus, et reliqua spectantia ad naturalem ordinem universi. Haec enim futuri rationem habent ab aeterno ex providentia divina, et non ex praedestinatione divina: sed praedestinatio quasi superveniens, sicut ordo gratiae supervenit ordini naturae, ordinat animam sancti Petri in gloriam aeternam mediante gratia, etc. Et quoniam inter praesupposita a praedestinatione non solum sunt res naturales constituentes universum secundum naturalem ordinem, sed etiam defectus in pure naturalibus, ut monstra, et in animalibus, ut aegritudines, et in rationalibus, ut ignorantia et malum moris, quod est peccatum; ideo sicut, simpliciter loquendo, praedestinatio praesupponit providentiam universi naturalis, ita, simpliciter loquendo, praesupponit praescientiam futurorum pertinentium ad ordinem universi naturalem, et defectuum in illo futurorum. Inter quae constat contineri peccata hominum: quoniam non spectat nostrum peccare ad ordinem gratiae, sed ad ordinem naturae; quia ex nobis solis peccamus, ut patet, et auctoritate Scripturae firmatur, Osee XIII7: Perditio tua ex te, Israel. Et hinc patet falsam esse Scoticam imaginationem quod prius Petrus praedestinetur ad gloriam quam praevideatur peccaturus. Quoniam sicut prius praevidetur Petrus secundum ea quae secluso ordine gratiae sibi conveniunt, quam praedestinetur, quia prius praevidetur secundum futura sibi secundum ordinem simplicis providentiae divinae quam secundum futura sibi secundum ordinem divinae praedestinationis; ita prius praevidetur peccaturus quam praedestinetur, eadem ratione: quia scilicet Petrum peccare spectat ad ordinem divinae providentiae, et per supervenientem ordinem divinae praedestinationis vel reprobationis ordinatur secundum ordinem gratiae ad redemptionem vel aeternam punitionem.
Et si perspicacius tres qui de facto in universo inveniuntur ordines consideraverimus, videlicet ordinem naturae, ordinem gratiae et ordinem Dei et creaturae simul, videbimus quod secundus supponit primum, et tertius supponit utrumque; et similiter praeordinatio et praevisio primi praesupponitur a praeordinatione et praevisione secundi; et similiter praeordinatio et praevisio tertii praesupponit praeordinationem et praevisionem utriusque. Ita quod Deus primo ordinavit universum secundum ordinem naturae; et quoniam universum secundum talem ordinem non attingit ad fruitionem divinam, superaddidit ordinem gratiae; et quoniam talis ordo non pertingit ad unionem summo modo possibilem cum Deo, praeordinavit creaturam ad unionem personalem cum Deo. Quocirca, cum peccata pertineant partim ad ordinem naturae et partim ad ordinem gratiae ut opposita illi, consequens est quod praedestinatio Iesu Christi ut sit Filius Dei, praesupponat praevisionem futurorum peccatorum, utpote spectantium ad praesuppositos ordines in genere causae materialis.
VII. Unde, ad singula dubia deveniendo, ad primum dubium8 dicitur quod propositio illa est vera ut declaratum est9. Et est ad propositum argumenti, quod praedestinationem Christi necessariam absque peccato arguebat. Responsio namque ad hoc non exigit quod praedestinatio Christi supponat praescientiam gloriae Christi: sed requirebat quod praesupponit praescientiam peccatorum in quorum remedium Christus est praedestinatus; ordinatio namque medicinae praesupponit notitiam morbi.
VIII. Ad secundum vero dubium10 dicitur quod in hac responsione ad quartum argumentum, quae nunc discutitur, non erat reddenda ratio praedestinationis incarnationis in remedium peccati: sed sustinendum erat quod cum praedestinatae incarnationis necessitate stat quod praedestinata sit in remedium peccati. Et hoc manifestatur ratione: quia praedestinatio praesupponit praescientiam futurorum antecedentium, qualia sunt peccata, ut declaratum est11. Et exemplo praedestinationis alicuius, puta Pauli, mediante oratione alterius, puta Stephani. Quod exemplum, si etiam quoad praescientiam medii intelligendum creditur, exponendum est quod praedestinatio Pauli, quoad conversionis effectum, praesupponit praescientiam orationis Stephani, et sic de aliis: ut sic sit simile etiam quoad hoc, quod praedestinatio incarnationis praesupponit praescientiam peccati humani.
IX. Ad tertium, ex Scoto, dubium12 dicitur quadruplici utendo distinctione. Prima est inter volitum et volibile. Nam aliud est aliquid esse magis volibile: et aliud est illud esse magis volitum. Salus enim omnium hominum est magis volibilis secundum se quam salus aliquorum tantum, ut patet: quia longe maius bonum est. Non tamen est magis volita a Deo, qui, licet velit voluntate antecedente omnes homines salvos fieri13, non tamen vult voluntate beneplaciti salutem omnium, sed quorundam tantum hominum, ut patet. Non potest ergo ex hoc quod aliquid ex parte obiecti secundum se est maius bonum, ac per hoc magis volibile, inferri: Ergo est magis volitum a Deo.
Secunda inter magis, et prius natura volitum. – Tertia est inter prius natura vel a quo non convertitur consequentia, vel prius causalitate. – Quarta est inter prius natura volitum prout prius est a quo non convertitur consequentia, de facto, vel possibili.
Accipiendo enim prius natura, hoc est, prius causalitate, secundum aliquod genus causae, coincidunt prius et magis secundum illud genus causae. Volumus enim prius et magis sanitatem quam purgationem secundum genus causae finalis: e contra autem secundum genus causae materialis, locando disponens ex parte materiae. Et quia causa finalis est simpliciter et absolute prior, ideo volumus simpliciter et absolute prius et magis sanitatem. – Sed si sumatur prius natura a quo non convertitur consequentia (ut Scotus sumit in proposito), utere quarta distinctione inter sic prius volitum de facto, vel sic prius volitum de possibili. Et dicito quod multorum ordinate volitorum quorum unum se habet ut finis, aliud ut medium, aliud ut effectus; illud quod est finis, constat esse magis et prius natura, hoc est causalitate, volitum. Et respectu divinae voluntatis loquendo, constat quod est prius natura de possibili volitum, non autem quod sit prius natura volitum de facto. Hoc est: constat quod potest esse volitum illud sine medio et effectu; non tamen constat quod de facto sit a Deo volitum illud sine tali medio, effectu et occasione.
Et hoc est in quo deficiunt argumenta Scotica: quia ex magis et prius causalitate, et prius natura secundum consequentiam volito de possibili a Deo, infert volitum esse a Deo de facto. At si assumat quod finis est magis et prius natura secundum consequentiam de facto a Deo volitus, petitio principii committitur: quia assumitur probandum. Hoc enim cum ratione probari non possit, quia nemo novit quae sunt Dei nisi Spiritus Dei14, oportet ad Scripturas sacras devenire, si nosse volumus quod de facto Deus ordinavit incarnationem futuram sive Adam peccet sive non. Nos enim, quia ex Scriptura non habemus incarnationem nisi redemptivam, dicimus quod, licet potuisset Deus velle incarnationem etiam sine redemptione futuram, de facto tamen noluit eam nisi sic: quia ipse non aliter revelavit suam voluntatem, quae ex sola ipsius revelatione cognosci potest.
X. Cum ergo primo arguitur, Praedestinatio cuiuscumque ad gloriam praecedit ex parte obiecti etc., dicitur quod propositio est simpliciter falsa, loquendo de praevisione peccati, ut patet ex dictis15: quia praedestinatio ad gloriam praesupponit ordinem providentiae, in quo praevidentur peccata.
Ad secundum dicitur quod ordinate volens prius natura, hoc est causalitate finali, et prius natura, hoc est secundum non-consequentiam, de possibili tamen vult finem et propinquius fini, non autem de facto: quia stat cum illo ordine quod simul de facto velit connexionem illorum, ita quod non velit finem sine tali medio et occasione, quia sic ei complacet. Et ideo nihil valent illationes de facto inferentes quod prius natura Deus gloriam velit sine peccati remedio.
Ad tertium etiam patet ex dictis quod stat Deum nolle de facto maximum bonum, nisi connexum tali minori bono.
Et similiter ad quartum dicitur quod non dedecet divinam sapientiam disposuisse tam excelsum bonum se facturam non nisi occasionaliter peccato suam misericordiam ad id provocante.
Ad quintum, negatur sequela. Quoniam, ut Apostolus dicit16, praedestinavit alios conformes fieri imaginis Filii sui. Christus est ergo primus praedestinatus de facto.
Ad sextum dicitur quod non est absurdum Deum prius praevidisse casum Adae quam praedestinasse Christum: sicut non est absurdum Deum prius praevidisse leporem cursurum et monstra futura, et reliqua ad naturae ordinem spectantia, quam praedestinasse Christum.
Ad septimum restat dicendum quod, cum dicitur, Nullus est praedestinatus quia alius praevisus est casurus, propositio est vera: quia praevisio futuri casus Adae non est sufficiens causa praedestinationis Christi. Sed si supra praevisionem futuri casus Adae apponatur misericordia Dei volentis casum illum ut suum computare, et per seipsum satisfacere, iam habebitur quod ideo Christus est praedestinatus Filius Dei, quia Deus vult satisfacere pro casu humano. Nec ex hoc oportet gaudere de lapsu alterius: sed de misericordia Dei, qui alterius lapsum praevisum convertit in alterius bonum.
Articulus IV: Utrum Deus principalius incarnatus fuerit in remedium actualium peccatorum quam in remedium originalis peccati
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 1, a. 4 (not yet in the library)
In articuli quarti eiusdem primae quaestionis corpore tria fiunt1. Primo, manifestatur id quod quaestio haec supponit, scilicet Christum delesse omnia peccata mundi. Cum enim haec quaestio sit comparativa, scilicet an principalius pro originali quam pro actualibus peccatis Deus incarnatus sit, praesupponit positivam certam, scilicet quod pro utrisque peccatis incarnatus sit. Et hoc est quod primo in littera dicitur.
Ubi nota quod non est sermo de omnibus peccatis simpliciter, sed de omnibus peccatis hominum: quoniam non venit Christus pro peccatis angelorum. Et hoc denotat littera cum dicit: sed ad deletionem omnium peccatorum quae postmodum, scilicet post originale, superaddita sunt.
II. Secundo, monstratur modus quo Deus incarnatus delevit omnia peccata: scilicet non secundum effectum, sed secundum sufficientiam remedii. Ita quod duae ponuntur hic conclusiones. Prima negativa: Non omnia peccata hominum delentur per Christum. Et ratio huius est defectus hominum. Probatur auctoritate Domini, Ioan. III. – Secunda affirmativa: Christus exhibuit quod sufficiens fuit ad omnium peccatorum deletionem. Probatur ex Apostolo. Ubi nota quod, quia actus activorum fiunt in patiente disposito, et non in his quae agentis actionem non suscipiunt; ideo, quantumcumque ignis sit sufficiens causa calefaciendi aliquem, nisi ille proximus sit igni, non calefit, non ex defectu ignis, sed hominis, qui non accedit ad ignem. Attulit Christus medicinam sufficientissimam pro omnibus: et nisi iungamur Christo per fidem et obedientiam, in peccatis nostris remanemus, non ex defectu remedii, sed ex defectu nostro, dum magis amamus tenebras sensibilium bonorum quam lucem intelligibilis divinique boni.
III. Tertio, in littera respondetur quaesito duabus conclusionibus, altera implicite, altera explicite. Prima, quae non explicatur, est: Quantum ad magnitudinem peccati intensivam, Christus principalius venit ad tollendum peccatum actuale quam originale. – Secunda, quae explicatur, est: Quantum ad magnitudinem extensivam peccati, Christus principalius venit ad tollendum peccatum originale quam actuale.
Utraque conclusio assumit unam et eandem maiorem, scilicet: Tanto principalius ad alicuius peccati deletionem Christus venit, quanto illud peccatum maius est. Sed subsumit diversam minorem. Nam pro prima subsumitur, peccatum actuale esse maius intensive: pro secunda vero, peccatum originale esse maius extensive.
IV. Ubi duae statim occurrunt dubitationes. Prima est, quia falsum est quod, regulariter loquendo, peccatum originale sit maius extensive quam actuale. Quoniam omnes infecti originali sunt etiam infecti actuali peccato, regulariter loquendo, et sublatis impedimentis: – quod dico propter Beatam Virginem, et infantes mortuos antequam possint actualiter peccare.
Secunda dubitatio est, quia ex littera non habetur conclusio simpliciter responsiva quaesito, sed solum secundum quid. Non enim habetur an absolute dicendum sit quod Christus principalius pro originali venit; et similiter non habetur an dicendum sit quod Christus principalius pro actuali peccato venit, ut patet: sed habetur quod secundum hoc, idest intensivam, et secundum illud, idest extensivam magnitudinem, venit principalius pro hoc vel illo.
V. Ad primum dicitur quod, per se loquendo, inter originale et actuale peccatum haec est differentia, quod actuale, ut in littera dicitur, est peccatum proprium singularis personae quae facit illud: originale autem est peccatum proprium naturae humanae ab Adam seminarie procedentis. Et ideo originale, per se loquendo, est commune infinitis hominibus, pro quanto natura humana potest sic infinitis communicari: et ideo tollit bonum generis humani, per se loquendo, tollendo bonum in natura communi generi humano. Peccatum autem actuale non nisi bonum, huius personae tollit: et accidit peccato meo quod alter etiam peccet, et sic de aliis. Stando igitur infra latitudinem sermonis per se, optime sonat differentia posita: non enim accidit peccato naturae esse in toto genere, sicut accidit peccato personae.
Ad secundum dicitur quod Auctor, explicando secundam conclusionem et non primam, et addendo secundae conclusioni rationem, scilicet, quia bonum gentis divinius et eminentius est quam bonum unius, insinuavit conclusionem responsivam quaesito simpliciter et absolute illam esse quam expressit in responsione ad tertium: Principalius venit abolere peccatum totius naturae quam peccatum unius personae.
VI. In responsione ad tertium, adverte quod illorum verborum, scilicet, sed ut pro omnibus se solum indicaret obnoxium, sensus, unica subaudita coniunctione, dicendo, se etiam solum indicaret obnoxium, clarus adeo est ut nihil restet obscuritatis. Paulus enim ita se obligatum omnibus Christi beneficiis aiebat, ut non solum una cum aliis, sed etiam ipse teneretur pro omnibus: tum propter perfectam illorum adeptionem in seipso, ac si pro ipso solo concessa fuissent; tum propter caritatis unionem cum aliis, qua omnium bona sua putabat. Haec enim duo in littera tanguntur, ut patet.
Articulus V: Utrum conveniens fuisset Deum incarnari a principio humani generis
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 1, a. 5 (not yet in the library)
In articuli quinti eiusdem primae quaestionis corpore duae sunt conclusiones, iuxta duplicem statum humani generis in sui principio, scilicet innocentiae, et lapsus. Vertitur enim in quaestionem an in principio humani generis debuerit incarnatio esse: et propterea iuxta duplicem statum in principio, duplici respondetur conclusione, et utraque negative.
Prima est: Non fuit conveniens a principio humani generis, ante peccatum, Deum incarnatum fuisse. Probatur. Opus incarnationis principaliter ordinatur ad reparationem naturae per abolitionem peccati. Ergo non fuit conveniens ante peccatum Deum incarnari. – Probatur sequela ratione: quia medicina non datur nisi infirmis. Et auctoritate Domini duplici.
II. Secunda est: Non fuit conveniens Deum incarnari statim post peccatum. Probatur quadrupliciter. Primo, ex conditione peccati. Humanum peccatum provenerat ex superbia hominis. Ergo eo erat modo liberandus ut, humiliatus, cognosceret se liberatore indigere. Sed hoc convenienter fit relinquendo hominem primo in statu naturae, deinde sub iugo Legis, ut, expertus secundum utriusque vires defectum suum, clamaret pro gratia. Ergo. Omnia clara sunt in littera. – Et firmatur magis ex responsione ad primum, ducendo ad inconveniens, superbiae scilicet contemptum, si statim incarnatio post peccatum fuisset.
Secundo, ex ordine promotionis in bonum. Quae ratio in responsione ad tertium magis explicatur. Ita quod sic est formanda. Humanam naturam lapsam convenit procedere de imperfecto ad perfectum. Ergo consummata eius perfectio in unione ad Deum non statim habenda erat. – Antecedens probatur Apostoli auctoritate in littera. – Consequentia autem ut manifesta relinquitur. Et merito: quia non procederet de imperfecto ad perfectum quasi progrediendo per media et appropinquando ad divinam unionem, si statim incarnatio fuisset. Nam defuisset unio secundum intellectum magis ac magis illustratum secundum successionem temporum; et similiter media unio per caritatem Patriarcharum ac Prophetarum; et similiter media unio per diuturnum famulatum unius populi exhibitum Deo in sacrificiis quibus initiabatur humanum genus ad futurum illud Iesu Christi in ara crucis sacrificium.
Tertio, ex dignitate Verbi incarnati. Et patet.
Et similiter, quarto, ex vitando tepore fidei.
Et tu adde quintam, ex soliditate fidei. Nam si statim fuisset incarnatus, fictio putaretur antiquorum. Nunc autem, ex quo Christi incarnationem tot, non solum verba, sed scripturae Prophetarum praecesserunt, tanta expectatio tot saeculorum fuit de Messia, mens nostra in fide solidatur. Quam fidei securitatem tetigit Apostolus, I ad Cor. xv1, bis de Christo replicans, secundum Scripturas. Et propterea Ecclesia in Symbolo2, post articulum resurrectionis Christi, apposuit ly secundum Scripturas: quod refertur ad omnes praecedentes de incarnatione articulos, ita quod sensus est: Qui propter nos homines, et propter nostram salutem, descendit de caelis, incarnatus, homo factus, crucifixus, passus, sepultus, et resurrexit – secundum Scripturas: ne videantur incarnationis mysteria, omnem humanam capacitatem excedentia, noviter conficta.
III. In responsione ad secundum, perspice quod responsio consistit in hoc quod ratio ex pluralitate salvandorum non est efficax. Quia salvandi ex divina praedestinatione sunt misericorditer salvandi, prout ipse magis hos quam illos elegit: cuius nulla est ratio divina voluntas.
Articulus VI: Utrum incarnationis opus differri debuerit usque in finem mundi
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 1, a. 6 (not yet in the library)
In articulo sexto eiusdem primae quaestionis unica est conclusio negative respondens quaesito: Non fuit conveniens incarnationem differri in finem mundi. Probatur triplici ratione in littera.
Ubi, pro clariori intelligentia primae rationis, nota quod duplex est motus humanae naturae de imperfecto ad perfectum: unus respectu ipsius naturae, ut distinguitur contra suppositum; alter respectu naturae in suppositis propriis. Secundum primum motum, incarnatio se habet ut terminus: quoniam in opere incarnationis natura humana in Deum assumpta est. Iuxta autem secundum motum, gloria animae et corporis in futuro mundo se habet ut terminus, quando homines glorificabuntur consummate. Et in hoc secundo motu mysterium incarnationis non se habet ut terminus, sed ut principium effectivum: quoniam Christus dux omnium hominum ad gloriam consummatam per suam resurrectionem, etc., est. Propter primum motum, non decuit incarnari Deum in principio mundi, ut praedictum est1. Propter secundum motum, non decuit differri incarnationem in finem mundi. Ex ipsa igitur unione duarum naturarum, divinae scilicet et humanae, in Christo, neutrum conveniens esse patet: quia primum adversatur progressui humanae naturae de imperfecto ad perfectum; secundum adversatur auctoritati divini Verbi incarnati ad deducendum de potentia ad actum consummatum naturam humanam in propriis suppositis, iuxta secundum motum. – Cetera sunt clara.
Quaestio II: De modo unionis verbi incarnati quantum ad ipsam unionem
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 2 (not yet in the library)
Articulus I: Utrum unio verbi incarnati sit facta in una natura
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 2, a. 1 (not yet in the library)
In articulo primo quaestionis secundae, declarandus esset titulus, nisi in corpore articuli declararetur.
In corpore articuli sunt duae partes principales. In prima declaratur titulus, declarando quid significet in proposito ly natura. Ubi nota quod Auctor, discurrendo per diversas significationes ordine quodam convenientes nomini naturae, decernit in hac quaestione naturam significare essentiam rei: et ex hac determinatione ut clarificatum reliquit titulum articuli. Et vere sic est: quoniam ex hoc ipso quod naturae nomine essentiam intelligimus, clare constat quid est uniri in natura; scilicet uniri ad essentiae integritatem, ut expresse Auctor deduxit ex eodem praesupposito in IV Contra Gent., cap. XLI. Quaerere igitur an unio Verbi incarnati sit facta in natura, est quaerere an Verbum et humana natura sint unita in una essentia: an convenerint ad integrandum unam essentiam.
In secunda parte corporis respondetur quaesito negative unica conclusione: Impossibile est unionem Verbi incarnati esse factam in natura. Haec autem conclusio tali modo et ordine in littera probatur. Primo, ponitur distinctio trimembris de modo quo aliquid unum ex pluribus constitui potest. Primus modus est quod aliquid unum fiat ex pluribus perfectis remanentibus in sua integritate; secundus modus est quod aliquid unum fiat ex pluribus, perfectis quidem, sed non permanentibus, sed transmutatis; tertius est quod aliquid unum fiat ex pluribus, permanentibus quidem, sed imperfectis. Et iuxta singulos modos, servato ordine quo recitati sunt, probat conclusionem propositam tripliciter, ut patet clare in littera.
II. Circa illam litterae rationem qua probatur non posse aliquid converti in divinam naturam quia est ingenerabilis, adverte quod dupliciter potest intelligi aliquid converti in aliud. Primo, per transubstantiationem: sicut panis in Sacramento Altaris convertitur in corpus Christi. Secundo, per transmutationem: sicut alimentum convertitur in corpus animalis quod nutritur; et similiter elementa convertuntur in mixtum, secundum opinionem tenentium elementa non remanere secundum suas substantias in mixto. Non est in praesenti ratione sermo de conversione primo modo: quoniam non valeret ratio. Quia ex hoc quod aliquid est ingenerabile, non sequitur quod non possit divina virtute transubstantiari in ipsum: quin potius de facto in corpus Christi gloriosum, quod est incorruptibile et ingenerabile, convertitur panis in Eucharistia. Sed est sermo de conversione secundo modo: quia de tali disputatur in secundo modo, quo ex pluribus perfectis transmutatis fit unum, ut patet in littera.
III. Circa rationem illam, quia divina natura et humana non possunt constituere aliquid per modum formae et materiae, nota duo. Primum est ly praesertim corporei. Dixit enim hoc Auctor ad praeservandum sermonem suum ab informatione secundum esse intelligibile. Dictum est enim in Primo Libro, qu. XII1, quod divina essentia potest esse forma intelligibilis intellectus creati. Sed alterius rationis ac ordinis est esse formam in esse intelligibili intellectus creati, et convenire cum aliquo corporeo per modum formae et materiae ad constituendum aliquam naturam. Hoc enim maximam imperfectionem, et informationem rei secundum esse materiale, poneret in divina natura: illud autem nullam imperfectionem aut informationem secundum esse ponit in divina essentia, ut ibi patuit.
Secundum est quod sequela in littera subiuncta, scilicet, Sequeretur enim quod species resultans esset communicabilis pluribus, fundatur super illa propositione: Omnis natura composita ex materia et forma est communis pluribus, quae ex I Caeli2 sumitur. Quae propositio vera dicitur quantum est ex se: potest enim aliunde, puta ex hoc quod constat ex tota sua materia, non inveniri nisi in uno natura illa, ut de mundo ibidem3 dicitur. Est igitur omnis natura ex materia et forma composita secundum se communis pluribus: et de facto potest inveniri in pluribus nisi constet ex tota sua materia. Et quia natura illa resultans in Christo ex divina natura ut forma et humana ut materia, non constaret ex tota sua materia, ut patet, quia multae aliae naturae humanae singulares inveniuntur ultra illam quae est in Christo: sequitur quod de facto posset natura illa resultans plurificari. Ac per hoc, possent esse plures, immo infiniti Christi eiusdem speciei specialissimae.
IV. In eodem primo articulo, in responsione ad secundum, circa similitudinem ab Athanasio datam, perspice quod similitudo dicitur tenere quantum ad hoc, idest quantum ad unitatem suppositi utrobique. Nec aliud sonant verba Athanasii nisi similitudinem quoad unitatem suppositi, dicendo, sicut anima rationalis et caro unus est homo: nam unus homo unum suppositum manifeste significat. Et non ponit similitudinem quoad unitatem naturae, nec quoad modum constituendi unum suppositum. Neque enim illo modo unum suppositum Christi constat ex divina et humana natura, sicut unus homo constituitur ex anima et corpore. Quoniam unus homo, puta Petrus, constituitur ex anima et corpore ut veris partibus componentibus ipsum Petrum: est enim persona Petri composita ex hac anima et hoc corpore ut partibus suis. Christus autem non constituitur in suo esse personali per utramque naturam, divinam scilicet et humanam, ut infra4 patebit. Intellige igitur similitudinem quantum ad ipsam unitatem suppositi utrobique subsistentis in duobus, ibi in natura animae rationalis et carnis, hic in natura Dei et hominis: diversimode tamen, iuxta diversas conditiones eorundem.
Diligenter autem pensato illa verba litterae: Unitas vero personae constituitur ex eis, scilicet anima et corpore unitis, inquantum est unus aliquis subsistens in carne et anima. Oportet namque haec scrutari in quaestionis quartae articulo secundo5, ubi inquiretur et definiendum est quid persona humana, puta Petrus, addit supra suam, hoc est, singularem humanitatem, qua est hic homo.
Articulus II: Utrum unio verbi incarnati sit facta in persona
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 2, a. 2 (not yet in the library)
In articulo secundo eiusdem secundae quaestionis, praedeclarandus esset titulus, nisi in corpore articuli declararetur.
In corpore igitur articuli tria fiunt. Primo, declaratur ly persona; secundo, ly uniri in persona1; per haec enim duo titulus patet. Tertio, respondetur quaesito unica conclusione affirmativa: Unio Verbi incarnati est facta in persona, ita quod non in natura2.
Primum fit declarando differentiam inter personam et naturam ex diversa significatione nominum naturae et personae. Ubi scito quod personae et naturae nominibus non intelligimus haec vocabula, natura et persona, quae important naturam et personam in actu signato: sed nomina quae significant naturam et personam in actu exercito, ut humanitas, et hic homo seu Socrates, et sic de aliis. Ita quod ex eo quod aliud significat humanitas et similia nomina naturarum, et aliud significat Socrates et alia nomina personarum, monstratur differentia in rebus significatis, scilicet natura et persona.
Procedit autem littera ex differentia inter naturam et suppositum ad differentiam inter naturam et personam, a communioribus tradens doctrinam. Suppositum enim, cum idem sit quod prima substantia, commune est omni naturae generis substantiae: persona autem in sola rationali seu intellectuali natura invenitur. Ita quod, sicut suppositum significat primam substantiam in quacumque specie substantiae sit, ita persona significat primam substantiam in genere intellectualis substantiae. Et propterea in littera dicitur quod differentia assignata inter naturam et suppositum intelligenda est etiam inter naturam et personam: contrahitur enim per ly persona ly natura ad rationalem; et perinde est ac si diceretur suppositum naturae rationalis.
II. Et quoniam diversimode in diversis invenitur aliud et aliud quod significatur nominibus naturae et personae, quia in quibusdam invenitur aliud secundum rem, in quibusdam aliud secundum rationem tantum; ideo in littera, post propositam differentiam significati per naturam a significato per personam, quatuor facit. Primo, ostendit quare in quibusdam secundum rem distinguuntur natura et suppositum: dicens hoc ideo esse quia naturae potest inveniri aliquid coniunctum praeter id quod de ratione sua formali est. Et hanc rationem ita ponderat Auctor ut ex affirmatione affirmationem, et ex negatione negationem inferat: hoc est, quod in illis substantiis in quibus invenitur aliquid ultra naturam specificam, suppositum et natura distinguuntur secundum rem; et in illis in quibus nihil invenitur praeter naturam specificam, suppositum et natura non distinguuntur secundum rem.
Secundo, explanat in quibus substantiis manifeste subsumi potest distinctio talis secundum rem, vel non-distinctio. Et dicit quod in substantiis compositis ex materia et forma, in quibus inveniuntur et accidentia et principia individuantia praeter naturam specificam, suppositum et natura distinguuntur secundum rem.
Tertio, declarat qualiter distinguuntur secundum rem. Et dicit: Distinguuntur non tanquam duae res separatae, sed tanquam eadem superaddens aliqua alia. Ubi novitii distinguant quod distingui secundum rem contingit dupliciter: primo, sicut duae res quarum una nihil est alterius, ut albedo et dulcedo, ut Socrates et Plato, etc.; alio modo, sic ut una res includat totam aliam et superaddat ei aliquid aliud. Et hoc modo suppositum distinguitur a natura secundum rem: quia scilicet includit naturam et addit aliqua alia. — Et ne hoc voluntarie dici videatur, ex duobus effectibus hoc probat. Primo, ex modo significandi: quia hinc provenit quod significatur suppositum per modum totius, et natura per modum partis formalis perfectivae suppositi. Secundo, ex negativa praedicatione: quia hic homo non est sua humanitas. Ex hoc enim quod Socrates est ut totum quoddam respectu naturae et aliorum superadditorum, provenit utrumque: et quod sic significetur ut totum, et natura ut pars, constitutiva tamen, ipsius; et quod falsa sit affirmatio naturae de Socrate, utpote partis de toto.
Quarto, sub alio membro subsumit substantiam divinam, in qua natura et suppositum sola ratione distinguuntur: quia nihil in Deo ultra suam naturam invenitur.
III. Sed occurrunt circa haec multa dubia. Primum3 est, an differentia realis posita hic inter suppositum et naturam, habeat locum in angelis. Et est ratio dubii quia in Prima Parte, qu. iii, art. 3, dixit Auctor in substantiis separatis suppositum esse idem secundum rem quod natura: ita quod Gabriel est sua gabrielitas. Cuius oppositum dicitur hic de Socrate: quod scilicet non est sua humanitas. — In oppositum autem est quia hic dicitur quod in quibus invenitur aliquid praeter naturam speciei, suppositum differt secundum rem a natura, quia in supposito includitur natura speciei, et quaedam alia quae sunt praeter naturam speciei. Constat autem in angelis inveniri multa praeter naturam speciei, ut existentia actualis, et alia accidentia: quamvis non inveniantur in eis principia individuantia. Ergo.
Secundum dubium4 est, an illud quod suppositum dicitur addere supra naturam, oporteat esse ens reale: an sufficiat quod sit negatio aliqua, secundum doctrinam Auctoris.
Tertium dubium5 est, an illud quod addit suppositum supra naturam, oporteat esse intrinsecum supposito: an sufficiat quod sit extrinsecum. Et est sermo de supposito et natura singulari: hoc est, de Socrate et hac sua humanitate. Et est ratio dubii difficultas videndi quid est illud intrinsecum; et diversitas opinionum; et nostrum etiam dictum in Commentariis6 Primae Partis, in loco allegato, ubi diximus quod non differunt intrinsece.
Quartum dubium7 est, quid sit illud quod suppositum creatum addit, intrinsecum sibi, supra hanc naturam suam. Et est ratio dubii quia hinc non apparet quid sit illud: et propter rei obscuritatem, et propter varias opiniones. Inde autem cogimur aliquid dicere: quoniam dicimus et affirmamus Verbum Dei non assumpsisse personam humanam, sed assumpsisse hanc humanitatem; et dicimus quod persona humana est inassumptibilis, haec autem natura assumpta est.
Quintum dubium8 est circa illud, quod in Deo nihil invenitur praeter rationem suae speciei: cum in Deo confiteamur personales proprietates realiter inter se distantes, praeter unicam absolutam ac communem omnibus divinis personis essentiam.
IV. Ad primum dubium9 dicitur quod sententia litterae istius procul dubio locum habet in angelis, ut patet inferius in qu. iv, art. 1, ad 3, ubi natura angeli absque angeli personalitate assumptibilis a divina ponitur persona, quod constat non esse intelligibile si suppositum et natura essent omnino idem secundum rem: et quod in angelis, propter hanc litterae rationem, quam Auctor etiam in Quolibet II, qu. ii, art. 2, tractat, suppositum differt secundum rem a natura. Non tamen omni modo quo differunt haec in compositis ex materia et forma, ut ibidem10 dicitur. Quia suppositum in substantiis materialibus differt a natura etiam quia includit singularitatem naturae, quam non includit natura: talis autem differentia non salvatur inter suppositum et naturam in substantiis separatis. Sed illa differentia quae ponitur hic, communis est omnibus substantiis creatis: scilicet quod suppositum includit naturam, etiam hanc, et addit quaedam alia; natura autem, etiam haec, non includit illa.
Nec obstat doctrina habita in Prima Parte. Quoniam ibi est sermo de identitate reali ex intrinseco reali designativo naturae. Ita quod, cum pluribus modis possit contingere distinctio suppositi a natura, ibi non est sermo nisi de illo modo quo differunt penes aliquid reale intrinsecum designativum naturae: quo modo clare patet suppositum differre ab essentia per definitionem significata in substantiis materialibus; Socrates enim manifeste differt ab humanitate, quia includit principia individuantia, quae determinant naturam, scilicet humanitatem, constituendo humanitatem esse hanc; quamvis non differat per hoc solum Socrates ab humanitate. Sic enim in angelis non differunt suppositum et natura.
Nec propterea Auctor fuit ibi diminutus aut falsus, excluso illo modo distinctionis suppositi a natura, concludens identitatem suppositi et naturae in substantiis immaterialibus, et consequenter in Deo. Quoniam etsi processus iste solus reprehendi possit, iunctus tamen articulis sequentibus irreprehensibilis fuit: quoniam ex sequentibus in illamet quaestione articulis excluduntur a Deo, de quo est principalis quaestio, alii modi quibus potest suppositum secundum rem distingui a natura. Excludendo enim compositionem ex essentia et esse11, et quocumque accidente12, et quacumque componibilitate13, satis clare patet quod essentiae illi nihil praeter rationem speciei iunctum est: ac per hoc, omnes modi quibus suppositum potest distingui a natura, exclusi ibi inveniuntur a Deo. Non autem ab angelis: de quibus non erat tunc quaestio.
Sensus ergo doctrinae illius est quod in substantiis immaterialibus suppositum et natura sunt idem secundum rem intrinsece ita quod ly intrinsece referatur ad naturam, etiam hanc. An autem referatur etiam ad suppositum, sub dubio relinquatur: quoniam inferius14 discutiendum est.
V. Ad secundum dubium15 dicitur quod procul dubio oportet esse ens reale quod suppositum addit supra naturam: quia est illud quo differt secundum rem a natura. Constat enim quod differentia secundum rem inter aliqua non est nisi ratione alicuius entis realis. In hac autem littera dicit quod est differentia secundum rem. Igitur oportet quod sit secundum aliquam realitatem.
Ad tertium et quartum dubium respondendum est in qu. IV, art. 2, ubi melius intelligi poterunt dicenda, postquam tot de persona interim discussa apertaque fuerint.
Ad quintum dubium dicitur quod in Deo, praeter rationem suae naturae, nihil aliud invenitur. Aliud autem dico, non solum realiter, sed formaliter loquendo de formalitate divinae naturae, prout ipsa in se ex se est. Deitas namque si definiretur secundum sua merita, clauderet in ratione sua formalissima et simplicissima non solum quid est sapientiae, intellectus, voluntatis et reliquarum absolutarum perfectionum: sed quid est paternitatis, filiationis ac processionis. Sed quia noster intellectus non potest illius celsitudinem capere, more nostro distinctas rationes formales essentiae et personalis proprietatis formamus, fultas in re unica, excellenti, re et quidditate virtualiter continente has distinctas rationes quas formamus.
VI. Secundum autem, quid scilicet est uniri in persona16, declaratur ponendo unam universalem: Omne quod inest alicui personae, sive pertineat ad naturam eius sive non, unitur ei in persona. Ubi scito latitudinem unionis in persona habere triplicem gradum. Ad cuius clarificationem, recolendum est quod alicui personae quatuor attribuuntur: primo, extrinseca, ut vestis et locus; secundo, accidentia inhaerentia, ut albedo et huiusmodi; tertio, partes, ut manus et reliqua membra; quarto, essentia ipsa, etiam singularis, ut haec humanitas. Habet enim Socrates vestem, albedinem, manum, et hanc suam humanitatem. Sed primum horum non est unitum Socrati in persona: quia constat aliud esse suppositum vestis, et aliud suppositum personae vestitae illa veste; suppositum enim vestis est substantia panni, non homo qui vestitur. Reliqua vero tria uniuntur Socrati in persona: nam subiectum accidentium Socratis est ipse Socrates; et similiter Socrates est qui integratur ex suis membris; et qui constituitur in esse suo specifico individuato per hanc suam humanitatem. Est autem inter istos tres modos unionis in persona diversitas magna. Quoniam accidentia uniuntur quidem Socrati in persona, sed non ut pertinentia ad integritatem personae, ut patet; partes vero uniuntur in persona Socratis ut integrantes ipsius personam; natura autem singularis unitur personae Socratis ut constitutiva ipsius Socratis; ita quod tam partes quam natura uniuntur Socrati in persona substantialiter, sed partes secundum esse substantiale partiale, natura vero secundum esse substantiale totius naturae. Et quia in hoc articulo sola quaestio de unione in persona tractatur; et inferius discutienda est, in articulo sexto, an huiusmodi unio in Christo sit substantialis vel accidentalis: ideo praesenti proposito sufficit indistincte determinare quod unio est in persona, non curando de modo seu gradu unionis personalis. Et propterea in littera dicitur quod omne quod inest alicui personae, sive pertineat ad naturam eius sive non, unitur ei in persona.
Et per haec patet titulus articuli.
VII. Conclusio responsiva17 probatur sic. Verbum habet naturam humanam sibi unitam. Et non ad suam naturam divinam pertinentem. Ergo unio est facta in Verbi persona, et non in natura. - Antecedens patet ex fide. - Consequentia probatur. Quia si non unitur ei in persona, nullo modo unitur ei: ac per hoc tota fides subvertitur. Assumptum fundatur super illa maxima: Omne quod inest alicui personae, sive pertineat ad naturam eius sive non, unitur illi in persona18. Ex hoc enim patet quod negare unionem naturae humanae in persona Verbi Dei est negare naturam humanam inesse Verbo Dei: quod est negare incarnationem.
Sed est circa processum hunc quaestio. Quoniam maxima illa, Omne quod inest alicui personae, sive pertineat ad naturam illius sive non, unitur ei in persona, aut intelligitur quod ly inest verificetur pro quocumque modo inessendi: aut de aliquo seu aliquibus modis inessendi. Si intelligitur latissime pro quocumque modo inessendi, falsa comprobatur: cum etiam vestis dicatur esse in persona vestita, quam constat non uniri in persona. Si intelligitur restricta ad aliquem vel ad aliquos essendi modos, puta ut forma in subiecto, aut pars in toto, aut secundum esse substantiale vel accidentale: probanda esset minor, scilicet quod Verbum Dei habeat naturam humanam unitam sibi tali modo. Processus ergo iste aut deficit in illa maxima: aut in probatione subsumptorum.
Ad hoc dicitur quod in illa maxima, Omne quod inest alicui personae etc., sumitur inesse personae proprie, ut inesse distinguitur contra extrinsecus adiacere, quemadmodum vestis, locus, tempus, et alia huiusmodi, adiacent nobis et non sunt secundum veritatem in nobis. Unde non oportet descendere ad determinatos modos essendi in persona: sed sufficit quod vere insit personae, quocumque modo illud verificetur. Et quia, secundum fidei doctrinam, Verbum Dei factus est homo secundum rem, ideo non oportet probare, sed supponere veritatem subsumpti, scilicet quod natura humana inest Verbo Dei secundum rem. Existit siquidem humanitas Christi, non per seipsam, sed in Verbo Dei: quamvis modus quo existit in illo, non sit manifestus. Procedit igitur ratio litterae efficaciter ad conclusionem intentam.
VIII. In responsione ad primum eiusdem secundi articuli dubium occurrit, quoniam quaestio et argumentum est de rebus, scilicet de unione naturae humanae ad divinam personam vel naturam: responsio autem recurrit ad distinctionem rationis secundum modos significandi. Hoc autem non licere patet ex eo quod, abstrahendo ab omnibus modis significandi, qui ad voces spectant, et contemplando intellectualiter mysterium incarnationis sicut angeli, constat quod unio secundum rem intelligitur facta in persona, et non natura Verbi. Non erat igitur ad modos significandi recurrendum pro ratione quare unio est facta in persona Verbi, et non in illius natura.
Ad hoc dicitur quod Auctor altissimam reddit rationem quare unio est in persona et non in natura: et est adeo profunda ac formalis ut non solum comprehendat quare unio est in persona Verbi et non in illius natura, sed etiam comprehendat quare unio est in persona Dei et non in Dei natura. Ita quod, dato quod Deus non esset trinitas, sed deitas ipsa per seipsam persona esset, ut philosophi intelligunt Deum subsistere, responsio ista invenitur satisfactiva argumento: cui non satisfaciunt responsiones recurrentium ad distinctionem inter essentiam divinam et formale constitutivum personae, et alia huiusmodi dicentium, ut patet. Merito autem Auctor hoc fecit: quia argumentum ex identitate naturae Dei cum Dei persona procedit quocumque modo persona in Deo ponatur, sive secundum philosophos sive secundum veritatem revelatam. Stat igitur responsio in hoc, quod quia natura divina habet rationem naturae, et persona divina habet rationem subsistentis in natura (et hanc differentiam manifestat diversus modus significandi); et unio naturae humanae in mysterio incarnationis non addit aliquid rationi naturae, sed bene addit aliquid rationi personae, quia addit subsistere in natura humana: ideo unio facta est, non in natura, sed in persona. Et quod non adiunctum fuerit aliquid ad naturam Dei, probatur in littera quia nec per appositionem, nec transmutationem. Quod vero adiunctum fuerit aliquid personae Dei, probatur quia humana natura unitur personae Dei ut persona Dei in natura humana subsistat: ex eo enim quod personae, ut distinguitur contra naturam, est subsistere in natura, sequitur manifeste quod, apponendo personae quod in aliqua alia natura subsistat, unio fit in persona.
Unde patet quod passiones nominum secundum modos significandi, non pro ratione, sed pro manifestatione differentiae inter naturam et personam Dei secundum rationem, allatae sunt. Et ratio realis altissima ad realem conclusionem allata est, manifestans quod etiam cum omnimoda identitate formali naturae et personae divinae stat quod unio est facta in persona, et non in natura Dei.
IX. In responsione ad secundum, dubium occurrit circa similitudinem in littera assignatam inter sensitivum in homine et bruto, et humanam naturam in propria et aliena persona. Nam falsum assumitur quod sensitivum in bruto est forma completiva: est enim velut forma generica tam in homine quam in bruto, ut patet. Et propterea non est mirum si est nobilius in homine, ad quem trahitur per nobilissimam differentiam sui generis, scilicet rationale.
Ad hoc dicitur quod similitudo litterae optima est, et optime declarat propositum: sed supponit inter animam intellectivam et animas aliorum animalium tantam esse diversitatem quod istae sunt in genere formarum materialium, illa vero est in genere formarum immaterialium. Ac per hoc, sensitivum ad formas brutorum se habet ut ad res infra latitudinem sui generis: ad animam vero intellectivam, quae est hominis forma, et ex qua radicaliter sumitur propria hominis differentia, se habet ut ad formam nobilioris ordinis. Hoc enim supposito, quod constat esse verum, patet quod sensitivum in bruto, quia per propriam sui generis formam est, habet infra sui generis latitudinem hanc dignitatem quae est esse completivum in specie. In homine vero, quia non per propriam sui ordinis formam est, non habet infra sui generis latitudinem hanc dignitatem quae est esse completivum in specie. Et similiter natura humana in ceteris hominibus habet infra propriae speciei latitudinem dignitatem propriae personalitatis: in Christo vero non habet propriae personalitatis dignitatem. Sed sicut sensitivo dignius est habere esse specificum completum per formam nobilioris ordinis, scilicet per animam intellectivam; ita natura humana in Christo maiori donata est dignitate ex hoc quod ad personalitatem divinam assumpta est. Ex quibus clare patet sensus litterae et similitudinis, sine ulla dissonantia.
X. In responsione ad tertium, nota ly separatim. Apposuit siquidem Auctor ly separatim ut sciant novitii discernere inter per se existere, et per se separatim existere. Cuilibet namque substantiae, sive completae sive incompletae, convenit per se existere: nam per hoc distinguitur contra accidens, cui convenit non per se, sed in subiecto existere; accidentis enim esse est inesse, substantia autem est ens per se. Sed per se separatim existere nulli substantiae quae est pars alterius, convenit: quia non existit separatim a suo toto. Et similiter non convenit humanitati Christi (quamvis non sit pars): quia non existit separatim a Verbo Dei, sed in Verbo Dei. Sed si separaretur a Verbo Dei, per se separatim existeret: sicut, si pars aliqua separaretur a suo toto, per se separatim existeret.
XI. Occurrit hoc in loco, ubi primo distinguimus unionem in persona ab unione in natura, transeundo cum communi cursu Doctorum quod unio incarnationis aut est in natura aut in persona seu hypostasi, ut patet in III Sent.19: occurrit, inquam, quaestio non facilis de sufficientia distinctionis dictae, scilicet, aut in natura aut in persona; et consequenter de processu huius articuli et aliorum. Est autem ratio dubii quia aliter in communi loquendo de natura et supposito, et aliter in speciali loquendo in divinis secundum fidem revelatis, invenimus. Nam in communi loquendo, substantia non dicitur nisi de duobus: scilicet natura; et habente naturam, hoc est, prima substantia; ut patet ex V Metaphys.20, et in hoc articulo. In divinis autem invenimus tria: scilicet naturam; habentem naturam ut individuum naturae; et habentem naturam ut hypostasim. Ita quod inter Deum et creaturas haec est differentia in proposito, quod in creatis substantiis individuum naturae et hypostasis solo nomine distinguuntur, et idem est inveniri aut deesse individuum naturae et hypostasim: ut patet in natura humana assumpta a Verbo Dei. Est enim assumpta natura haec, scilicet haec humanitas: et quia non est ibi propria hypostasis humanae naturae (nam humanitas illa non habet propriam personalitatem), deficit quoque ibi proprium individuum naturae humanae; nullus enim hic homo ibi invenitur nisi Filius Dei, sicut nulla persona, nulla hypostasis ibi invenitur nisi Filii Dei. Solo igitur nomine distinguuntur hic homo et hypostasis, suppositum seu persona humana, puta Socrates. Et propterea in creaturis duo tantum inveniuntur: natura scilicet, et suppositum.
In Deo autem magna invenitur differentia inter individuum naturae divinae, hoc est, hunc Deum, et hypostasim. Nam hic Deus communis est secundum rem Patri et Filio et Spiritui Sancto: et consequenter non significat hypostasim, de cuius ratione constat esse incommunicabilitatem. Tam Pater autem, quam Filius, quam Spiritus Sanctus, personam seu hypostasim divinam significat. Et propterea, tria cum inveniantur in Deo, scilicet haec deitas, hic Deus, et persona, puta Verbum Dei; insufficientiae, primo, arguitur distinctio facta, Aut unio est facta in natura aut in persona. Nam posset dici quod est facta nec in natura nec in persona, sed in individuo naturae divinae, scilicet, in hoc Deo. — Ruit quoque processus litterae quod, si unio Verbi incarnati non est facta in persona, nullo modo natura humana unitur ei. Ruit et illa maxima, Omne quod inest alicui personae, sive pertineat ad naturam eius sive non, unitur ei in persona. Quoniam si natura humana assumpta esset ab hoc Deo, non uniretur in persona, sed in individuo naturae: et tamen inesset personae Verbi, quia Verbum est hic Deus.
XII. Ad hoc dubium quadrupliciter respondetur. Primo, negando quod inveniatur in divinis, praeter hypostases, individuum naturae, scilicet hic Deus, licet inveniatur haec deitas: quoniam hoc esset ponere quaternitatem in divinis.
Sed haec responsio falsa est. Tum quia in divinis omne abstractum habet suum proprium concretum: nec invenitur differentia ibi inter abstractum et concretum nisi in modo significandi. Constat autem quod ibi invenitur non solum deitas, sed deitas haec. Igitur non solum invenitur Deus, sed Deus hic. Et cum hoc quod significo dicendo Deus hic, sit commune secundum rem Patri et Filio et Spiritui Sancto, sequitur quod, praeter hypostases, inveniatur ibi hic Deus, significans individuum naturae divinae commune tribus personis.
Tum quoniam in divinis invenitur Deus unus numero, communis Patri et Filio et Spiritui Sancto. Ergo invenitur Deus hic communis Patri et Filio et Spiritui Sancto. — Consequentia patet: quia idem addit ly unus numero supra ly Deus, quod addit ly hic supra ly Deus. — Antecedens patet ex fidei sententia, qua confitemur Patrem et Filium et Spiritum Sanctum esse unum numero Deum, dum dicimus21, Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus Sanctus: et tamen non tres dii, sed unus est Deus: est enim procul dubio sermo de unitate numerali.
Nec hoc est ponere quaternitatem: sicut nec ponendo hoc concretum Deus ponitur quaternitas; significat enim habentem deitatem, sicut hic Deus. Utroque siquidem nomine ponitur unus numero habens deitatem, communis tribus Personis: quamvis ly Deus non explicet unitatem numeralem, quam explicat ly hic Deus.
XIII. Secundo respondetur quod, quamvis ponatur in divinis individuum naturae, scilicet hic Deus; quia tamen nullus est hic Deus nisi Pater aut Filius aut Spiritus Sanctus; et assumptio oportet quod fiat ad hunc Deum determinate, scilicet vel Patrem vel Filium vel Spiritum Sanctum: ideo hic Deus non posset assumere naturam nisi ut est persona. Et ideo unio aut est in natura aut in persona.
Sed haec responsio ambigua vel falsa est. Et eius dicta examinanda sunt in quaestione tertia, articulo tertio, ubi tractabitur an, abstracta per intellectum personalitate in Deo, possit fieri assumptio naturae humanae.
XIV. Tertio respondetur distinguendo ly unio, dicendo quod aequivocatur de unione. Quoniam alterius rationis est unio Verbi incarnati ab unione qua hic Deus esset incarnatus. In hoc autem articulo quaestio est de unione Verbi incarnati: ut patet in illius titulo. Ita quod supponitur hic unio Verbi incarnati: et quaeritur qualitas unionis. Supponitur personam Filii Dei, quam Verbum significat, esse incarnatam, esse unitam carni: et quaeritur modus quo est facta haec unio, an scilicet in persona. Ubi autem hic Deus incarnatus esset, non supponeretur Verbum incarnatum, sed supponeretur hunc Deum incarnatum: et quaereretur modus unionis, an in natura, an in persona, an in solo individuo naturae. Patet autem uniones has esse diversarum rationum, ex eo quod unio Verbi incarnati est ad incommunicabilem terminum, Verbum enim incommunicabile est cuique supposito: unio autem huius Dei incarnati, si esset, ad communicabilem esset terminum, est enim hic Deus communis omnibus personis divinis.
Sed haec responsio, licet veritatem dicat quoad id quod de facto invenitur in unione Verbi incarnati, quia secundum veritatem unio terminatur ad incommunicabilem terminum ut sic: non satisfacit tamen difficultati motae formaliter. Quoniam in hoc articulo, etsi supponitur Verbum incarnatum, non tamen supponitur unionem hanc esse in persona: ac per hoc, non supponitur unionem esse ad terminum incommunicabilem. Immo, cum Verbum incarnatum sit secundum se et naturae divinae, et subsistens in natura divina, et persona (est enim ipsa deitas et Deus, et est hic Deus, et est Verbum), sicut in primo articulo quaesitum est an unio Verbi incarnati sit facta in natura, ita deinde debebat inquiri an sit facta in individuo naturae, et demum quaeri an sit facta in persona, ut sic discussus esset omnis modus unionis quo Verbum incarnatum unitum intelligi potest carni. Etenim sicut, si Verbum incarnatum unitum esset carni in natura, unitum diceretur ipsum Verbum carni; ita, si Verbum incarnatum unitum esset carni quatenus est individuum naturae, quatenus est hic Deus, diceretur Verbum incarnatum unitum carni.
XV. Unde quarto respondetur distinguendo ly persona, quod persona sumitur dupliciter. Primo, secundum completam rationem personae seu hypostasis. Et sic significat singulare habens naturam substantialem incommunicabiliter. Ita quod incommunicabilitatem denotaverit Boetius22, in definitione personae, per ly individua substantia: quoniam aequivalet ad ly substantia prima, quae alio nomine dicitur hypostasis. – Alio modo sumitur secundum rationem quidem personae, sed imperfectam. Et sic significat singulare habens substantialem naturam ita quod sola incommunicabilitas illi deest ad perfectam rationem personae.
Et hac distinctione stante, dicitur quod nomen personae, seu hypostasis, aut suppositi, potest sumi dupliciter. Primo, simpliciter. Et sic appellatione personae in divinis non venit hic Deus, quia non habet completam rationem personae: sed solum Pater aut Filius vel Spiritus Sanctus. – Alio modo, ut persona distinguitur contra naturam, ita quod ex uno extremo ponatur natura ut sic, et ex alio extremo ponatur persona: sicut cum distinguimus naturam contra habentem naturam. Et sic appellatione personae venit non solum persona complete, sed persona incompleta: venit non solum Pater aut Filius aut Spiritus Sanctus, sed etiam hic Deus.
Et quia in hoc articulo sermo est de persona ut distinguitur contra naturam ut sic, ut patet in processu articuli ex communibus Deo et reliquis substantiis; ideo persona hic sumitur ut comprehendit etiam hunc Deum. Et propterea optime dictum est quod, si non uniretur in persona, nullo modo uniretur: et reliqua dicta solida sunt.
Patet autem hanc esse intentionem Auctoris, ex eo quod in littera, in corpore articuli, pro eodem habetur individuum subsistens in natura, et suppositum: constat autem hunc Deum esse individuum subsistens in natura divina, et non habere completam rationem suppositi. – Et rursus dicitur in corpore articuli, loquendo de Deo, quod natura divina dicitur suppositum secundum quod est subsistens. Quid clarius? Constat enim hunc Deum significare naturam divinam secundum quod est subsistens: est enim hic Deus subsistens in natura divina, ut patet ex modo significandi. Communiter igitur suppositi seu personae ratio hic sumitur, ut scilicet significat hoc subsistens in natura.
Et ideo haec quarta responsio amplectenda est: utpote litterae consona, et omnem ambiguitatem tollens.
Articulus III: Utrum unio verbi incarnati sit facta in supposito, sive in hypostasi
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 2, a. 3 (not yet in the library)
Articulus IV: Utrum persona Christi sit composita
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 2, a. 4 (not yet in the library)
Articulus V: Utrum in Christo fuerit unio animae et corporis
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 2, a. 5 (not yet in the library)
Articulus VI: Utrum humana natura fuerit unita verbo Dei accidentaliter
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 2, a. 6 (not yet in the library)
Articulus VII: Utrum unio divinae et humanae naturae sit aliquid creatum
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 2, a. 7 (not yet in the library)
Articulus VIII: Utrum idem sit unio quod assumptio
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 2, a. 8 (not yet in the library)
Articulus IX: Utrum unio duarum naturarum sit maxima unionum
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 2, a. 9 (not yet in the library)
Articulus X: Utrum unio incarnationis sit per gratiam
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 2, a. 10 (not yet in the library)
Articulus XI: Utrum unio incarnationis fuerit aliqua merita subsecuta
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 2, a. 11 (not yet in the library)
Articulus XII: Utrum gratia unionis fuerit Christo homini naturalis
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 2, a. 12 (not yet in the library)
Quaestio III: De unione ex parte personae assumentis
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 3 (not yet in the library)
Quaestio IV: De unione ex parte assumpti
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 4 (not yet in the library)
Quaestio V: De assumptione partium humanae naturae
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 5 (not yet in the library)
Quaestio VI: De ordine assumptionis
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 6 (not yet in the library)
Quaestio VII: De gratia Christi secundum quod est singularis homo
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 7 (not yet in the library)
Quaestio VIII: De gratia Christi secundum quod est caput ecclesiae
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 8 (not yet in the library)
Quaestio IX: De scientia Christi in communi
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 9 (not yet in the library)
Quaestio X: De scientia beata animae Christi
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 10 (not yet in the library)
Quaestio XI: De scientia indita vel infusa animae Christi
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 11 (not yet in the library)
Quaestio XII: De scientia animae Christi acquisita vel experimentali
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 12 (not yet in the library)
Quaestio XIII: De potentia animae Christi
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 13 (not yet in the library)
Quaestio XIV: De defectibus corporis quos Christus in humana natura assumpsit
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 14 (not yet in the library)
Quaestio XV: De defectibus pertinentibus ad animam quos Christus in humana natura assumpsit
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 15 (not yet in the library)
Quaestio XVI: De his quae conveniunt Christo secundum esse et fieri
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 16 (not yet in the library)
Quaestio XVII: De unitate Christi quantum ad esse
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 17 (not yet in the library)
Quaestio XVIII: De unitate Christi quantum ad voluntatem
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 18 (not yet in the library)
Quaestio XIX: De unitate operationis Christi
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 19 (not yet in the library)
Quaestio XX: De subiectione Christi ad patrem
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 20 (not yet in the library)
Quaestio XXI: De oratione Christi
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 21 (not yet in the library)
Quaestio XXII: De sacerdotio Christi
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 22 (not yet in the library)
Quaestio XXIII: De adoptione, an Christo conveniat
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 23 (not yet in the library)
Quaestio XXIV: De praedestinatione Christi
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 24 (not yet in the library)
Quaestio XXV: De adoratione Christi
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 25 (not yet in the library)
Quaestio XXVI: De hoc quod Christus dicitur mediator Dei et hominum
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 26 (not yet in the library)
Quaestio XXVII: De sanctificatione beatae virginis
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 27 (not yet in the library)
Quaestio XXVIII: De virginitate matris Dei
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 28 (not yet in the library)
Quaestio XXIX: De desponsatione matris Dei
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 29 (not yet in the library)
Quaestio XXX: De annuntiatione beatae virginis
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 30 (not yet in the library)
Quaestio XXXI: De materia de qua corpus salvatoris conceptum est
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 31 (not yet in the library)
Quaestio XXXII: De principio activo in conceptione Christi
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 32 (not yet in the library)
Quaestio XXXIII: De modo et ordine conceptionis Christi
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 33 (not yet in the library)
Quaestio XXXIV: De perfectione prolis conceptae
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 34 (not yet in the library)
Quaestio XXXV: De nativitate Christi
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 35 (not yet in the library)
Quaestio XXXVI: De manifestatione Christi nati
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 36 (not yet in the library)
Quaestio XXXVII: De circumcisione Christi et de aliis legalibus circa puerum Christum observatis
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 37 (not yet in the library)
Quaestio XXXVIII: De baptismo ioannis
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 38 (not yet in the library)
Quaestio XXXIX: De baptizatione Christi
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 39 (not yet in the library)
Quaestio XL: De modo conversationis Christi
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 40 (not yet in the library)
Quaestio XLI: De tentatione Christi
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 41 (not yet in the library)
Quaestio XLII: De doctrina Christi
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 42 (not yet in the library)
Quaestio XLIII: De miraculis a Christo factis in generali
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 43 (not yet in the library)
Quaestio XLIV: De singulis miraculorum speciebus
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 44 (not yet in the library)
Quaestio XLV: De transfiguratione Christi
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 45 (not yet in the library)
Quaestio XLVI: De passione Christi
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 46 (not yet in the library)
Quaestio XLVII: De causa efficiente passionis Christi
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 47 (not yet in the library)
Quaestio XLVIII: De modo efficiendi passionis Christi
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 48 (not yet in the library)
Quaestio XLIX: De effectibus passionis Christi
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 49 (not yet in the library)
Quaestio L: De morte Christi
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 50 (not yet in the library)
Quaestio LI: De sepultura Christi
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 51 (not yet in the library)
Quaestio LII: De descensu Christi ad inferos
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 52 (not yet in the library)
Quaestio LIII: De resurrectione Christi
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 53 (not yet in the library)
Quaestio LIV: De qualitate Christi resurgentis
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 54 (not yet in the library)
Quaestio LV: De manifestatione resurrectionis
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 55 (not yet in the library)
Quaestio LVI: De causalitate resurrectionis Christi
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 56 (not yet in the library)
Quaestio LVII: De ascensione Christi
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 57 (not yet in the library)
Quaestio LVIII: De sessione Christi ad dexteram Patris
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 58 (not yet in the library)
Quaestio LIX: De iudiciaria potestate Christi
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 59 (not yet in the library)
Quaestio LX: Quid sit sacramentum
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 60 (not yet in the library)
Quaestio LXI: De necessitate sacramentorum
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 61 (not yet in the library)
Quaestio LXII: De effectu principali sacramentorum, qui est gratia
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 62 (not yet in the library)
Quaestio LXIII: De alio effectu sacramentorum, qui est character
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 63 (not yet in the library)
Quaestio LXIV: De causis sacramentorum
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 64 (not yet in the library)
Quaestio LXV: De numero sacramentorum
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 65 (not yet in the library)
Quaestio LXVI: De sacramento baptismi
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 66 (not yet in the library)
Quaestio LXVII: De ministris per quos traditur baptismi sacramentum
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 67 (not yet in the library)
Quaestio LXVIII: De suscipientibus baptismum
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 68 (not yet in the library)
Quaestio LXIX: De effectibus baptismi
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 69 (not yet in the library)
Quaestio LXX: De catechismo et exorcismo
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 71 (not yet in the library)
Quaestio LXXI: De sacramento confirmationis
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 72 (not yet in the library)
Quaestio LXXII: De sacramento eucharistiae
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 73 (not yet in the library)
Quaestio LXXIII: De materia huius sacramenti
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 74 (not yet in the library)
Quaestio LXXIV: De conversione panis et vini in corpus et sanguinem Christi
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 75 (not yet in the library)
Quaestio LXXV: De modo quo Christus existit in hoc sacramento
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 76 (not yet in the library)
Quaestio LXXVI: De accidentibus remanentibus in hoc sacramento
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 77 (not yet in the library)
Quaestio LXXVII: De forma huius sacramenti
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 78 (not yet in the library)
Quaestio LXXVIII: De effectibus huius sacramenti
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 79 (not yet in the library)
Quaestio LXXIX: De usu sive sumptione huius sacramenti
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 80 (not yet in the library)
Quaestio LXXX: De usu huius sacramenti quo Christus usus est in prima sui institutione
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 81 (not yet in the library)
Quaestio LXXXI: De ministro huius sacramenti
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 82 (not yet in the library)
Quaestio LXXXII: De ritu huius sacramenti
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 83 (not yet in the library)
Quaestio LXXXIII: De poenitentia secundum quod est sacramentum
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 84 (not yet in the library)
Quaestio LXXXIV: De poenitentia secundum quod est virtus
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 85 (not yet in the library)
Quaestio LXXXV: De effectu poenitentiae quantum ad remissionem peccatorum mortalium
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 86 (not yet in the library)
Quaestio LXXXVI: De remissione venialium peccatorum
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 87 (not yet in the library)
Quaestio LXXXVII: De reditu peccatorum post poenitentiam dimissorum
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 88 (not yet in the library)
Quaestio LXXXVIII: De recuperatione virtutum per poenitentiam
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 89 (not yet in the library)
Quaestio LXXXIX: De partibus poenitentiae in generali
On Summa Theologiae Tertia Pars, iii, q. 90 (not yet in the library)